← 罗马皇帝群像

马可·奥勒留传

§24-26

平定卡西乌斯叛乱与展现宽仁

马可·安敦尼在司法裁决中展现出宽仁与公正,在阿维狄乌斯·卡西乌斯于东方的叛乱被平定后,他遏制元老院的报复并赦免涉案者。随后他在东方巩固和平并安抚民心,为骤逝的妻子福斯蒂娜追赐神圣荣誉,并宽厚善待了卡西乌斯的遗属。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§24

Erat mos iste Antonino ut omnia crimina minore supplicio quam legibus plecti solent puniret, quamvis nonnumquam contra manifestos et gravium criminum reos inexorabilis permaneret. capitales causas hominum honestorum ipse cognovit, et quidem summa aequitate, ita ut praetorem reprehenderet, qui cito reorum causas audierat, iuberetque illum iterum cognoscere, dignitatis eorum interesse dicens ut ab eo audirentur qui pro populo iudicaret,1 aequitatem autem etiam circa captos hostes custodivit, infinitos ex gentibus in Romano solo conlocavit, fulmen de caelo precibus suis contra hostium machinamentum extorsit, suis pluvia impetrata cum siti laborarent. Voluit Marcomanniam provinciam, voluit etiam Sarmatiam facere et fecisset, nisi Avidius Cassius rebellasset sub eodem in Oriente; atque imperatorem se appellavit, ut quidam dicunt, Faustina volente, quae de mariti valetudine desperaret. alii dicunt ementita morte Antonini Cassium imperatorem se appellasse, cum divum Marcum appellasset. et Antoninus quidem non est satis motus defectione Cassii nec in eius affectus saevit.2 sed per senatum hostis est iudicatus bonaque eius proscripta per aerarium publicum, relicto ergo Sarmatico Marcomannicoque bello contra Cassium profectus est. Romae etiam turbae fuerunt, quasi Cassius absente Antonino adventaret. sed Cassius statim interfectus est caputque eius adlatum est ad Antoninum. Marcus tamen non exultavit interfectione Cassii caputque eius humari iussit. Maecianum etiam, socium Cassii, cui Alexandria erat commissa, exercitus occidit, nam et praefectum praetorio sibi fecerat, qui et ipse occisus est. in conscios defectionis vetuit senatum graviter vindicare, simul petiit, ne qui senator tempore principatus sui occideretur, ne eius pollueretur imperium, eos etiam qui deportati fuerant revocari iussit, cum paucissimi centuriones capite essent puniti. ignovit et civitatibus quae Cassio consenserant, ignovit et Antiochensibus, qui multa in Marcum pro Cassio dixerant. quibus et spectacula et conventus publicos tulerat3 et omne contionum genus, contra quos edictum gravissimum misit, seditiosos autem eos et oratio Marci indicat, indita Mario Maximo, qua ille usus est apud amicos, denique noluit Antiochiam videre cum Syriam peteret, nam nec Cyrrhum voluit videre, ex qua erat Cassius, postea tamen Antiochiam vidit, fuit Alexandriae clementer cum his agens.

安敦尼有个习惯,即对于一切罪行所处的刑罚均轻于法律通常规定的惩罚,尽管有时面对证据确凿且犯有重罪的被告,他亦会坚持毫不宽贷。他亲自审理显贵人士的死刑案件,且秉持极高的公正,以至于当一名大法官仓促审结被告案件时,他斥责了该法官并命其重审,称由代表人民施行裁判的人来听取他们的诉辩,事关他们的尊严。此外,他即便对待被俘的敌军亦维持公正;他在罗马疆土上安置了无数外族人口,并以自己的祈祷从天降下霹雳摧毁了敌军的攻城器械,又在自军兵士受干渴之苦时求得甘霖。他曾意欲将马可曼尼亚立为行省,亦意欲将萨尔马提亚立为行省,若非阿维狄乌斯·卡西乌斯在其治下的东方发动叛乱,他本已实现此举。有人说卡西乌斯是在福斯蒂娜的授意下自称皇帝的,因为她对其丈夫的健康状况感到绝望;另有人说卡西乌斯是捏造了安敦尼的死讯,在尊马可为神君之后才自称皇帝的。安敦尼本人并未因卡西乌斯的背叛而大感震动,亦未对其亲属施加暴行;但元老院判定卡西乌斯为公敌,其财产亦被没收归入公库。因此安敦尼搁置了萨尔马提亚和马可曼尼战争,启程讨伐卡西乌斯。罗马城中亦一度出现骚乱,宛如卡西乌斯正趁安敦尼缺席之际逼近一般;然而卡西乌斯旋即被诛,其首级被呈送给安敦尼。马可并未因卡西乌斯被杀而欣喜,反而下令将其首级安葬。军队亦杀死了受托管辖亚历山大里亚的卡西乌斯同党梅基阿努斯,因为卡西乌斯还曾为自己任命近卫长官,此人亦被诛杀。皇帝禁止元老院严酷惩办叛乱的同谋者,同时请求在他统治期间不可处死任何一位元老,以免其统治受到玷污;他还下令召回那些被流放之人,仅有极少数百夫长被处以死刑。他赦免了附和卡西乌斯的诸城邦,亦赦免了安条克人,这些人曾偏袒卡西乌斯而对马可说了许多诋毁之辞。他曾剥夺他们观看演出的权利、公共集会以及一切形式的聚会,并向他们发出了极为严厉的敕令;此外,收录于马里乌斯·马克西穆斯著作中的马可对友人发表的演说,亦表明他们曾图谋作乱。最终,他在前往叙利亚时拒绝视察安条克,甚至亦不愿视察卡西乌斯的故乡基鲁斯;但后来他还是视察了安条克,并在亚历山大里亚逗留期间宽厚对待当地居民。

§26

Multa egit cum regibus et pacem confirmavit, sibi occurrentibus cunctis regibus et legatis Persarum. omnibus orientalibus provinciis carissimus fuit. apud multas etiam philosophiae vestigia reliquit, apud Aegyptios civem se egit et philosophum in omnibus stadiis templis locis. et cum multa Alexandrini in Cassium dixissent fausta, tamen omnibus ignovit et filiam suam apud eos reliquit. Faustinam suam in radicibus montis Tauri in vico Halalae exanimatam vi subiti morbi amisit, petiit a senatu ut honores Faustinae aedemque decernerent, laudata eadem, cum impudicitiae fama graviter laborasset. quae Antoninus vel nesciit vel dissimulavit, novas puellas Faustinianas instituit in honorem uxoris mortuae, divam etiam Faustinam a senatu appellatam gratulatus est. quam secum et in aestivis habuerat, ut matrem castrorum appellaret. fecit et coloniam vicum in quo obiit Faustina et aedem illi exstruxit. sed haec postea aedis Heliogabalo dedicata est. Ipsum Cassium pro clementia occidi passus est, non occidi iussit, deportatus est Heliodorus, filius Cassii, et alii liberum exsilium acceperunt cum bonorum parte. filii autem Cassii et amplius media parte acceperunt paterni patrimonii et auro atque argento adiuti, mulieres autem etiam ornamentis; ita ut Alexandria, filia Cassii, et Druncianus gener liberam vagandi potestatem haberent commendati amitae marito. doluit denique Cassium exstinctum, dicens voluisse se sine senatorio sanguine imperium transigere.

他与多位国王进行商洽并确立了和平,所有的国王与波斯使节皆前来迎候。他深受东方所有行省的爱戴;在许多地方他还留下了哲学的印迹,在埃及人之中,他在所有竞技场、神庙和场所均表现得如同一名公民与哲学家。尽管亚历山大里亚人曾为卡西乌斯说了许多祈愿吉言,但他依然赦免了所有人,并把自己的女儿留在了他们那里。他的妻子福斯蒂娜因突发急病在托罗斯山脚下的哈拉拉村逝世,安敦尼失去了她;他请求元老院为福斯蒂娜决议授予荣誉并修建神殿,并亲自赞美了她,尽管她生前深受不贞传闻的困扰。安敦尼对此传闻不知是不知晓还是故作不知,他为了纪念亡妻设立了新的‘福斯蒂娜少女’,并对元老院封其为‘神圣福斯蒂娜’表示欣慰。他曾将她留在自己的夏营中,以至称她为‘军营之母’。他将福斯蒂娜逝世的村庄升为殖民地,并为她建了一座神殿;但该神殿后来被献给了埃拉伽巴卢斯。至于卡西乌斯本人,出于宽容,安敦尼只是听任其被杀,而非亲自下令处死;卡西乌斯之子赫利奥多罗斯被流放,其他人则保有一部分财产并获得了不受拘禁的流放待遇。卡西乌斯的子女更获得了其父超过半数的遗产,并得到了金银的资助,女眷们还得到了首饰;以至于卡西乌斯之女亚历山德里娅与女婿德伦基阿努斯在受托付于姑父门下后,拥有自由行动的权力。最后,马可对卡西乌斯之死表示哀伤,称自己本希望在不流元老之血的情况下完成其皇位治理。

语法注3 条
  1. 24dignitatis eorum interesse dicens ut ab eo audirentur qui pro populo iudicaret

    非人称动词 interest 与属格(dignitatis)连用,表示“关乎……的尊严”。由 ut 引导的名词性从句(ut ab eo audirentur...)充当其实际主语内容。

  2. 24nec in eius affectus saevit

    名词 affectus(第四变格阳性名词的宾格复数)在此依从后古典期用法,意为“亲属”、“至亲”,而非“情感”。与介词 in 连用,表示“未对其(卡西乌斯的)亲属施以暴行”。

  3. 25quibus et spectacula et conventus publicos tulerat

    动词 tulerat 系 abstulerat 之省缩(以简单动词代替复合动词 auferre),意为“剥夺”。支配与格 quibus(安条克人)及宾格补足语 spectacula 与 conventus publicos。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.humanitext-lat2:24-26