← 罗马皇帝群像

安敦尼·庇护传

§7-9

内政治理与灾异赈济及和平外交

记述了安东尼努斯·庇护任内的内政治理、体恤民众与崇尚节俭、公共工程的兴建与修缮、针对各地灾异的妥善赈济,以及凭借崇高威信维持和平的对外政策。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7

Tanta sane diligentia subiectos sibi populos rexit ut omnia et omnes, quasi sua essent, curaret. provinciae sub eo cunctae floruerunt, quadruplatores exstincti sunt. publicatio bonorum rarior quam umquam fuit, ita ut unus tantum proscriberetur adfectatae tyrannidis reus, hoc est Atilius Titianus, senatu puniente, a quo conscios requiri vetuit, filio eius ad omnia semper adiuto.1 periit et Priscianus reus adfectatae tyrannidis, sed morte voluntaria, de qua coniuratione quaeri vetuit. Victus Antonini Pii talis fuit ut esset opulentia sine reprehensione, parsimonia sine sordibus, et mensa eius per proprios servos, per proprios aucupes piscatores ac venatores instrueretur. balneum, quo usus fuisset, sine mercede populo exhibuit nec omnino quicquam de vitae privatae qualitate mutavit, salaria multis subtraxit, quos otiosos videbat accipere, dicens nihil esse sordidius, immo crudelius, quam si rem publicam is adroderet qui nihil in eam suo labore conferret. unde etiam Mesomedi lyrico salarium inminuit. rationes omnium provinciarum adprime scivit et vectigalium. patrimonium privatum in filiam contulit, sed fructus rei publicae donavit. species imperatorias superfluas et praedia vendidit et in suis propriis fundis vixit varie ac pro temporibus. nec ullas expeditiones obiit, nisi quod ad agros suos profectus est et ad Campaniam, dicens gravem esse provincialibus comitatum principis, etiam nimis parci. et tamen ingenti auctoritate apud omnes gentes fuit, cum in urbe propterea sederet, ut undique nuntios, medius utpote,2 citius posset accipere.

确实,他以如此巨大的勤勉治理臣属于他的各族人民,以致将万事万民视若己有般予以关切。在他治下,所有行省皆告繁荣;敲诈性的告密者被根除。没收财产之举比以往任何时期都更为罕见,以致仅有一人因图谋僭主的罪名而被剥夺法律保护(列入公敌通缉名单),即阿提利乌斯·提提阿努斯;而当元老院对他予以惩处时,皇帝禁止元老院追查其同谋者,并始终在各方面对其子予以资助。普里斯基阿努斯亦因图谋僭主的罪名而丧命,但他系自尽身亡,关于此案的谋叛,皇帝亦禁止进行审讯。安东尼努斯·庇护的生活起居既丰足而无可指责,又俭朴而不显鄙陋;其餐桌由他自家的奴隶、自家的捕鸟人、渔夫和猎人来供给安排。他将自己曾经使用的浴场免费向公众开放,且未曾对其私人生活的质朴作风作任何更改。他取消了许多被他看出赋闲受禄之人的俸禄,声称若有人凭借自身劳作对国家毫无贡献却在啃食国家,再没有比这更鄙陋、甚或更残忍之事了;因此他也削减了抒情诗人梅索梅德斯的俸禄。他精通所有行省的账目与税赋。他将自己的私产转让予女儿,但将收益捐赠给了国家。他变卖了皇室过剩的器物与田庄,在自己的私有领地上依时令节气以各种方式生活。除巡行至自己的田庄以及坎帕尼亚之外,他未曾进行过任何远征,声称即使是一位极其节俭的元首,其侍从仪从对行省居民而言也是一种沉重的负担。然而,他在各部族中享有极崇高的威望,因他之所以居留于罗马城中,正是为了作为居中者能够更加迅速地收悉来自四面八方的讯息。

§8

Congiarium populo dedit, militibus donativum addidit, puellas alimentarias in honorem Faustinae Faustinianas constituit, opera eius haec exstant: Romae templum Hadriani, honori patris dicatum, Graecostadium post incendium restitutum, instauratum Amphitheatrum, sepulchrum Hadriani, templum Agrippae, Pons Sublicius, Phari restitutio, Caietae portus, Tarracinensis portus restitutio, lavacrum Ostiense, Antiatum aquae ductus, templa Lanuviana. multas etiam civitates adiuvit pecunia, ut opera vel nova facerent vel vetera restituerent, ita ut et magistratus adiuvaret et senatores urbis ad functiones suas. Hereditates eorum qui filios habebant repudiavit. primus constituit, ne poenae causa legatum relictum maneret,3 successorem viventi bono iudici nulli dedit nisi Orfito praefecto urbi, sed petenti, nam Gavius Maximus praefectus praetorii usque ad vicensimum annum sub eo pervenit, vir severissimus, cui Tattius Maximus successit, in cuius demortui locum duos praefectos substituit Fabium Cornelium Repentinum et Furium Victorinum. sed Repentinus fabula famosa percussus est, quod per concubinam principis ad praefecturam venisset, usque adeo sub eo nullus percussus est senator, ut etiam parricida confessus in insula deserta poneretur, quia vivere illi naturae legibus non licebat.4 vini olei et tritici penuriam per aerarii sui damnum emendo et gratis populo dando sedavit.

他向民众发放慰劳金,为士兵增加特别赏金,并为纪念福斯蒂娜而设立了面向受资助女童的“福斯蒂娜女童基金”。他留存至今的建筑工程包括:在罗马,为纪念其父而奉献的哈德良神殿、火灾后重建的希腊竞技场、修葺一新的圆形剧场、哈德良陵墓、阿格里帕神殿、木桩桥、法罗斯灯塔的修复、卡埃塔港、泰拉奇纳港的修复、奥斯提亚浴场、安提乌姆引水道、拉努维乌姆诸神殿。他还以资金援助了许多城邦,使它们得以营建新工程或修复古旧建筑,从而协助本城行政官与元老院议员履行各自的公职。他拒绝接受那些育有子嗣之人的遗产。他首开先例,规定为惩罚目的而设立的遗赠不得维持有效。只要称职的法官(长官)在世,他未给其中任何一人任命过继任者,唯有城市长官奥尔菲图斯除外,而这也是应其本人的请求;因为近卫军长官加维乌斯·马克西穆斯在他治下任职长达第二十年,此人极为严苛,由塔提乌斯·马克西穆斯继任其职;而在后者去世后,他以法比乌斯·科尔内利乌斯·雷彭蒂努斯与弗里乌斯·维克托里努斯两位长官继任。但雷彭蒂努斯因一则丑闻名声扫地,传闻他系通过元首的情妇而官至长官。在他治下,未有任何元老院议员遭到处死,以至于连认罪的杀害尊亲者也仅被安置在荒岛上,因为依照自然之法他本不容存活。对于葡萄酒、橄榄油和小麦的短缺,他通过由自己的国库承担损失予以采买并免费发放给民众来加以平息。

§9

Adversa eius temporibus haec provenerunt; fames, de qua diximus, Circi ruina, terrae motus, quo Rhodiorum et Asiae oppida conciderunt, quae omnia mirifice instauravit, et Romae incendium, quod trecentas quadraginta insulas vel domos absumpsit, et Narbonensis civitas et Antiochense oppidum et Carthaginiense forum arsit, fuit et inundatio Tiberis, apparuit et stella crinita, natus est et biceps puer, et uno partu mulieris quinque pueri editi sunt. visus est in Arabia iubatus anguis maior solitis, qui se a cauda medium comedit, lues etiam in Arabia fuit. hordeum in Moesia in culminibus arborum natum est. quattuor praeterea leones mansueti sponte se capiendos in Arabia praebuerunt. Pharasmanes rex ad eum Romam venit plusque illi quam Hadriano detulit. Pacorum regem Laziis dedit. Parthorum regem ab Armeniorum expugnatione solis litteris reppulit. Abgarum regem ex orientis partibus sola auctoritate deduxit, causas regales terminavit. sellam regiam Parthorum regi repetenti, quam Traianus ceperat, pernegavit. Rhoemetalcen in regnum Bosphoranum audito inter ipsum et curatorem negotio remisit. Olbiopolitis contra Tauroscythas in Pontum auxilia misit et Tauroscythas usque ad dandos Olbiopolitis obsides vicit, tantum sane auctoritatis apud exteras gentes nemo habuit, cum semper amaverit pacem, eo usque ut Scipionis sententiam frequentarit, qua ille dicebat malle se unum civem servare quam mille hostes occidere.

在他统治时期发生了如下灾异:我们曾提及的饥荒、大竞技场的坍塌事故、震垮罗得岛及亚细亚诸城邦的地震(他将所有这些都奇迹般地予以重建),以及罗马城吞噬了三百四十栋公寓或宅邸的大火,且纳尔榜城、安提阿城和迦太基广场亦遭焚毁。更有台伯河的泛滥、彗星的显现、双头男婴的诞生,以及一妇一胎诞下五男婴。在阿拉伯出现了一条比寻常更为庞大、生有鬣毛的蛇,它从尾部吞噬自身直至身体中部;阿拉伯亦发生瘟疫。默西亚大树的顶端长出了大麦。此外,阿拉伯有四头温驯的狮子自愿供人捕获。法拉斯马内斯国王前往罗马拜谒他,对他所致的敬意甚于对哈德良。他为拉齐人指定了帕科鲁斯为王。他仅凭一纸书信便击退了企图攻取亚美尼亚的帕提亚国王。他仅凭自身威信便将阿布加鲁斯国王从东方诸地召来,并裁决了诸王之间的纷争。帕提亚国王请求索回图拉真曾掳获的王座,他断然予以拒绝。在审理了罗埃梅塔尔克斯与其监护人之间的事务后,他将前者送回博斯普鲁斯王国。他向本都派遣援军协助奥尔比亚城邦对抗陶罗斯基泰人,并将陶罗斯基泰人彻底击溃,直至其向奥尔比亚人交出人质。确实,在异国诸邦之中未曾有人享有如此崇高的威信,因为他始终热爱和平,以至于频繁提及西庇阿的名言,西庇阿在其中曾称:自己宁愿拯救一名公民,也不愿杀死一千名敌人。

语法注4 条
  1. 7a quo conscios requiri vetuit, filio eius ad omnia semper adiuto

    关系代词短语 a quo 的先行词在文脉上为 senatu(承接前文的独立夺格 senatu puniente),意为皇帝禁止元老院搜求追查同谋者。代词 eius 指代受处分的阿提利乌斯·提提阿努斯,filio eius ad omnia semper adiuto 为独立夺格结构,用以补充说明皇帝对其子的宽宥与资助。

  2. 7medius utpote

    表原因的副词 utpote 修饰与主语同格的形容词 medius,作述语性同格,意为“作为居中者”或“因身处中心”,简练地说明了皇帝不离京远征而常驻罗马的合理解释。

  3. 8ne poenae causa legatum relictum maneret

    poenae causa 为“属格+causa”构成的成语,意为“出于惩罚之目的”。此句指罗马法中的一项法理革新,即立遗嘱人为惩戒继承人而设定的惩罚性遗赠(legatum poenae nomine)不得维持有效。

  4. 8quia vivere illi naturae legibus non licebat

    illi 为与格,作无人称动词 licere 的逻辑主语;naturae legibus 为表示依据的夺格(“依照自然之法”)。此句说明即使是按自然法绝不当留活命的杀害尊亲罪犯,为了恪守任内不处决任何元老院议员的诺言,皇帝亦仅将其放逐孤岛,体现了极端的司法克制。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi003.humanitext-lat2:7-9