- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.humanitext-lat2:7-8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
马可在庇护临终前被确立为继承人,即位后立义弟维鲁斯为共治皇帝,开创了罗马历史上首次双帝共治的格局。面对洪水泛滥与帕提亚战事等内外危机,马可留守罗马统筹全局与军需,包容并弥补了维鲁斯在东方的沉溺享乐。
tanta in imperatorio participatu modestia. existimationis autem tantam curam habuit ut et procuratores suos puer semper moneret, ne quid arrogantius facerent, et hereditates delatas reddens proximis aliquando respuerit. denique per viginti et tres annos in domo patris ita versatus ut eius cotidie amor cresceret, nec praeter duas noctes per tot annos ab eo mansit diversis vicibus. Ob hoc Antoninus Pius, cum sibi adesse finem vitae videret, vocatis amicis et praefectis ut successorem eum imperii omnibus commendavit atque firmavit1 statimque signo aequanimitatis tribuno dato Fortunam auream, quae in cubiculo solebat esse, ad Marci cubiculum transire iussit, bonorum maternorum partem Ummidio Quadrato, sororis filio, quia illa iam mortua erat, tradidit. Post excessum divi Pii a senatu coactus regimen publicum capere fratrem sibi participem in imperio designavit, quem Lucium Aurelium Verum Commodum appellavit Caesaremque atque Augustum dixit, atque ex eo pariter coeperunt rem publicam regere tuncque primum Romanum imperium duos Augustos habere coepit, cum imperium sibi relictum cum alio participasset. Antonini mox ipse nomen recepit, et quasi pater Lucii Commodi esset, et Verum eum appellavit addito Antonini nomine filiamque suam Lucillam fratri despondit. ob hanc coniunctionem pueros et puellas novorum nominum frumentariae perceptioni adscribi praeceperunt, actis igitur quae agenda fuerant in senatu pariter castra praetoria petiverunt et vicena milia nummum singulis ob participatum imperium militibus promiserunt et ceteris pro rata. Hadriani autem sepulchro corpus patris intulerunt magnifico exsequiarum officio, mox iustitio secuto publice quoque funeris expeditus est ordo. et laudavere uterque pro rostris patrem flaminemque ei ex adfinibus et sodales ex amicissimis Aurelianos creavere.
他在分掌帝权时亦表现出极大的谦逊。此外,他非常看重自己的声誉,以致于从少年时起就总是告诫自己的管家们切勿行事傲慢,并且有时还退回遗赠给自己的遗产,将其交还给最近的亲属。总之,他在父亲的府邸中度过了二十三年,父亲对他的宠爱与日俱增,在这漫长的岁月中,他离开父亲在外过夜的次数在不同场合加起来不过两晚。因此,安东尼·庇护在察觉到自己的生命已近终点时,召来诸位友人与长官,在众人面前推选并确立他为帝位继承人,随即向护卫军官给出了“平静”的军令暗号,并下令将平日置于寝室内的纯金福尔图娜神像移送至马可的寝室内;而〔马可〕因妹妹已经去世,便将母系财产的一部分交给了妹妹的儿子乌姆米狄乌斯·夸德拉图斯。神君庇护去世后,马可在元老院的敦促下接掌国政,他指定自己的义弟为帝权的共同掌管者,称其为卢基乌斯·奥勒留·维鲁斯·康茂德,并宣布他为凯撒和奥古斯都;自此他们开始一同治理国家,罗马帝国也由此第一次拥有了两位奥古斯都,因为马可将单独遗留给自己的统治权与他人分治。不久马可自己也采用了安东尼的名号,并犹如卢基乌斯·康茂德的父亲一般,为他加上安东尼之名而称其为维鲁斯,且将自己的女儿露基拉许配给义弟。为纪念这场联姻,他们下令将新造名册中的少年男女登记列入粮食配给名簿。在元老院完成应办的事务后,二人一同前往近卫军营垒,宣布因共掌帝位而向每名士兵赏赐两万塞斯特斯,其他人员亦按比例获赏。接着,他们以极为隆重的葬仪将父亲的遗体安葬于哈德良陵墓,随后继以公休致哀,公葬的礼仪亦得以圆满举行。两人在演讲台前赞颂了父亲,并从亲属中为他选任了祭司,从至友中选任了奥勒留神职同社成员。
Adepti imperium ita civiliter se ambo egerunt ut lenitatem Pii nemo desideraret, cum eos Manilius, sui temporis mimographus, cavillando impune perstringeret,2 funebre munus patri dederunt. dabat se Marcus totum et philosophiae, amorem civium adfectans, sed interpellavit istam felicitatem securitatemque imperatoris prima Tiberis inundatio, quae sub illis gravissima fuit. quae res et multa urbis aedificia vexavit et plurimum animalium interemit et famem gravissimam peperit, quae omnia mala Marcus et Verus sua cura et praesentia temperarunt. fuit eo tempore etiam Parthicum bellum, quod Vologaesus paratum sub Pio Marci et Veri tempore indixit, fugato Attidio Corneliano, qui Syriam tunc administrabat. imminebat etiam Britannicum bellum, et Chatti in Germaniam ac Raetiam inruperant. et adversus Britannos quidem Calpurnius Agricola missus est, contra Chattos Aufidius Victorinus. ad Parthicum vero bellum senatu consentiente Verus frater est missus; ipse Romae remansit, quod res urbanae imperatoris praesentiam postularent. et Verum quidem Marcus Capuam usque prosecutus amicis comitantibus a senatu ornavit additis officiorum omnium principibus, sed cum Romam redisset Marcus cognovissetque Verum apud Canusium aegrotare, ad eum videndum contendit susceptis in senatu votis; quae, posteaquam Romam rediit audita Veri transmissione, statim reddidit. et Verus quidem, posteaquam in Syriam venit, in deliciis apud Antiochiam et Daphnen vixit armisque se gladiatoriis et venatibus exercuit, cum per legatos bellum Parthicum gerens imperator appellatus esset, cum Marcus horis omnibus rei publicae actibus incubaret3 patienterque delicias fratris sed perinvitus ac nolens ferret, denique omnia quae ad bellum erant necessaria Romae positus et disposuit Marcus et ordinavit.
登基之后,两人的行事均极具公民品格,以致于无人怀念庇护的宽仁,哪怕当时的杂剧剧作家马尼利乌斯以讽刺嘲弄他们亦未受惩处。他们为父亲举办了丧事角斗竞技。马可一方面倾心于哲学,一方面致力于争取民众的爱戴,但台伯河的首次泛滥打破了皇帝的这一祥和与宁静,这也是他们统治期间最为严重的一次水患。这场灾害摧毁了城中众多建筑,溺毙无数牲畜,并引发了极其严重的饥荒,然而马可与维鲁斯凭借细致的处置和亲临视察缓解了这一切灾难。在同一时期还爆发了帕提亚战争;这一战事由沃洛吉斯在庇护在位时便已筹备,他在击溃当时治理叙利亚的阿提狄乌斯·科尔内利阿努斯后,于马可与维鲁斯执政期间正式宣战。同时不列颠的战事亦迫在眉睫,而卡蒂族亦攻入了日耳曼尼亚与雷蒂亚。于是卡尔普尔尼乌斯·阿格里科拉被派往不列颠作战,奥菲迪乌斯·维克托里努斯则受命迎击卡蒂族。至于帕提亚战争,经元老院赞同,义弟维鲁斯被派遣出征;马可本人则留守罗马,因为城邦政务亟需皇帝坐镇。马可不仅率领元老院的同僚友人一路护送维鲁斯至卡普阿,还为他配备了各部门的主管官吏;然而当马可返回罗马并得知维鲁斯在卡努西乌姆染病后,在元老院立誓祈祷,随即急赴探视;当他在获悉维鲁斯渡海后返回罗马时,立刻还了誓愿。至于维鲁斯,抵达叙利亚后便在安条克与达佛涅沉溺享乐,以角斗兵器与狩猎自娱;其间他通过部将指挥帕提亚战争而被拥立为大元帅,而马可却时刻倾心于国政,虽极不情愿且违背本心,却依然耐心地容忍着义弟的奢靡纵欲;归根结底,前线作战所需的一切军资,皆是身处罗马的马可加以统筹、部署并井然安排的。
- 7ut successorem eum imperii omnibus commendavit atque firmavit
此处的 ut 并非引导虚拟式从句的从属连词,而是带有同格副词性质的用法(相当于“作为……”),后接宾语补足语性质的宾格名词短语 successorem imperii。主动词 commendavit 与 firmavit 为直陈式完成时,并不构成目的或结果从句。
- 8cum eos Manilius, sui temporis mimographus, cavillando impune perstringeret
由 cum 引导并带未完成过去时虚拟式(perstringeret)的从句。结合语境,该从句具有让步意义(“哪怕……/尽管……”),通过当时的杂剧剧作家公然讽刺他们却未受惩处的事实,来衬托两位皇帝处事的谦和宽容(civiliter se ambo egerunt)。
- 8cum per legatos bellum Parthicum gerens imperator appellatus esset, cum Marcus horis omnibus rei publicae actibus incubaret
此处并置了两个 cum 从句,构成了强烈的对比(adversative cum):一方面是维鲁斯在东方沉湎享乐、仅凭部将战功便受封大元帅,另一方面则是马可在罗马夜以继日地操劳国政。
