← 罗马皇帝群像

马可·奥勒留传

§9-11

尊重元老院与司法及内政改革

马可克制受领亚美尼亚战事的胜利称号,安排女儿婚事并确立自由身分登记法规。他在司法与政务中高度尊重元老院,增设审判日数,改革监护与保佐制度,厉行节约公费并整饬意大利的司法与财政管理。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9

Gestae sunt res in Armenia prospere per Statium Priscum Artaxatis captis, delatumque Armeniacum nomen utrique principum, quod Marcus per verecundiam primo recusavit, postea tamen recepit, profligato autem bello uterque Parthicus appellatus est. sed hoc quoque Marcus delatum nomen repudiavit, quod postea recepit, patris patriae autem nomen delatum fratre absente in eiusdem praesentiam distulit,1 medio belli tempore et Civicam, patruum Veri, et filiam suam nupturam commissam sorori suae eandemque locupletatam Brundisium usque deduxit,2 ad eum misit Romamque statim rediit, revocatus eorum sermonibus qui dicebant Marcum velle finiti belli gloriam sibimet vindicare atque idcirco in Syriam proficisci, ad proconsulem scribit, ne quis filiae suae iter facienti occurreret. Inter haec liberales causas ita munivit ut primus iuberet apud praefectos aerarii Saturni unumquemque civium natos liberos profiteri intra tricensimum diem nomine imposito, per provincias tabulariorum publicorum usum instituit, apud quos idem de originibus fieret quod Romae apud praefectos aerarii, ut, si forte aliquis in provincia natus causam liberalem diceret, testationes inde ferret, atque hanc totam legem de adsertionibus firmavit aliasque de mensariis et auctionibus tulit.

在亚美尼亚方面,随着阿尔塔克萨塔被攻占,斯塔提乌斯·普里斯库斯成功扭转了局势;“亚美尼亚征服者”的头衔被授予两位帝王,马可起初出于谦逊予以谢绝,但后来仍行接受。战事平定后,两位帝王都被尊称为“帕提亚征服者”;但马可对此一献予的头衔亦行拒绝,后来才予受领。至于献给他的“祖国之父”称号,因义弟不在场,他便延期至义弟亲临之时。在大战期间,他将维鲁斯的叔父基维卡以及行将出嫁的女儿护送至布伦迪西乌姆,女儿被托付给他的姐妹并附赠了丰厚的妆奁;他将女儿遣送前往维鲁斯处,随后立即返回罗马,因为有人议论说马可意图将终结战争的荣耀归于己身、故而亲自奔赴叙利亚,马可因这些流言而折返;他致信行省总督,命沿途任何人不得迎候行路中的女儿。在此期间,他对涉及人身自由的诉讼确立了法律保障:他首创规定,每一位公民在为新生儿命名后的三十天内,必须向萨图尔努斯国库的长官申报其出生;他在各行省推行设立公共档案处的制度,当地对户籍出身的记录与罗马在国库长官处所行者相同,以便任何生于行省之人若就自由身分提起诉讼,均可自彼处调取证明文书;他完备了有关身份确认的整部法规,并颁布了涉及钱庄业主与拍卖的其他法律。

§10

Senatum multis cognitionibus et maxime ad se pertinentibus iudicem dedit. de statu etiam defunctorum intra quinquennium quaeri iussit. neque quisquam principum amplius senatui detulit, in senatus autem honorificentiam multis praetoriis et consularibus privatis decidenda negotia delegavit, quo magis eorum cum exercitio iuris auctoritas cresceret. multos ex amicis in senatum adlegit cum aediliciis aut praetoriis dignitatibus. multis senatoribus verum pauperibus sine crimine dignitates tribunicias aediliciasque concessit, nec quemquam in ordinem legit, nisi quem ipse bene scisset. hoc quoque senatoribus detulit ut, quotiens de quorum capite esset iudicandum, secreto pertractaret atque ita in publicum proderet nec pateretur equites Romanos talibus interesse causis, semper autem, cum potuit, interfuit senatui, etiamsi nihil esset referendum, si Romae fuit; si vero aliquid referre voluit, etiam de Campania ipse venit, comitiis praeterea etiam usque ad noctem frequenter interfuit neque umquam recessit de curia nisi consul dixisset nihil vos moramur patres conscripti senatum.3 appellationibus a consule factis iudicem dedit. Iudiciariae rei singularem diligentiam adhibuit. fastis dies iudiciarios addidit, ita ut ducentos triginta dies annuos rebus agendis litibusque disceptandis constitueret. praetorem tutelarem primus fecit, cum ante tutores a consulibus poscerentur, ut diligentius de tutoribus tractaretur. de curatoribus vero, cum ante non nisi ex lege Plaetoria vel propter lasciviam vel propter dementiam darentur, ita statuit ut omnes adulti curatores acciperent non redditis causis.4

他在众多审理中、尤其是涉及自身的案件中,均委派元老院担任法官。他还下令,死者的法律身分必须在五年之内查明。历任皇帝中无一人比他赋予元老院更多职权;此外,为提高元老院的威望,他将待决的事务委托给众多执政官级和裁判官级的在野私人处理,以此使他们的威信随着法律的践行而增长。他将许多友人以市政官级或裁判官级的资历补选入元老院。对于许多品行端正却生活贫困的元老,他授予保民官和市政官级的品秩,且若非自己深知之人,概不遴选进入元老阶层。他还赋予元老们一项特权:每当须就元老的死罪或人格权作出判决时,他必先秘密彻查,而后方公之于众,且绝不允许罗马骑士列席此类诉讼。此外,只要身在罗马,凡能出席之时他必莅临元老院,即便无事可议亦然;而若他意欲提出议案,甚至会亲自自坎帕尼亚赶回。不仅如此,他经常出席选举大会直至深夜,非待执政官说出“元老诸公,我们不再耽搁你们了”便绝不退出议事堂。对于对执政官〔的裁决〕提出的上诉案件,他均委派法官受理。他对司法事务倾注了非凡的勤勉;他在历法中增设法庭审理日,使一年中用以处理政务和断案诉讼的日子达到二百三十日。他首创设立监护事务专门裁判官——而在此之前监护人均须向执政官请求——以便更审慎地处置监护事务。至于保佐人,从前除依据《普莱托里乌斯法》或因挥霍与精神失常外并不指派,但他明文规定,一切成年人无需申明事由即可获派保佐人。

§11

Cavit et sumptibus publicis et calumniis quadruplatorum intercessit adposita falsis delatoribus nota. delationes, quibus fiscus augeretur, contempsit, de alimentis publicis multa prudenter invenit, curatores multis civitatibus, quo latius senatorias tenderet dignitates, a senatu dedit. Italicis civitatibus famis tempore frumentum ex urbe donavit omnique frumentariae rei consuluit, gladiatoria spectacula omnifariam temperavit. temperavit etiam scaenicas donationes iubens ut quinos aureos scaenici acciperent, ita tamen ut nullus editor decem aureos egrederetur. vias etiam urbis atque itinera diligentissime curavit. rei frumentariae graviter providit. Datis iuridicis Italiae consuluit ad id exemplum quo Hadrianus consulares viros reddere iura praeceperat. Hispanis exhaustis Italica adlectione contra Traiani quoque praecepta verecunde consuluit, leges etiam addidit de vicensima hereditatum, de tutelis libertorum, de bonis maternis et item de filiorum successionibus pro parte materna, utque senatores peregrini quartam partem in Italia possiderent, dedit praeterea curatoribus regionum ac viarum potestatem, ut vel punirent vel ad praefectum urbi puniendos remitterent eos qui ultra vectigalia quicquam ab aliquo exegissent. ius autem magis vetus restituit quam novum fecit, habuit secum praefectos, quorum et auctoritate et periculo semper iura dictavit. usus autem est Scaevola praecipue iuris perito.

他削减公费开支,通过对诬告者施加污名标记来制止告密者的构陷。他鄙弃用以充盈皇室私库的告密行径,并为公共抚育金制度审慎创设了诸多措施。为使元老级品阶得以更广泛延伸,他由元老院向众多城邦派遣城邦保佐官。饥荒发生时,他自罗马城拨出粮食救济意大利诸城邦,并对全部粮食供应事务周密筹划;他全方位规范了角斗表演。他还整饬了舞台演员的酬金,下令演员每人受领五枚金币,且任何主办人支出的金额不得超过十枚金币。他对城内的街巷与道路亦加以极为周密的修缮。他对粮食事务作出了慎重妥善的筹备。他循照哈德良命执政官级官员行使司法的先例,通过指派巡回司法官治理意大利。对于因意大利的增补选拔而耗竭资财的西班牙人,他甚至违背图拉真的训令,审慎予以宽恤照拂。他还增补了关于遗产二十分之一税、被释奴隶的监护权、母系财产以及依母系份额由子女继承财产的法律,并规定外省出身的元老必须在意大利境内拥有四分之一的资产。此外,他还授予各行政区和道路的保佐官以权力,使其能够惩处、或移送城市长官惩处那些超越法定税额向人勒索款项之人。然而,他重在恢复旧法而非创设新法;他身边常设长官,在其权威与责任之下始终主持法度。在法学家中,他尤其重用斯凯沃拉。

语法注4 条
  1. 9patris patriae autem nomen delatum fratre absente in eiusdem praesentiam distulit

    fratre absente 为夺格独立结构(“义弟不在场之际”)。介词短语 in eiusdem praesentiam 中的 in 搭配宾格表示时间终点,意为“直至其(义弟)亲临之时”。

  2. 9filiam suam nupturam commissam sorori suae eandemque locupletatam Brundisium usque deduxit

    nupturam 为将来主动分词,表示即将发生的动作或目的(“行将出嫁的”)。commissam 与 locupletatam 均为修饰 filiam suam 的完成被动分词;sorori suae 作 commissam 的与格补足语(“托付给他的姐妹”)。

  3. 10nihil vos moramur patres conscripti senatum

    此句为执政官宣布元老院休会散会的传统程式用语(“Nihil vos moramur, patres conscripti”)。宾格 vos 作 moramur(“耽搁、挽留”)的直接宾语,呼格 patres conscripti 为称呼语,意即“元老诸公,我们不再耽搁你们了”。

  4. 10non redditis causis

    带有否定词 non 的独立夺格结构(“未申明原因/理由”)。指成年人无需再像以往那样就挥霍或精神失常等具体法定事由提出举证,即可申请并获配保佐人。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.humanitext-lat2:9-11