- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.humanitext-lat2:21-23
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
马可·安东尼努斯妥善应对了各地的叛乱与蛮族入侵,在幼子维鲁斯·凯撒夭折后仍将国事与战备置于首位,平定了多瑙河流域的诸部落。在内政上,他高度重视元老院显贵的建言,厉行财政节约并整饬社会风纪,同时妥善兼顾民众娱乐与行政秩序。
Cum Mauri Hispanias prope omnes vastarent, res per legatos bene gestae sunt. et cum per Aegyptum Bucolici milites gravia multa fecissent, per Avidium Cassium retunsi sunt, qui postea tyrannidem arripuit. sub ipsis profectionis diebus in secessu Praenestino agens filium, nomine Verum Caesarem, exsecto sub aure tubere septennem amisit, quem non plus quinque diebus luxit consultusque etiam medios actibus publicis reddidit,1 et quia ludi Iovis Optimi Maximi erant, interpellari eos publico luctu noluit iussitque, ut statuae tantummodo filio mortuo decernerentur et imago aurea circensibus per pompam ferenda et ut saliari carmini nomen eius insereretur. Instante sane adhuc pestilentia et deorum cultum diligentissime restituit et servos, quemadmodum bello Punico factum fuerat, ad militiam paravit, quos voluntarios exemplo volonum appellavit, armavit etiam gladiatores, quos obsequentes appellavit, latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae milites fecit. armavit et Diogmitas. emit et Germanorum auxilia contra Germanos, omni praeterea diligentia paravit legiones ad Germanicum et Marcomannicum bellum. et, ne provincialibus esset molestus, auctionem rerum aulicarum, ut diximus, fecit in foro divi Traiani, in qua praeter vestes et pocula et vasa aurea etiam signa cum tabulis magnorum artificum vendidit. Marcomannos in ipso transitu Danuvii delevit et praedam provincialibus reddidit. gentes omnes ab Illyrici limite usque in Galliam conspiraverant, ut Marcomanni Varistae Hermunduri et Quadi Suebi Sarmatae Lacringes et Buri hi aliique cum Victualis Osi Bessi Cobotes Roxolani Bastarnae Alani Peucini Costoboci. imminebat et Parthicum bellum et Britannicum. magno igitur labore etiam suo gentes asperrimas vicit militibus sese imitantibus, ducentibus etiam exercitum legatis et praefectis praetorio, accepitque in deditionem Marcomannos plurimis in Italiam traductis. Semper sane cum optimatibus non solum bellicas res sed etiam civiles, priusquam faceret aliquid, contulit, denique sententia illius praecipua semper haec fuit: Aequius est ut ego tot talium amicorum consilium sequar, quam ut tot tales amici meam unius voluntatem sequantur, sane quia durus videbatur ex philosophiae institutione Marcus ad militiae labores atque ad omnem vitam graviter carpebatur, sed male loquentibus vel sermone vel litteris respondebat. et multi nobiles bello Germanico sive Marcomannico immo plurimarum gentium interierunt, quibus omnibus statuas in foro Ulpio conlocavit, quare frequenter amici suaserunt, ut a bellis discederet et Romam veniret, sed ille contempsit ac perstitit nec prius recessit quam omnia bella finiret, provincias ex procon- sularibus consulares aut ex consularibus proconsulares aut praetorias pro belli necessitate fecit, res etiam in Sequanis turbatas censura et auctoritate repressit. compositae res et in Hispania, quae per Lusitaniam turbatae erant, filio Commodo accersito ad limitem togam virilem dedit, quare congiarium populo divisit et eum ante tempus consulem designavit.
当摩尔人蹂躏几乎整个西班牙行省时,事务通过副将们得以顺利解决。当牧人暴乱武装在埃及全境酿成许多重大骚乱时,他们被阿维狄乌斯·卡西乌斯击溃,后者随后篡夺了帝位。就在出发的那几天,马可退居普赖奈斯泰,在切除了耳下肿块后失去了年仅七岁、名为维鲁斯·凯撒的儿子;但他哀悼此子未超过五天,受人咨询后便将中间的时日归还给公务处理。又因当时正值至高至尊尤庇特的游戏节,他不愿节庆因国丧受到妨碍,遂下令仅为亡子决议设立雕像,并在战车赛的游行队伍中抬行一尊黄金肖像,以及将其名字载入萨利祭歌之中。当时瘟疫仍在肆虐,他极为虔敬地恢复了对神明的崇祀,并如布匿战争时期所做的那样,组织奴隶服兵役,效仿往昔自愿兵的先例称他们为‘志愿军’;他还武装了角斗士,称他们为‘顺从军’,甚至将达尔马提亚和达尔达尼亚的强盗编为军士。他还武装了治安巡警。他又出资招募日耳曼雇佣军以对抗日耳曼人,并以极其周详的准备使各军团投身日耳曼及马可曼尼战争。为了不给行省居民增添负担,正如我们所说,他在神君图拉真广场拍卖宫廷财物,在拍卖中除衣物、酒杯及黄金器皿外,还售卖了名家制作的雕像与名画。他在多瑙河渡河之处彻底歼灭了马可曼尼人,并将战利品归还给行省居民。自伊利里库姆边界直抵高卢的所有部落皆结成同盟,如马可曼尼人、瓦里斯塔人、赫尔蒙杜里人、夸迪人、苏维汇人、萨尔马提亚人、拉克灵格斯人与布里人;这些部族及其他部族同维克图阿利人、奥西人、贝西人、科博特斯人、罗克索拉尼人、巴斯塔奈人、阿兰人、佩乌基尼人、科斯托博奇人联合起来。帕提亚战争与不列颠战争亦迫在眉睫。因此,凭借包括他自己在内的艰辛劳作,士兵们效仿其榜样,副将们与近卫长官统领全军,他战胜了这些极其凶悍的部族,并将大量马可曼尼人迁至意大利,接受了他们的归降。确实,在采取任何行动之前,他总是不仅就军务亦就民政与显贵们商议,总而言之他的核心格言始终是:‘我一人听从如此多且如此卓越的朋友们的建议,比如此多且如此卓越的朋友们听从我一人的意志更加公正。’固然,由于哲学修养使他显得严苛,马可在承受军务劳苦乃至全部生活态度方面遭受到严厉批评,但他对恶意诽谤者或是通过口头对话或是通过书信予以回应。在日耳曼战争或马可曼尼战争——毋宁说是与极其众多的部族的战争中,许多贵族战死沙场,马可在乌尔庇乌斯广场为他们所有人树立了雕像。因此朋友们频频劝他脱离战事返回罗马,但他对此不以为意并坚持驻守,在结束一切战争之前绝不撤离。他根据战争的需要,将行省由资深执政官管辖改为执政官管辖,或由执政官管辖改为资深执政官或法务官管辖;对于塞夸尼人地区发生的混乱,他亦以监察权与权威予以平息。因卢西塔尼亚而陷入混乱的西班牙事务亦得以安定;他将儿子康茂德召至边境并赐予成年托加,为此他向民众分发了赏金,并在法定年龄之前指派他为执政官。
Si quis umquam proscriptus est a praefecto urbi, non libenter accepit. ipse in largitionibus pecuniae publicae parcissimus fuit, quod laudi potius datur quam reprehensione2 sed tamen et bonis viris pecunias dedit et oppidis labentibus auxilium tulit et tributa vel vectigalia, ubi necessitas cogebat, remisit. absens populi Romani voluptates curari vehementer praecepit per ditissimos editores. fuit enim populo hic sermo, cum sustulisset ad bellum gladiatores, quod populum sublatis voluptatibus vellet cogere ad philosophiam. iusserat enim ne mercimonia impedirentur, tardius pantomimos exhibere nonis diebus.3 de amatis pantomimis ab uxore fuit sermo, ut superius diximus, sed haec omnia per epistolas suas purgavit. idem Marcus sederi in civitatibus vetuit in equis sive vehiculis, lavacra mixta summovit. mores matronarum composuit diffluentes et iuvenum nobilium, sacra Serapidis a vulgaritate Pelusiae summovit. fama fuit sane, quod sub philosophorum specie quidam rem publicam vexarent et privatos, quod ille purgavit.
若曾有人被城市长官褫夺公权,他并不欣然接受。他自己在发放公款上极度节俭,此点受到赞许而非受人非难,但他依然资助良善之士,救助衰败的城镇,并在必要之时免除贡赋或税收。在远离罗马期间,他严令必须通过最富有的主办者来筹备罗马民众的娱乐盛典。因为民众中曾流传这样的议论,说既然他抽调角斗士奔赴前线,便是想通过剥夺娱乐来强迫民众研习哲学。事实上,为了不妨碍商业贸易,他曾下令在市集日延迟演出哑剧。至于关于其妻子钟情于某些哑剧演员的传言,正如前文所述,但他通过自己的书信澄清了这一切。马可亦禁止在各城市内部骑马或乘坐车辆,废除了男女混浴。他整肃了放纵不羁的贵妇与贵族青年的道德风尚,清除了塞拉皮斯祭礼中沾染的佩卢西翁的粗俗成分。确实曾有传言称,有人假借哲学家的名义骚扰国家与平民,他也对此予以澄清。
- 21consultusque etiam medios actibus publicis reddidit
分词 consultus 作状语用,表时间或情况,意为“当受到官员或顾问咨询时”。medios 省略了 dies(日子),指这五天丧期中“中间的时日”,表明马可并未完全闭门哀悼,而是一遇公务咨询便将这些日子重归公事处理。
- 23quod laudi potius datur quam reprehensione
laudi 是表示目的或结果的“谓语性与格”,短语 laudi dare 为固定搭配,意为“视为值得称赞之事”。其后的 reprehensione 在抄本中为夺格形式,但在语法功能上与 laudi 相对立(相当于 quam reprehensioni),全句意为“这更应归为赞誉而非招致指责”。
- 23iusserat enim ne mercimonia impedirentur, tardius pantomimos exhibere nonis diebus
主动词 iusserat 统领不定式短语 tardius pantomimos exhibere nonis diebus,中间插入了目的从句 ne mercimonia impedirentur。不定式 exhibere 的逻辑主语(主办者们)在语境中显而易见因而省略。nonis diebus 指的是罗马每隔九天举行一次的市集日(nundinae)。
