- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.humanitext-lat2:15-17
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
马可·奥勒留即便在观赏竞技时亦勤于政务,展现出极高圣德;在维鲁斯死后,他虽遭流言诽谤,仍以斯多葛式的平静独掌国政并推行仁政。他成功结束了空前规模的马可曼尼战争,通过拍卖皇室珍宝筹措军费,战后更对买家施以宽宏优待。
Fuit autem consuetudo Marco ut in circensium spectaculo legeret audiretque ac subscriberet, ex quo quidem saepe iocis popularibus dicitur lacessitus. Multum sane potuerunt liberti sub Marco et Vero Geminas et Agaclytus. Tantae autem sanctitatis fuit Marcus ut Veri vitia et celaverit et defenderit, cum ei vehementissime displicerent, mortuumque eum divum appellaverit amitasque eius et sorores honoribus et salariis decretis sublevaverit atque provexerit sacrisque eum plurimis honoraverit. flaminem et Antoninianos sodales et omnes honores qui divis habentur eidem dedicavit. nemo est principum, quem non gravis fama perstringat, usque adeo ut etiam Marcus in sermonem venerit, quod Verum vel veneno ita tulerit1 ut parte cultri veneno lita vulvam inciderit, venenatam partem fratri edendam propinans et sibi innoxiam reservans, vel certe per medicum Posidippum, qui ei sanguinem intempestive dicitur emisisse. Cassius post mortem Veri a Marco descivit. 1Thus Bitschofsky; bia quoque P; uiaque Salm., Peter. Iam in suos tanta fuit benignitate Marcus ut cum in omnes propinquos cuncta honorum ornamenta contulerit, tum in filium et quidem scelestum atque impurum cito nomen Caesaris et mox sacerdotium statimque nomen imperatoris ac triumphi participationem et consulatum. quo quidem tempore sedente imperator filio ad triumphalem currum in Circo pedes cucurrit.2 Post Veri obitum Marcus Antoninus solus rem publicam tenuit, multo melior et feracior ad virtutes, quippe qui nullis Veri iam impediretur aut simplicitatis calidaeque veritatis, qua ille ingenito vitio laborabat, erroribus aut iis qui praecipue displicebant Marco Antonino iam inde a primo aetatis suae tempore vel institutis mentis pravae vel moribus, erat enim ipse tantae tranquillitatis ut vultum numquam mutaverit maerore vel gaudio, philosophiae deditus Stoicae, quam et per optimos quosque magistros acceperat et undique ipse collegerat, nam et Hadrianus hunc eundem successorem paraverat, nisi ei aetas puerilis obstitisset. quod quidem apparet ex eo quod generum Pio hunc eundem delegit, ut ad eum, dignum utpote virum, quandocumque Romanum perveniret imperium.
马可有个习惯,即在观赏战车竞技时阅读、听取汇报并签署公文,据说他因此常遭民间笑话的揶揄。在马可与维鲁斯治下,释奴格米纳斯和阿加克吕图斯确实大权在握。然而马可极具圣德,以致尽管维鲁斯的恶习令他极度反感,他仍予以掩盖和辩护;在维鲁斯死后,他追尊其为神君,以决议的荣衔与年金周济并提拔其姑母与姐妹们,并以诸多祭祀礼仪尊崇他。他还为他设立了专职祭司、安东尼努斯祭司团,以及献予神化皇帝的一切荣衔。没有哪位元首不曾被严重的流言所中伤,以致连马可也成了谈资:人们谣传他或是用毒药除掉了维鲁斯——即用涂有毒药的刀锋一侧切开母猪胎盘,将带毒部分递给义弟食用,无毒部分留给自己;或是通过相传为维鲁斯非时放血的医官波西狄普斯除掉了他。卡西乌斯在维鲁斯死后背叛了马可。 马可对待亲族极其仁厚,不仅将一切荣衔恩泽施予所有亲戚,而且对儿子——尽管其邪恶而不洁——迅速赐予恺撒称号,继而授予祭司职,并旋即授予统帅称号、同享凯旋式的权利以及执政官职。当时,当儿子坐〔在车上〕时,皇帝本人却在竞技场内于凯旋车旁徒步奔跑。维鲁斯死后,马可·安东尼努斯独掌国政,更为优异且更有利于德行的施行,因为他不再受到维鲁斯的任何牵制,无论是其作为天生缺陷所抱有的鲁莽率真的过失,还是马可·安东尼努斯自年轻时代起就尤为反感的邪僻心智的恶习与品行。马可本人心境泰然,从不因悲伤或喜悦而改变容色,他笃信斯多葛哲学,这既得自所有名师的传授,亦是他自身从各处采撷所得;因为若非年幼受阻,哈德良原本也打算选定他为继承人。这一点从哈德良选定他作为皮乌斯的乘龙快婿便可看出,其目的正是为了让罗马帝统有朝一日能落入这位德才兼备者之手。
Ergo provincias post haec ingenti moderatione ac benignitate tractavit. contra Germanos res feliciter gessit, speciale ipse bellum Marcomannicum, sed quantum nulla umquam memoria fuit, cum virtute tum etiam felicitate transegit, et eo quidem tempore quo pestilentia gravis multa milia et popularium et militum interemerat. Pannonias ergo, Marcomannis Sarmatis Vandalis simul etiam Quadis exstinctis, servitio liberavit et Romae cum Commodo, quem iam Caesarem fecerat, filio, ut diximus, suo triumphavit. cum autem ad hoc bellum omne aerarium exhausisset suum neque in animum induceret, ut extra ordinem provincialibus aliquid imperaret, in foro divi Traiani auctionem ornamentorum imperialium fecit vendiditque aurea pocula et crystallina et murrina, vasa etiam regia et vestem uxoriam sericam et auratam, gemmas quin etiam, quas multas in repositorio sanctiore Hadriani reppererat, et per duos quidem menses haec venditio celebrata est, tantumque auri redactum ut reliquias belli Marcomannici ex sententia persecutus postea dederit potestatem emptoribus, ut, si qui vellet empta reddere atque aurum recipere, sciret licere,3 nec molestus ulli fuit qui vel non reddidit empta vel reddidit. tunc viris clarioribus permisit ut eodem cultu quo et ipse vel ministris similibus convivia exhiberent, in munere autem publico tam magnanimus fuit ut centum leones una missione simul exhiberet et sagittis interfectos.
因此,此后他以极大的克制与仁慈治理各行省。对日耳曼人的战事取得了胜利;他以非凡的勇气与运势,亲自打赢了这场空前绝后的马可曼尼特别战争,而且正值严重瘟疫夺去数以万计的平民与士兵生命的关头。于是,在歼灭了马可曼尼人、萨尔马提亚人、汪达尔人以及夸迪人之后,他使潘诺尼亚诸行省摆脱了沦为附庸的奴役,并在罗马与如前所述他已立为恺撒的儿子康茂德共同举行了凯旋式。然而,在为这场战争耗尽了全部国库资财、又不忍对行省居民强征非常税赋的情况下,他在神君图拉真广场对皇室珍宝举行拍卖,变卖了金杯、水晶杯和斑石杯,乃至王家器皿、皇后织金刺绣的丝袍,甚至还有在哈德良密库中发现的诸多宝石;这场拍卖持续了整整两个月,筹集了巨额黄金,以致在他如愿肃清马可曼尼战争的残敌之后,随后又给予买家许可,以便若有人愿意退还所购之物并领回黄金,能知晓此举是被允许的,而对不论退与不退者,他都未加丝毫留难。当时他还准许显贵人士以同他本人一样的排场或相似的侍从举行宴会;在公共角斗表演中,他更是慷慨豁达,单次放兽就同时出动了一百头狮子并命人用箭射杀。
- 15quod Verum vel veneno ita tulerit
动词 tulerit 是晚期拉丁语中 tollo(除掉、害死)的完成时虚拟式(古典拉丁语作 sustulerit)。quod 引导的名词性从句解释前文 sermonem(流言、传闻)的具体内容,因表示传闻而使用虚拟式。
- 16sedente imperator filio ad triumphalem currum in Circo pedes cucurrit
主语 imperator 倒置插在独立夺格结构 sedente... filio 之间,支配谓语动词 cucurrit 及充当状语的 pedes(步行)。这种语序突出了儿子端坐凯旋车上而皇帝本人却徒步奔跑的鲜明对比。
- 17tantumque auri redactum ut reliquias belli Marcomannici ex sententia persecutus postea dederit potestatem emptoribus, ut, si qui vellet empta reddere atque aurum recipere, sciret licere
由 tantum auri redactum [est] 引出的结果状语从句 ut... dederit 中,插入了分词短语 persecutus,并由同位语性 ut 从句(ut... sciret licere)进一步界定 potestatem。该从句内部又嵌套了条件从句 si qui vellet,形成了复杂的从属结构。
