← 罗马皇帝群像

马可·奥勒留传

§4-6

被庇护收养、早期仕途与缔结婚姻

记述了马可的青少年时期:他加入萨利乌斯祭司团、展现孝悌美德、依哈德良之意被安东尼·庇护收养并确立继承权,以及在庇护治下历任公职并迎娶福斯蒂娜。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4

Educatus est in Hadriani gremio, qui illum, ut supra diximus, Verissimum nominabat et qui ei honorem equi publici sexenni detulit, octavo aetatis anno in Saliorum collegium rettulit, in saliatu omen accepit imperii: coronas omnibus in pulvinar ex more iacientibus aliae aliis locis haeserunt, huius velut manu capiti Martis aptata est. fuit in eo sacerdotio et praesul et vates et magister et multos inauguravit atque exauguravit nemine praeeunte, quod ipse carmina cuncta didicisset, Virilem togam sumpsit quinto decimo aetatis anno, statimque ei Lucii Ceionii Commodi filia desponsata est ex Hadriani voluntate, nec multo post praefectus Feriarum Latinarum fuit. in quo honore praeclarissime se pro magistratibus agentem et in conviviis Hadriani principis ostendit, post hoc patrimonium paternum sorori totum concessit, cum eum ad divisionem mater vocaret, responditque avi bonis se esse contentum, addens, ut et mater, si vellet, in sororem suum patrimonium conferret, ne inferior esset soror marito, fuit autem tanta indulgentia1 ut cogeretur nonnumquam vel in venationes pergere vel in theatrum descendere vel spectaculis interesse. operam praeterea pingendo sub magistro Diogneto dedit. amavit pugilatum luctamina et cursum et aucupatus et pila lusit adprime et venatus est. sed ab omnibus his intentionibus studium eum philosophiae abduxit seriumque et gravem reddidit, non tamen prorsus abolita in eo comitate, quam praecipue suis, mox amicis atque etiam minus notis exhibebat, cum frugi esset sine contumacia, verecundus sine ignavia, sine tristitia gravis.

他在哈德良的膝下被抚育成人。正如我们上文所述,哈德良称他为“最真实者”,并在他六岁时授予他国家公马的荣誉,在他八岁时将他列入萨利乌斯祭司团。在担任萨利乌斯祭司期间,他获得了称帝的预兆:当众人按照习俗向神的圣榻投掷花冠时,其他人的花冠挂在各处,而他的花冠却如同用手戴上去一般,稳稳戴在了玛尔斯的头上。他在那个祭司团中担任领舞者、预言者与掌事者,并在无人预先诵引的情况下主持了许多人的就职与解任,因为他已记熟了所有的赞歌。他在十五岁时穿上了成年托加袍,并随即依照哈德良的心意与卢基乌斯·凯奥尼乌斯·康茂德的女儿订婚;不久之后,他担任了拉丁节日长官。在这一职位上,无论是在代行政务长官职权时,还是在皇帝哈德良的宴席上,他都展现出极高的风采。此后,当母亲召集他进行财产分割时,他把父亲的遗产全部让给了妹妹,回答说他对祖父的财富已感到满足,并补充道,如果母亲愿意,也可以把自己的财产留给妹妹,以免妹妹在财富上逊色于丈夫。此外,他是如此体贴顺从,以至于有时不得不前去狩猎,或前往剧场,或观赏表演。不仅如此,他还师从第奥格内图斯学习绘画。他爱好拳击、摔跤、奔跑与捕鸟,极精于球类运动,也爱好狩猎。但对哲学的研习使他脱离了所有这些消遣,变得严肃而庄重;然而,这并未完全泯灭他内在的谦和友善,他将这种善意尤为显现于至亲,继而是友人,甚至不太相识之人,他做到节制而不固执,谦逊而不懈怠,庄严而不阴郁。

§5

His ita se habentibus cum post obitum Lucii Caesaris Hadrianus2 successorem imperii quaereret, nec idoneus, utpote decem et octo annos agens, Marcus haberetur, amitae Marci virum Antoninum Pium Hadrianus ea lege in adoptationem legit ut sibi Marcum Pius adoptaret, ita tamen ut et Marcus sibi Lucium Commodum adoptaret. sane ea die qua adoptatus est Verus3 in somnis se umeros eburneos habere vidit sciscitatusque, an apti essent oneri ferundo, solito repperit fortiores, ubi autem comperit se ab Hadriano adoptatum, magis est deterritus quam laetatus iussusque in Hadriani privatam domum migrare invitus de maternis hortis recessit. cumque ab eo domestici quaererent, cur tristis in adoptionem regiam transiret, disputavit quae mala in se contineret imperium. Tunc primum pro Annio Aurelius coepit vocari, quod in Aureliam, hoc est Antonini, adoptionis iure transisset, octavo decimo ergo aetatis anno adoptatus in secundo consulatu Antonini, iam patris sui, Hadriano ferente gratia aetatis facta quaestor est designatus. adoptatus in aulicam domum omnibus parentibus suis tantam reverentiam quantam privatus exhibuit, eratque haud secus rei suae quam in privata domo parens ac diligens, pro instituto patris volens agere dicere cogitare.

事情在这样的态势下发展:卢基乌斯·凯撒去世后,哈德良寻觅帝位继承人,而马可年仅十八岁,未被视作合适人选,哈德良遂选定马可的姑父安东尼·庇护为养子,条件是庇护必须收养马可,而马可亦须收养卢基乌斯·康茂德。的确,维鲁斯被收养的那一天,在梦中见到自己长着象牙肩膀,他在探问这副肩膀是否足以承受重负时,发现它比往常更为强壮。然而,当他获悉自己被哈德良收养时,恐惧多于喜悦;在被命令迁入哈德良的私宅时,他不情愿地离开了母亲的花园。当家奴询问他为何满面愁容地进入皇室收养关系时,他论述了帝位本身所包藏的种种祸患。自那时起,他才开始放弃安尼乌斯之姓,改称奥勒留,因为凭借收养之法权,他已转入奥勒留氏族,即安东尼的家族。因此,他在十八岁时被收养,在如今已成为其父亲的安东尼第二次担任执政官期间,经哈德良动议并获得年龄免除,被指定为财务官。被收养进皇室家族后,他对所有长辈亲属所表现出的尊敬,如同他身处平民身份时一般;他像在平民之家一样听命且勤勉地料理家事,甘愿依循父亲的规矩行事、言说与思考。

§6

Hadriano Baiis absumpto cum Pius ad advehendas eius reliquias esset profectus, relictus Romae avo iusta implevit et gladiatorium quasi privatus quaestor edidit munus, post excessum Hadriani statim Pius per uxorem suam Marcum sciscitatus est et eum dissolutis sponsalibus, quae cum Lucii Ceionii Commodi desponderi voluerat impari adhuc aetati,4 habita deliberatione velle se dixit, his ita gestis adhuc quaestorem et consulem secum Pius Marcum designavit et Caesaris appellatione donavit et sevirum turmis equitum Romanorum iam consulem designatum creavit et edenti cum collegis ludos sevirales adsedit et in Tiberianam domum transgredi iussit et aulico fastigio renitentem ornavit et in collegia sacerdotum iubente senatu recepit, secundum etiam consulem designavit, cum ipse quartum pariter inierit. per eadem tempora, cum tantis honoribus occuparetur et cum formandus ad regendum statum rei publicae patris actibus interesset, studia cupidissime frequentavit. Post haec Faustinam duxit uxorem et suscepta filia tribunicia potestate donatus est atque imperio extra urbem proconsulari addito iure quintae relationis. tantumque apud Pium valuit ut numquam quemquam sine eo facile promoverit. erat autem in summis obsequiis patris Marcus, quamvis non deessent qui aliqua adversum eum insusurrarent, et prae ceteris Valerius Homollus, qui, cum Lucillam matrem Marci in viridiario venerantem simulacrum Apollinis vidisset, insusurravit, illa nunc rogat, ut diem tuum claudas et filius imperet. quod omnino apud Pium nihil valuit; tanta erat Marci probitas et

哈德良在拜亚埃逝世后,当庇护启程前去运回其遗骸时,留在罗马的马可为祖父办齐了葬礼,并犹如一名寻常财务官那般举办了角斗士表演。哈德良去世后,庇护立即通过其妻子探询马可的意向;马可与卢基乌斯·凯奥尼乌斯·康茂德那尚处幼龄之女解除婚约后,经过深思熟虑,表示自己愿意。这些事情办理妥当后,在马可仍为财务官时,庇护便指定他与自己共同担任执政官,赐予他凯撒的封号,任命已为候任执政官的他为罗马骑士骑兵队的六人官,在他与同僚举办六人官竞技时坐于其侧,命令他迁入提比略宫邸,赐予坚辞不就的他宫廷尊荣,并依据元老院的命令将他列入祭司团,随后又指定他第二次出任执政官,而庇护自己也同时第四次就任执政官。在同一时期,尽管他忙于这些显赫的官职,并且为了接受统治国家的历练而参与父亲的政务,但他依然极其热切地投身于学业。此后,他迎娶了福斯蒂娜为妻,在女儿出生后被授予保民官权力以及城外的资深执政官统治权,并被赋予五项提案权。他在庇护面前有着极大的分量,以致于庇护若无他的参与绝不轻易提拔任何人。然而,马可对父亲极尽孝顺服从,尽管并不缺乏向庇护进谗反对他的人,其中尤以瓦勒里乌斯·奥莫卢斯为甚;此人在花园中见到马可的母亲露基拉参拜阿波罗神像时,进谗道: “她此刻正在祈求您结束生命,好让她的儿子统治天下。” 但这在庇护那里完全没有起任何作用;马可的正直是如此卓越,而且

语法注4 条
  1. 4tanta indulgentia

    表性质的描写夺格。指马可自身对待亲友宽和顺从的秉性,并由此引出结果从句(ut...),表明他正因如此才不得不(cogeretur)偶尔迁就他人去参加狩猎、去剧场或观看演出。

  2. 5cum post obitum Lucii Caesaris Hadrianus

    连词 cum(“当……时/鉴于……”)支配虚拟式动词 quaereret 与 haberetur 构成的从句。主句由此后的 amitae Marci virum Antoninum Pium Hadrianus... in adoptationem legit 开始。

  3. 5Verus

    此处的 Verus 并非指其日后的共治皇帝卢基乌斯·维鲁斯,而是指被收养前的马可·安东尼努斯本人;他在成年穿上托加袍后曾被称为安尼乌斯·维鲁斯(Annius Verus)。

  4. 6quae cum Lucii Ceionii Commodi desponderi voluerat impari adhuc aetati

    文句存在高度压缩或词语省略(如隐含 filia 等词)。关系代名词 quae 的先行词是前文的 sponsalia(婚约)。由于卢基乌斯·凯奥尼乌斯·康茂德之女尚幼、年龄不相称(impari adhuc aetati),在面对庇护提出迎娶其女福斯蒂娜的新婚约时,马可经深思熟虑后同意解除前约。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.humanitext-lat2:4-6