← 罗马皇帝群像

马可·奥勒留传

§27-29

东巡归来、治国善后与临终细节

马可·安敦尼平定东方后回罗马举行凯旋式,推行民政改革并操办儿子婚事,后在北方战事中病逝;文中记述了他的临终细节、生前所受的非议与隐忍,以及未再娶后妻的缘由。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§27

Orientalibus rebus ordinatis Athenis fuit et initia Cereris adiit, ut se innocentem probaret, et sacrarium solus ingressus est. revertens ad Italiam navigio tempestatem gravissimam passus est. per Brundisium veniens in Italiam togam et ipse sumpsit et milites togatos esse iussit, nec umquam sagati fuerunt sub eo milites. Romam ut venit triumphavit. et inde Lavinium profectus est. Commodum deinde sibi collegam in tribuniciam potestatem iunxit, congiarium populo dedit et spectacula mirifica; dein civilia multa correxit, gladiatorii muneris sumptus modum fecit. sententia Platonis semper in ore illius fuit, florere civitates si aut philosophi imperarent aut imperantes philosopharentur. filio suo Bruttii Praesentis filiam iunxit nuptiis celebratis exemplo privatorum, quare etiam congiarium dedit populo. Dein ad conficiendum bellum conversus in administratione eius belli obiit, labentibus iam filii moribus ab instituto suo. triennio bellum postea cum Marcomannis Hermunduris Sarmatis Quadis etiam egit et, si anno uno superfuisset, provincias ex his fecisset. ante biduum quam exspiraret, admissis amicis dicitur ostendisse sententiam de filio eandem quam Philippus de Alexandro, cum de hoc male sentiret, addens nimium se aegre ferre filium superstitem relinquentem.1 nam iam Commodus turpem se et cruentum ostentabat.

在处置完东方事务之后,他留驻于雅典,并参加了刻瑞斯的秘仪以证明自己的清白,独自一人进入了密室。在乘船返回意大利途中,他遭遇了极其猛烈的风暴。经布伦迪西乌姆进入意大利时,他自己穿上了托加长袍,并命令士兵们也穿托加长袍;在他治下,士兵们从未披过军用披风。抵达罗马后,他举行了凯旋式。随后由此前往拉维尼乌姆。接着,他让科莫杜斯成为自己保民官权力的同僚,向民众发放了慰劳金并举办了盛大的表演;随后他整饬了诸多民政事务,限制了角斗士表演的开支。柏拉图的名言常挂在他的嘴边:若哲学家成为统治者,或是统治者研习哲学,城邦便会繁荣。他为儿子迎娶了布鲁提乌斯·普赖森斯的女儿,按照平民的成规操办了婚礼,并为此再次向民众发放了慰劳金。随后他投身于结束战事,并在主持该战事期间去世;此时他儿子的品行已然背离了他的教诲。此后,他同马可曼尼人、赫尔蒙杜里人、萨尔马提亚人以及夸迪人进行了三年的战争;若他能多活一年,本可将他们化为行省。在他断气前两天,当友人获准觐见时,据说他对儿子的看法表现得如同腓力对亚历山大心怀不满时所持的看法一样,并补充说自己对留下存活的儿子感到极度痛心。因为科莫杜斯已然显露出其丑陋且残虐的本性。

§28

Mors autem talis fuit: cum aegrotare coepisset, filium advocavit atque ab eo primum petiit ut belli reliquias non contemneret, ne videretur rem publicam prodere, et, cum filius ei respondisset cupere se primum sanitatem, ut vellet permisit, petens tamen ut exspectasset paucos dies, haud simul proficisceretur.2 deinde abstinuit victu potuque mori cupiens auxitque morbum, sexta die vocatis amicis et ridens res humanas, mortem autem contemnens ad amicos dixit, quid de me fletis et non magis de pestilentia et communi morte cogitatis? et cum illi vellent recedere, ingemescens ait, si iam me dimittitis, vale vobis dico vos praecedens. et cum ab eo quaereretur, cui filium commendaret, ille respondit vobis, si dignus fuerit, et dis immortalibus. exercitus cognita mala valetudine vehementissime dolebant, quia illum unice amarunt, septimo die gravatus est et solum filium admisit, quem statim dimisit, ne in eum morbus transiret, dimisso filio caput operuit quasi volens dormire, sed nocte animam efflavit. fertur filium mori voluisse, cum eum talem videret futurum qualis exstitit post eius mortem, ne, ut ipse dicebat, similis Neroni Caligulae et Domitiano esset.

至于其逝世经过则如下:当他开始染病时,他召来儿子,首先要求他不可轻视战争的善后事宜,以免显得背叛了国家;当儿子回答他说最渴望的是健康时,他听任儿子随其心意,但仍请求他等待数日,切莫同时启程。随后他因求死而绝食绝饮,加重了病情。第六天,他召集友人,嘲弄人事,轻蔑死亡,对友人说道: “你们为何为我哭泣,而不去多想想这场瘟疫与人皆难逃的死亡呢?” 当他们想要退下时,他叹息着说道: “若你们此刻就要辞别我,那我便走在你们前面向你们道别。” 当被问及将儿子托付给谁时,他回答道: “托付给你们,若他配得上;以及托付给不朽的神明。” 军队得知其病情危重,感到极其哀痛,因为他们无比爱戴他。第七天,他病情恶化,仅召见了儿子一人,并立刻让他离去,以免疾病传染给他;遣走儿子后,他蒙上头部,宛如想要安睡,却在夜间咽了气。据说他曾希望儿子死去,因为他预见到儿子在其死后会变成现实中所展现的那样,以免如他自己常说的那样,变得像尼禄、卡里古拉和图密善一般。

§29

Crimini ei datum est quod adulteros uxoris promoverit, Tertullum et Tutilium et Orfitum et Moderatum, ad varios honores, cum Tertullum et prandentem cum uxore deprehenderit, de quo mimus in scaena praesente Antonino dixit, cum stupidus nomen adulteri uxoris a servo quaereret, et ille diceret ter Tullus, et adhuc stupidus quaereret, respondit ille iam tibi dixi ter, Tullus dicitur,3 et de hoc quidem multa populus, multa etiam alii dixerunt patientiam Antonini incusantes. Ante tempus sane mortis, priusquam ad bellum Marcomannicum rediret, in Capitolio iuravit nullum senatorem se sciente occisum, cum etiam rebelliones dixerit se servaturum fuisse si scisset. nihil enim magis et timuit et deprecatus est quam avaritiae famam, de qua se multis epistulis purgat, dederunt et vitio quod fictus fuisset nec tam simplex quam videretur, aut quam vel Pius vel Verus fuisset, dederunt etiam crimini quod aulicam adrogantiam confirmaverit summovendo amicos a societate communi et a conviviis. Parentibus consecrationem decrevit, amicos parentum etiam mortuos statuis ornavit. Suffragatoribus non cito credidit, sed semper diu quaesivit quod erat verum. Enisa est Fabia ut Faustina mortua in eius matrimonium coiret. sed ille concubinam sibi adscivit procuratoris uxoris suae filiam, ne tot liberis superduceret novercam.4

有人将他提拔妻子的奸夫——特图卢斯、图蒂利乌斯、奥菲图斯和莫德拉图斯——担任各项要职列为其过错,尽管他曾当场撞见特图卢斯与妻子共进午餐。关于此人,一名喜剧演员在安敦尼出席的舞台上曾借戏调侃:当愚人角色向奴隶打听妻子情人的名字时,奴隶连说了三次(ter),“图卢斯”,当愚人继续追问时,奴隶回答道: “我已经对你说了三次了:他叫图卢斯。” 对此民众乃至其他许多人议论纷纷,指责安敦尼的隐忍。诚然,在临终前、返回马可曼尼前线之前,他在卡皮托尔山上起誓称,在他知情的情况下未曾处死过任何元老,并称若自己知情,甚至连叛乱者也会加以宽恕。因为他最畏惧且最力求避免的莫过于贪婪的恶名,他在许多书信中为此自白辩解。人们亦将虚伪、不如外表看上去那么单纯,或不及皮乌斯或维鲁斯那般直率归为他的缺点;他们还将他通过疏远友人脱离平素交往和宴饮而助长宫廷傲慢列为其过错。他决议将父母奉为神明,并为父母生前的朋友,即便是已故之人,树立雕像以示尊崇。他不轻易相信举荐者,而是始终费时调查实情。法比娅在福斯蒂娜死后极力争取与他成婚;但他为了不在这么多子女之上引入继母,纳了自己亡妻事务官的女儿为妾。

语法注4 条
  1. 27filium superstitem relinquentem

    在语法上此处原本应为与主语一致的主格分词 relinquens,但抄本读作宾格 relinquentem。此构词受前文 addens nimium se aegre ferre 中宾格代词 se 的吸引,被理解为修饰 aegre ferre 句中省略的逻辑主语 se(“自己留下存活的儿子”)。

  2. 28ut exspectasset paucos dies, haud simul proficisceretur

    在从属于 petens 的间接引语从句中,表请求的从属动词并列使用了虚拟式过去完成时 exspectasset(即 exspectavisset)与虚拟式未完成过去时 proficisceretur。过去完成时反映了直接引语中的先行动作(将来完成时或完成体祈使语,“待数日之后”)。

  3. 29iam tibi dixi ter, Tullus dicitur

    此为古罗马滑稽模仿戏(mime)中的双关语。承接前文奴隶连说三次(ter)“Tullus”,此句中奸夫的名字特图卢斯(Tertullus)被巧妙拆解为副词 ter(三次)与人名 Tullus(图卢斯),当着皇帝的面讽刺皇后的私通。

  4. 29ne tot liberis superduceret novercam

    动词 superducere 意为“在……之上再引入、强加”,此处带与格 tot liberis(“在如此多的子女之上”),构成“为现存子女迎娶继母”的习惯句式。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.humanitext-lat2:27-29