← 罗马皇帝群像

路奇乌斯·维鲁斯传

§1-3

维鲁斯的家世、被收养与即位

作者说明了因执政先后而将维鲁斯传置于马可传之后的编纂意图,并叙述了维鲁斯的世系、早年受教育经历、被皮乌斯收养的过程以及与马可共同执政的起因。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

Scio plerosque ita vitam Marci ac Veri litteris atque historiae dedicasse ut priorem Verum intimandum legentibus darent, non imperandi secutos ordinem sed vivendi;1 ego vero, quod prior Marcus imperare coepit, dein Verus, qui superstite periit Marco, priorem Marcum dehinc Verum credidi celebrandum. Igitur Lucius Ceionius Aelius Commodus Verus Antoninus, qui ex Hadriani voluntate Aelius appellatus est, ex Antonini coniunctione Verus et Antoninus, neque inter bonos neque inter malos principes ponitur. quem constat non inhorruisse vitiis, non abundasse virtutibus, vixisse deinde non in suo libero principatu sed sub Marco in simili ac paris maiestatis imperio, a cuius secta lascivia morum et vitae licentioris nimie- tate dissensit. erat enim morum simplicium et qui adumbrare nihil posset. Huic naturalis pater fuit Lucius Helius Verus, qui ab Hadriano adoptatus primus Caesar est dictus et in eadem statione constitutus periit, avi ac proavi et item maiores plurimi consulares, natus est Lucius Romae in praetura patris sui XVIII kal. Ianuariarum die quo et Nero, qui rerum potitus est. origo eius paterna pleraque ex Etruria fuit, materna ex Faventia.

我知道,多数人在将马可与维鲁斯的生平付诸文辞与史册时,往往遵循寿命而非执政的先后顺序,先将维鲁斯呈献给读者;而我则认为,鉴于马可先开始执政,其后才是逝于马可之前的维鲁斯执政,因而应当先颂扬马可,随后再颂扬维鲁斯。 因此,依哈德良之意愿被称为埃利乌斯、因与安敦尼的结合被称为维鲁斯和安敦尼的路基乌斯·凯奥尼乌斯·埃利乌斯·科莫杜斯·维鲁斯·安敦尼,既未被列于明君之间,亦未被列于暴君之间。人们公认,他不曾恶贯满盈,亦未曾美德丰沛;其后他并非生活在自己独立自主的元首统治中,而是在马可之下、于类似且尊严平等的帝国之中;因其性情的放纵与生活过于放荡,他偏离了后者的准则。因为他秉性单纯,无法掩饰任何事情。其生父是路基乌斯·埃利乌斯·维鲁斯,此人被哈德良收养后,首先被称为恺撒,并在该职位上去世;其祖父、曾祖父以及极多数先祖均为执政官级。路基乌斯在父亲担任裁判官期间生于罗马,即一月朔日前第十八日,也是掌握大权的尼禄出生的同一日。其父系祖籍多源于埃特鲁里亚,母系则出自法恩提亚。

§2

Hac prosapia genitus patre ab Hadriano adoptato in familiam Aeliam devenit mortuoque patre Caesare in Hadriani familia remansit, a quo Aurelio datus est adoptandus,2 cum sibi ille Pium filium Marcum nepotem esse voluisset posteritati satis providens, et ea quidem lege ut filiam Pii Verus acciperet, quae data est Marco idcirco quia hic adhuc impar videbatur aetate, ut in Marci vita exposuimus, duxit autem uxorem Marci filiam Lucillam. educatus est in domo Tiberiana. audivit Scaurinum grammaticum Latinum, Scauri filium, qui grammaticus Hadriani fuit, Graecos Telephum atque Hephaestionem, Harpocrationem, rhetores Apollonium, Celerem Caninium et Herodem Atticum, Latinum Cornelium Frontonem; philosophos Apollonium et Sextum, hos omnes amavit unice, atque ab his invicem dilectus est, nec tamen ingeniosus ad litteras. amavit autem in pueritia versus facere, post orationes. et melior quidem orator fuisse dicitur quam poeta, immo, ut verius dicam, peior poeta quam rhetor,3 nec desunt qui dicant eum adiutum ingenio amicorum, atque ab aliis ei illa ipsa, qualiacumque sunt, scripta; si quidem multos disertos et eruditos semper secum habuisse dicitur, educatorem habuit Nicomedem. fuit voluntarius et nimis laetus et omnibus deliciis ludis iocis decenter aptissimus. post septimum annum in familiam Aureliam traductus Marci moribus et auctoritate formatus est. amavit venatus palaestras et omnia exercitia iuventutis, fuitque privatus in domo imperatoria viginti et tribus annis.

他生于此一门第,父亲被哈德良收养后,他便归入埃利乌斯家族;恺撒父亲去世后,他仍留居哈德良家中。哈德良为了充分顾及后世,本愿皮乌斯成为自己的儿子、马可成为自己的孙子,故而将他交给奥勒留收养,且附有条件:维鲁斯须迎娶皮乌斯之女。然而正如我们在《马可传》中所述,由于当时维鲁斯年龄尚不相称,该女便被许配给马可;不过他后来娶了马可之女露奇拉。他在蒂贝里乌斯宅邸中受抚育。拉丁文法受业于哈德良的文法师斯考鲁斯之子斯考里努斯,希腊文法受业于忒勒福斯、赫淮斯提翁与哈尔波克拉提翁;修辞学师从阿波罗尼乌斯、卡尼尼乌斯·凯勒尔与赫罗德斯·阿提库斯,拉丁修辞学师从科尔内利乌斯·弗隆托;哲学师从阿波罗尼乌斯与塞克斯图斯。他对所有这些人皆宠爱备至,亦深得他们回爱,但他在文学上并无天赋。然而他在少年时热衷赋诗,后又热衷演说。据说他作演说家优于作诗人,或者说得更确切些,他作诗人比作修辞家更拙劣;亦不乏有人说,他借助了友人们的才智,那些作品无论水准如何,皆由他人代笔;诚然,据说他身边始终聚集着许多能言善辩与博学之士。他的启蒙侍从为尼科梅得斯。他随心所欲,极其欢愉,极为得体地适应一切逸乐、嬉戏与玩笑。七岁之后他被转入奥勒留家族,在马可的德行与威望下受到熏陶。他酷爱狩猎、角力场以及青年人的一切锻炼,并在皇室中作为平民生活了二十三年。

§3

Qua die togam virilem Verus accepit, Antoninus Pius ea occasione qua patris templum dedicabat populo liberalis fuit. mediusque inter Pium et Marcum idem resedit, cum quaestor populo munus daret, post quaesturam statim consul est factus cum Sextio Laterano. interiectis annis cum Marco fratre iterum factus est consul, diu autem et privatus fuit et ea honorificentia caruit qua Marcus ornabatur. nam neque in senatu ante quaesturam sedit neque in itinere cum patre sed cum praefecto praetorii vectus est nec aliud ei honorificentiae adnomen adiunctum est quam quod Augusti filius appellatus est. fuit studiosus etiam circensium haud aliter quam gladiatorii muneris. hic cum tantis deliciarum et luxuriae quateretur erroribus, ab Antonino videtur ob hoc retentus quod eum pater ita in adoptionem Pii transire iusserat ut nepotem appellaret. cui, quantum videtur, fidem exhibuit, non amorem, amavit tamen Antoninus Pius simplicitatem ingenii puritatemque vivendi hortatusque est ut imitaretur et fratrem, defuncto Pio Marcus in eum omnia contulit, participatu etiam imperatoriae potestatis indulto, sibique consortem fecit, cum illi soli senatus detulisset imperium.4

在维鲁斯换上成年托加之日,安敦尼·皮乌斯借为其父神庙举行奉献礼之机,对民众大施恩惠。当他以财务官身份向民众举办竞技时,他坐在皮乌斯与马可中间;财务官任期结束后,他立即与塞克斯提乌斯·拉特拉努斯一同出任执政官。隔数年之后,他又与兄长马可第二次出任执政官。然而在很长一段时间内,他既是平民,又缺少马可所享有的尊荣。因为他在任财务官前既未在元老院列席,出行时亦不与父亲同车,而是与禁卫军长官同乘;除被称为奥古斯都之子外,未获赐任何其他尊荣称号。他热衷于赛车竞技,正如热衷于角斗竞技一般。当他陷于逸乐与奢靡的巨大偏差中时,似乎是因为父亲曾命他以称其为孙子的方式转归皮乌斯收养,安敦尼才将他保留下来。据观察,他对皮乌斯表现出了忠诚,而非热爱;然而安敦尼·皮乌斯喜爱其天资的单纯与生活的纯洁,并勉励他效仿其兄。皮乌斯去世后,尽管元老院仅将最高帝权授予马可一人,马可仍将一切赋予了他,甚至允许分享帝国统治权,使他成为自己的共治者。

语法注4 条
  1. 1non imperandi secutos ordinem sed vivendi

    secutos 为异态动词 sequor 的完成时主动分词,修饰前文不定式从句的宾格主语 plerosque。作者借此对比他人依寿命顺序(vivendi)与自己依即位顺序(imperandi)的不同编撰原则。

  2. 2a quo Aurelio datus est adoptandus

    a quo 中的关系代名词指代前文提到的哈德良(Hadrianus)。Aurelio 为间接宾语与格,adoptandus 为表示目的的动形容词(作主语补足语),与主语(维鲁斯)在性数格上保持一致。

  3. 2peior poeta quam rhetor

    此句是对前文 melior quidem orator fuisse dicitur quam poeta 的修正性表述。poeta 与 rhetor 皆为与比较级 peior 搭配的述语主格,意指其作为诗人之劣,甚于其作为修辞家之拙。

  4. 3cum illi soli senatus detulisset imperium

    cum 从句具有让步含义(“尽管……”)。与格 illi soli 在语境中单指马可·奥勒留一人。此句强调元老院本仅将帝统赋予马可一人,而马可却主动与维鲁斯共掌政权(consortem)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi005.humanitext-lat2:1-3