← 罗马皇帝群像

马可·奥勒留传

§18-20

马可的逝世与神化及围绕康茂德的流言

本段记述了马可·奥勒留的逝世与神化、围绕其子康茂德的身世流言及马可的坦然应对,并详细叙述了鲁基乌斯·维鲁斯死后马可向元老院发表的演说、对亲眷的安置以及其女鲁基拉的再婚。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§18

Cum igitur in amore omnium imperasset atque ab aliis modo frater, modo pater, modo filius, ut cuiusque aetas sinebat, et diceretur et amaretur, octavo decimo anno imperii sui, sexagensimo et primo vitae, diem ultimum clausit, tantusque illius amor eo die regii funeris claruit ut nemo illum plangendum censuerit, certis omnibus quod ab diis commodatus ad deos redisset,1 denique, priusquam funus conderetur, ut plerique dicunt, quod numquam antea factum fuerat neque postea, senatus populusque non divisis locis sed in una sede propitium deum dixit. Hic sane vir tantus et talis ac diis vita et morte coniunctus filium Commodum dereliquit; qui, si felix fuisset, filium non reliquisset,2 et parum sane fuit quod illi honores divinos omnis aetas omnis sexus omnis condicio ac dignitas dedit, nisi quod etiam sacrilegus iudicatus est qui eius imaginem in sua domo non habuit, qui per fortunam vel potuit habere vel debuit, denique hodieque in multis domibus Marci Antonini statuae consistunt inter deos penates. nec defuerunt homines qui somniis eum multa prae- dixisse augurantes futura et vera concinuerunt. unde etiam templum ei constitutum, dati sacerdotes Antoniniani et sodales et flamines et omnia quae aede sacrata decrevit antiquitas.

他就这样在所有人的爱戴中执政,依照每个人的年龄所宜,被人们时而呼为兄弟,时而呼为父亲,时而呼为儿子,并深得爱戴;他在位第十八年、享年六十一岁时走完了人生的最后一天。在皇室葬礼的那一天,人们对他的爱戴表现得如此明显,以致无人认为应当为他哀恸,因为所有人都确信他是神明所借予、如今又回归神明之处。更有甚者,正如多数人所言,在葬礼完成之前,元老院与罗马人民在同一个场所而非分处两地,便宣告他为仁慈的神明,这是此前与此后都未曾有过之事。这位如此伟大而卓越、无论生前死后都与神明相伴的人留下了儿子康茂德;若他是有福的,便绝不该留下这个儿子。无论何种年龄、性别、出身与地位之人,无不向他奉献神圣荣衔,但这实在还不够,甚至凡按家境能够或应当在家中供奉其画像而未供奉者,都被判定为犯有亵渎罪;直至今日,马可·安东尼努斯的塑像仍在许多家庭中立于家神之间。亦不乏有人深信他在梦中作了诸多预言,从而道出了未来的真实情景。因此,人们还为他修建了神庙,指派了安东尼努斯神职人员、祭司团、专职祭司,以及古代法则为神圣殿宇所规定的一切。

§19

Aiunt quidam, quod et veri simile videtur, Commodum Antoninum, successorem illius ac filium, non esse de eo natum sed de adulterio, ac talem fabellam vulgari sermone contexunt: Faustinam quondam, Pii filiam, Marci uxorem, cum gladiatores transire vidisset, unius ex his amore succensam, cum longa aegritudine laboraret, viro de amore confessam. quod cum ad Chaldaeos Marcus rettulisset, illorum fuisse consilium, ut occiso gladiatore sanguine illius sese Faustina sublavaret atque ita cum viro concumberet. quod cum esset factum, solutum quidem amorem, natum vero Commodum gladiatorem esse, non principem, qui mille prope pugnas publice populo inspectante gladiatores imperator exhibuit, ut in vita eius docebitur. quod quidem veri simile ex eo habetur quod tam sancti principis filius iis moribus fuit quibus nullus lanista, nullus scaenicus, nullus arenarius, nullus postremo ex omnium dedecorum ac scelerum conluvione concretus. multi autem ferunt Commodum omnino ex adulterio natum, si quidem Faustinam satis constet apud Caietam condiciones sibi et nauticas et gladiatorias elegisse. de qua cum diceretur Antonino Marco, ut eam repudiaret, si non occideret, dixisse fertur si uxorem dimittimus, reddamus et dotem.3 dos autem quid habebatur? imperium, quod ille ab socero volente Hadriano adoptatus acceperat. Tantum sane valet boni principis vita sanctitas tranquillitas pietas ut eius famam nullius proximi decoloret invidia, denique Antonino, cum suos mores semper teneret neque alicuius insusurratione mutaretur, non obfuit gladiator filius, uxor infamis; deusque etiam nunc habetur, ut vobis ipsis, sacratissime imperator Diocletiane, et semper visum est et videtur, qui eum inter numina vestra non ut ceteros sed specialiter veneramini ac saepe dicitis, vos vita et clementia tales esse cupere qualis fuit Marcus, etiamsi philosophia nec Plato esse possit, si revertatur in vitam. et quidem haec breviter et congeste.

有些人说——这似乎亦合乎情理——他的继承人兼儿子康茂德·安东尼努斯并非他所生,而是通奸的产物,并用民间俗语编织了这样一个故事:从前皮乌斯之女、马可之妻福斯蒂娜见角斗士走过,便狂热地爱上了其中一人,久病缠身之下,终向丈夫吐露了情愫。马可就此事向迦勒底术士咨询,术士的建议是杀掉那名角斗士,让福斯蒂娜用其鲜血擦洗身体,然后再与丈夫同房。此事施行之后,狂热的迷恋虽已解除,生下的康茂德却成了一个角斗士而非元首;正如在其传记中所指出的那样,他贵为皇帝,却在民众注视下公开进行了近千场角斗士搏斗。此事之所以被认为颇合情理,是因为这位如此圣洁的元首之子,其品性竟然连任何角斗教练、舞台伶人、斗兽士,乃至任何由一切耻辱与罪恶的污垢凝聚而成的人都未曾有过。但许多人认为康茂德纯粹是通奸所生,因为众所周知,福斯蒂娜在凯埃塔曾自行挑选水手和角斗士寻欢作乐。当有人向马可·安东尼努斯进言,即使不处死她也当将其休弃时,据说他回答道: “如果我们离弃妻子,也当退还嫁妆。” 然而何物被视作嫁妆?正是他在哈德良的旨意下被岳父收养时所继承的帝国。一位贤明君主的生平、圣德、安详与虔敬具有如此巨大的力量,以致没有任何近亲的恶名能够玷污他的声誉;总之,安东尼努斯始终坚守自身品德,不因任何人的耳语而改变,因此角斗士儿子与声名狼藉的妻子并未损害他。正如最神圣的戴克里先皇帝陛下,在你们自己看来一向如此且至今亦然,他至今仍被奉为神明;你们在诸神明之中并非像对待寻常神祇那样、而是格外崇敬他,并常说你们渴望在生平与仁慈上成为马可那样的人,即使在哲学上连柏拉图重返人世也无法如他一般。以上内容仅为概括简述。

§20

Sed Marco Antonino haec sunt gesta post fratrem: primum corpus eius Romam devectum est et inlatum maiorum sepulchris, divini inde honores decreti, dein cum gratias ageret senatui quod fratrem consecrasset, occulte ostendit omnia bellica consilia sua fuisse, quibus superati sunt Parthi, addidit praeterea quaedam, quibus ostendit nunc demum se quasi a principio acturum esse rem publicam amoto eo qui remissior videbatur, nec aliter senatus accepit quam Marcus dixerat, ut videretur gratias agere quod Verus excessisset vita.4 omnibus deinde sororibus et adfinibus et libertis iuris et honoris et pecuniae plurimum detulit, erat enim famae suae curiosissimus, requirens ad verum, quid quisque de se diceret, emendans quae bene reprehensa viderentur. Proficiscens ad bellum Germanicum filiam suam non decurso luctus tempore grandaevo equitis Romani filio Claudio Pompeiano dedit genere Antiochensi nec satis nobili (quem postea bis consulem fecit), cum filia eius Augusta esset et Augustae filia, sed has nuptias et Faustina et ipsa quae dabatur invitae habuerunt.

但在义弟死后,马可·安东尼努斯施行了以下事迹:首先将义弟遗体运回罗马,安葬于先祖陵墓,随后决议授予神圣荣衔;继而在就神化义弟向元老院致谢时,他暗中表明平定帕提亚人的一切军事谋略皆出自自己之手;此外他还补充了某些言论,表明既然那个显得较为怠惰的人已被除去,自己如今终于将宛如从头开始治理国家;元老院亦完全按照马可所说的意思来理解,以致他看似在为维鲁斯的离世而感恩。随后,他将大量的特权、荣衔和金钱赐予所有姐妹、亲属及释奴;因为他极力维护自身的名声,切实探求每个人对自己有何评价,并纠正那些看来受到恰当批评之处。在启程前往日耳曼战场时,尽管服丧期尚未结束,他仍将女儿嫁给了罗马骑士之子、年迈的克劳狄乌斯·庞培亚努斯(此人出身安条克,门第不够显赫,马可后来任命他两次担任执政官),而女儿本是奥古斯塔且是奥古斯塔之女;但无论是福斯蒂娜还是被出嫁的女儿本人,都对这桩婚事心怀不情愿。

语法注4 条
  1. 18certis omnibus quod ab diis commodatus ad deos redisset

    certis omnibus 为独立夺格结构。形容词 certus 取主动含义,表示“对此深信不疑的”,后接引导确信内容的 quod 从句(动词为虚拟式 redisset)。

  2. 18qui, si felix fuisset, filium non reliquisset

    关系代词 qui 指代先行词马可(Hic vir)。条件从句 si felix fuisset 与主句 filium non reliquisset 均采用过去完成时虚拟式,构成与过去事实相反的虚拟条件句(“他若是有幸,便不会留下一个儿子”)。

  3. 19si uxorem dimittimus, reddamus et dotem

    条件从句采用现在时直说式 dimittimus(陈述假设),主句采用现在时虚拟式 reddamus 表示劝勉或意愿(“让我们也退还”)。此处机智地化用了罗马离婚法中丈夫须退还妻子嫁妆(dos)的规定,暗示若休掉福斯蒂娜,便须放弃借由她获得的帝国统治权。

  4. 20ut videretur gratias agere quod Verus excessisset vita

    在表示结果的 ut 从句内部,因果从句 quod 的谓语动词采用了过去完成时虚拟式 excessisset。这并非说话者叙述客观事实,而是反映了元老院主观所感知到的理由,即马可“看似在因维鲁斯离世而感谢”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.humanitext-lat2:18-20