← 罗马皇帝群像

路奇乌斯·维鲁斯传

§9-11

维鲁斯暴卒与中毒传闻及其为人

记述了马可与维鲁斯不和的传闻、日耳曼战役以及维鲁斯的暴卒与各种中毒疑云;在描绘了维鲁斯的外貌与奢靡性格后,严正驳斥了牵涉马可的弑弟传言。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9

Et hanc vitae diversitatem atque alia multa inter Marcum et Verum simultates fecisse, non aperta veritas indicabat, sed occultus rumor inseverat. verum illud praecipuum quod, cum Libonem quendam patruelem suum Marcus legatum in Syriam misisset, atque ille se insolentius quam verecundus senator efferret, dicens ad fratrem suum se scripturum esse si quid forte dubitaret, nec Verus praesens pati posset, subitoque morbo notis prope veneni exsistentibus interisset, visum est nonnullis, non tamen Marco, quod eius fraude putaretur occisus,1 quae res simultatum auxit rumorem. Liberti multum potuerunt apud Verum, ut in vita Marci diximus, Geminas et Agaclytus, cui dedit invito Marco Libonis uxorem, denique nuptiis a Vero celebratis Marcus convivio non interfuit, habuit et alios libertos Verus improbos, Coeden et Eclectum ceterosque, quos omnes Marcus post mortem Veri specie honoris abiecit Eclecto retento, qui postea Commodum filium eius occidit. Ad bellum Germanicum, Marcus quod nollet Lucium sine se vel ad bellum mittere vel in urbe dimittere causa luxuriae, simul profecti sunt atque Aquileiam venerunt invitoque Lucio Alpes transgressi, cum Verus apud Aquileiam tantum venatus convivatusque esset, Marcus autem omnia prospexisset. de quo bello quid per legatos barbarorum pacem petentium, quid per duces nostros gestum est, in Marci vita plenissime disputatum est. composito autem bello in Pannonia urguente Lucio Aquileiam redierunt, quodque urbanas desiderabat Lucius voluptates in urbem festinatum est. sed non longe ab Altino subito in vehiculo morbo, quem apoplexin vocant, correptus Lucius depositus e vehiculo detracto sanguine Altinum perductus, cum triduo mutus vixisset, apud Altinum periit.

这种生活方式的差异以及许多其他事情在马可和维鲁斯之间造成了不和,这一点并非由确凿的事实所揭示,而是由隐秘的流言所散布。然而最主要的是这样一件事:当马可派遣其堂兄弟、一个名叫利博的人作为使节前往叙利亚时,此人的举止比一个谦逊的元老院议员更为傲慢,声称如果自己有何疑虑便会致信他的兄长(马可);身在现场的维鲁斯无法忍受这一点,而利博旋即暴病身亡,死状与中毒极为相似,以致在某些人看来(然而马可并不这样认为),人们认为他是因维鲁斯的诡计而被杀害的,这件事加剧了不和的流言。正如我们在《马可传》中所述,释奴们在维鲁斯面前拥有巨大权势,例如盖米纳斯,以及维鲁斯违背马可意愿将利博之妻赐予他的阿加克利图斯;最终在维鲁斯操办的婚礼上,马可没有出席宴席。维鲁斯还有其他作恶多端的释奴,如科埃德斯、埃克勒克图斯等人;在维鲁斯死后,马可以封赏为名将他们全部驱逐,仅留下了埃克勒克图斯,而此人后来杀害了马可的儿子康茂德。至于日耳曼战争,由于马可担心放荡的缘故,既不愿在没有自己的情况下派遣卢基乌斯前去打仗,也不愿将他留在城中,于是他们一同出发并抵达阿奎莱亚,随后违背卢基乌斯的意愿翻越了阿尔卑斯山;其间维鲁斯在阿奎莱亚只顾打猎宴饮,而马可则统筹谋划了一切。关于这场战争中通过请求和平的蛮族使者所做的事,以及通过我国将领所做的事,在《马可传》中已作了最详尽的探讨。然而在潘诺尼亚平定战事后,在卢基乌斯的敦促下他们返回了阿奎莱亚;又因卢基乌斯渴望城中的享乐,便匆匆向帝都进发。但在离阿尔提努姆不远的地方,卢基乌斯在车中突发他们称之为中风的急病;他被从车上抬下并接受放血,随后被送至阿尔提努姆,在失语状态下苟延残喘了三天后,死于阿尔提努姆。

§10

Fuit sermo quod et socrum Faustinam incestasset. et dicitur Faustinae socrus dolo aspersis ostreis veneno exstinctus esse, idcirco quod consuetudinem quam cum matre habuerat filiae prodidisset. quamvis et illa fabula quae in Marci vita posita est abhorrens a talis viri vita sit exorta, cum multi etiam uxori eius flagitium mortis adsignent, et idcirco quod Fabiae nimium indulserat Verus, cuius potentiam uxor Lucilla ferre non posset, tanta sane familiaritas inter Lucium et Fabiam sororem fuit, ut hoc quoque usurpaverit rumor quod inierint consilium ad Marcum e vita tollendum, idque cum esset per Agaclytum libertum proditum Marco, anteventum Lucium a Faustina, ne praeveniet.2 Fuit decorus corpore, vultu geniatus, barba prope barbarice demissa, procerus et fronte in supercilia adductiore venerabilis, dicitur sane tantam habuisse curam flaventium capillorum, ut capiti auri ramenta respergeret, quo magis coma inluminata flavesceret. lingua impeditior fuit, aleae cupidissimus, vitae semper luxuriosae atque in pluribus Nero praeter crudelitatem et ludibria, habuit inter alium luxuriae apparatum calicem crystallinum nomine Volucrem ex eius equi nomine quem dilexit, humanae potionis modum supergressum.

曾有传言称他甚至与其岳母福斯蒂娜通奸。据说他是因岳母福斯蒂娜的诡计而被洒有毒药的牡蛎毒死的,原因是他向〔福斯蒂娜的〕女儿透露了自己与〔她〕母亲之间的私情。尽管《马可传》中记载的那种与如此人物的生平格格不入的传说也流传开来,但许多人甚至将这一致死的恶行归咎于他的妻子,原因在于维鲁斯过度纵容法比亚,而其妻露琪拉无法容忍法比亚的权势。卢基乌斯与其姐妹法比亚之间的亲昵确实深厚,以至于流言甚至断言他们策划了谋害马可性命的阴谋;而当这一阴谋通过释奴阿加克利图斯向马可告发后,福斯蒂娜便对卢基乌斯先下手为强,以免他抢先动手。他身躯俊美,面容和蔼,胡须垂落近乎蛮族风格,身材高大,前额微向双眉聚拢而显得威严。据说他确实对金发护理备至,以至于在头上撒满金屑,使头发在光照下更显金黄。他言语略有滞碍,极度嗜赌,生活始终奢侈,除了残酷与侮弄之外在许多方面宛如尼禄。在其他奢华器物中,他拥有一只以他所钟爱的马之名命名为“飞羽(福卢克尔)”的水晶杯,其容量超越了常人的饮量。

§11

Vixit annis quadraginta duobus, imperavit cum fratre annis undecim, inlatumque eius corpus est Hadriani sepulchro, in quo et Caesar pater eius naturalis sepultus est. Nota est fabula, quam Marci non capit vita, quod partem vulvae veneno inlitam, cum eam exsecuisset cultro una parte venenato, Marcus Vero porrexerit.3 sed hoc nefas est de Marco putari, quamvis Veri et cogitata et facta mereantur. quod nos non in medio relinquemus4 sed totum purgatum confutatumque respuimus, cum adhuc post Marcum praeter vestram clementiam, Diocletiane Auguste, imperatorem talem nec adulatio videatur potuisse confingere.

他活了四十二岁,与兄长共同统治了十一年。他的遗体被安葬在哈德良陵墓中,他的生父凯撒亦葬于此处。流传着一个为马可的生平所不容的著名传说:马可曾用一面涂有毒药的刀割开一段母猪子宫,将抹有毒药的那一部分递给了维鲁斯。然而,尽管维鲁斯的图谋与作为应得此报,但将这种罪恶归咎于马可实属大逆不道。我们不会对此置之不理,而是将其作为彻底洗清和驳斥之论予以唾弃;因为自马可以来,除了您的仁慈之外,戴克里先奥古斯都,即便谄媚似乎也未能虚构出这样一位皇帝。

语法注4 条
  1. 9quod eius fraude putaretur occisus

    引导名词性 quod 从句,作 visum est nonnullis 的真正主语/内容。虚拟式 putaretur 表示传闻或间接引语中的主观想法(“人们认为如此”),而非作者认定的客观事实。

  2. 10anteventum Lucium a Faustina, ne praeveniet

    间接引语中的对格不定式结构(anteventum [esse] Lucium)。此处动词 antevenio 被动态带对格主语 Lucium,意为“卢基乌斯被先发制人”。ne praeveniet(校勘中常作 praeveniret)为目的从句,意为“免得他先下手”。

  3. 11quod partem vulvae veneno inlitam, cum eam exsecuisset cultro una parte venenato, Marcus Vero porrexerit

    与 Nota est fabula 同格的 quod 从句。完成时虚拟式 porrexerit 表明这属于传闻或流言的内容。该句描述了用单面涂毒的刀(cultro una parte venenato)切开食物,并将涂毒部分递给对方的经典下毒母题。

  4. 11quod nos non in medio relinquemus

    关系代词 quod 作连接性用法(“而关于此事”),先行词为前文马可下毒的整个流言。成语 in medio relinquere 意为“搁置不决/含糊其辞”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi005.humanitext-lat2:9-11