← 罗马皇帝群像

安敦尼·庇护传

§4-6

哈德良的收养与继位之初的施政

记述了哈德良收养安东尼努斯的缘由与条件,以及他继位后的谦逊施政、行省治理、军事平叛、对元老院的礼遇以及福斯蒂娜之死与神化。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4

Genus sane adoptionis tale fertur: mortuo Helio Vero, quem sibi Hadrianus adoptaverat et Caesarem nuncupaverat, dies senatus habebatur; eo Arrius Antoninus soceri vestigia levans venit atque idcirco ab Hadriano dicitur adoptatus. quae causa sola esse adoptionis nec potuit omnino nec debuit, maxime cum et semper rem publicam bene egisset Antoninus et in proconsulatu se sanctum gravemque praebuisset. ergo cum eum Hadrianus adoptare se velle publicasset, acceptum est spatium deliberandi, utrum adrogari ab Hadriano vellet, adoptionis lex huiusmodi data est, ut quemadmodum Antoninus ab Hadriano adoptabatur ita sibi ille adoptaret M. Antoninum, fratris uxoris suae filium, et L. Verum, Helii Veri, qui ab Hadriano adoptatus fuerat, filium, qui postea Verus Antoninus est dictus, adoptatus est V. kal. Mart. die, in senatu gratias agens quod de se ita sensisset Hadrianus, factusque est patri et in imperio proconsulari et in tribunicia potestate collega, huius primum hoc fertur quod, cum ab uxore argueretur quasi parum nescio quid suis largiens, dixerit: Stulta, posteaquam ad imperium transivimus, et illud quod habuimus ante perdidimus. congiarium populo de proprio dedit et ea quae pater promiserat, et ad opera Hadriani plurimum contulit et aurum coronarium, quod adoptionis suae causa oblatum fuerat, Italicis totum, medium provincialibus reddidit.

关于收养的情由,据说实情如下:哈德良收为己子并宣布为恺撒的埃利乌斯·维鲁斯死后,元老院正举行会议;阿里乌斯·安东尼努斯搀扶着岳父的脚步来到那里,据说正因如此而被哈德良收养。但这绝不可能、也绝不应当是收养的唯一原因,尤其是因为安东尼努斯历来妥善处理国家事务,且在资深执政官任内表现得崇高而端庄。因此,当哈德良公开表示有意收养他时,他获得了考虑是否愿意被哈德良自立收养的权衡时间,并订立了如下条件的收养法规:正如安东尼努斯被哈德良收养一样,他也同样须收养其妻弟之子马尔库斯·安东尼努斯,以及曾被哈德良收养的埃利乌斯·维鲁斯之子、后来被称为维鲁斯·安东尼努斯的卢基乌斯·维鲁斯。他于三月朔日前第五日被收养,在元老院中因哈德良如此看待自己而致谢,并在资深执政官统治权与保民官权力两方面皆成为其养父的共治者。关于他最初流传的逸事是,当妻子指责他对自家人赏赐过于微薄时,他说道: “蠢妇,自从我们登上皇位之后,我们连先前所拥有的东西也都失去了。” 他以自己的私财向民众发放了慰劳金以及其父先前许诺之物,对哈德良的建筑工程作出了极其丰厚的捐助,并将因其被收养而献纳的冠礼金全额退还给意大利人,退还半数给行省居民。

§5

Et patri, cum advixit, religiosissime paruit, sed Hadriano apud Baias mortuo reliquias eius Romam pervexit sancte ac reverenter atque in hortis Domitiae conlocavit, etiam repugnantibus cunctis inter divos eum rettulit, uxorem Faustinam Augustam appellari a senatu permisit. Pii appellationem recepit, patri et matri atque avis et fratribus iam mortuis statuas decretas libenter accepit, circenses natali suo dicatos non respuit aliis honoribus refutatis. clipeum Hadriano magnificentissimum posuit et sacerdotes instituit. Factus imperator nulli eorum quos Hadrianus provexerat successorem dedit fuitque ea constantia ut septenis et novenis annis in provinciis bonos praesides detineret. per legatos suos plurima bella gessit, nam et Britannos per Lollium Urbicum vicit legatum alio muro caespiticio summotis barbaris ducto,1 et Mauros ad pacem postulandam coegit, et Germanos et Dacos et multas gentes atque Iudaeos rebellantes contudit per praesides ac legatos, in Achaia etiam atque Aegypto rebelliones repressit.

养父在世之时,他至为虔敬地顺从他;但当哈德良死于拜埃之后,他神圣而恭敬地将其遗骸运往罗马,安葬于多米提亚的花园中;尽管众人反对,他仍将哈德良列入诸神之中,并准许元老院称其妻福斯蒂娜为“奥古斯塔”。他接受了“庇护”的称号;欣然接受了为已故的父亲、母亲、祖父母和兄弟们所决议的塑像;拒绝了其他荣衔,却未推辞为其生日而举行的赛车竞技。他为哈德良设立了一面极其华美的神盾并建立了祭司团。成为皇帝之后,哈德良所提拔之人他未给任何一人任命继任者,并保持着如此一贯的恒心,以致将称职的总督在各行省留任七年或九年之久。他通过部将进行了极多次战争:因他通过副将洛利乌斯·乌尔比库斯击败了不列颠人,驱逐蛮族并筑起了另一道草皮长城;迫使毛利人求和;并通过总督与副将们击溃了叛乱的日耳曼人、达契亚人、诸多部族以及犹太人;在阿开亚和埃及亦平定了叛乱。

§6

Alanos molientis saepe refrenavit. procuratores suos et modeste suscipere tributa iussit et excedentes modum rationem factorum suorum reddere praecepit, nec umquam ullo laetatus est lucro, quo provincialis oppressus est. contra procuratores suos conquerentes libenter audivit. Iis quos Hadrianus damnaverat in senatu indulgentias petiit, dicens etiam ipsum Hadrianum hoc fuisse facturum,2 imperatorium fastigium ad summam civilitatem deduxit, unde plus crevit, recusantibus aulicis ministris, qui illo nihil per internuntios agente3 nec terrere poterant homines aliquando nec ea quae occulta non erant vendere. senatui tantum detulit imperator quantum, cum privatus esset, deferri sibi ab alio principe optavit, patris patriae nomen delatum a senatu, quod primo distulerat, cum ingenti gratiarum actione suscepit, tertio anno imperii sui Faustinam uxorem perdidit, quae a senatu consecrata est delatis circensibus atque templo et flaminicis et statuis aureis atque argenteis; cum etiam ipse hoc concesserit, ut imago eius cunctis circensibus poneretur. statuam auream delatam a senatu positam suscepit. M. Antoninum quaestorem consulem petente senatu creavit. Annium Verum, qui postea dictus est Antoninus, ante tempus quaestorem designavit. neque de provinciis neque de ullis actibus quicquam constituit, nisi quod prius ad amicos rettulit, atque ex eorum sententia formas composuit, visus est sane ab amicis et cum privatis vestibus et domestica quaedam gerens.

他屡次遏制了蠢蠢欲动的阿兰人。他命令自己的财政官温和地征收贡税,并指示超出分寸者须对自己的所作所为交代账目,且从未因使行省居民受压迫的任何利益而感到欣喜。他欣然倾听指控其财政官之人的诉愿。对于哈德良曾定罪之人,他在元老院中请求给予宽宥,声称哈德良本人若在亦会如此行事;他将皇帝的至高尊位降低至最大限度的平民般谦和,由此威望反而更加崇隆,尽管宫廷侍臣们对此颇为抵触,因为皇帝不假手中间人行事,使得他们再也无法威胁众人,亦无法将并非机密之事拿来贩卖牟利。他作为皇帝对元老院的礼敬推崇,正如他身为平民时所期盼其他元首推崇自己那般。对于元老院授予的“国父”称号,他起初推迟,后以极大的谢意接受。在位第三年,他痛失妻子福斯蒂娜,元老院决议举行竞技会、建立神殿、设立女祭司以及铸造金银雕像,将其奉为神明;他本人亦准许在一切竞技会上陈列她的塑像。他接受了元老院献纳并树立的金像。应元老院之请,他任命尚任财务官的马尔库斯·安东尼努斯为执政官。他将后来被称为安东尼努斯的安尼乌斯·维鲁斯破格提前指定为财务官。无论是关于行省还是任何公务,他若未先与友人顾问商榷,便不做任何决断,并依循他们的意见制定规程;他确实曾被友人们见到身着便服并料理某些家务。

语法注3 条
  1. 5alio muro caespiticio summotis barbaris ducto

    此处连续使用了两个独立夺格结构(summotis barbaris 与 alio muro caespiticio ducto)。summotis barbaris(“驱逐蛮族之后”)作为先行动作或伴随条件,嵌入到 ducto alio muro caespiticio(“筑起另一道草皮长城”)之中,共同修饰主句动词 vicit,交代胜利的手段与具体情形。

  2. 6dicens etiam ipsum Hadrianum hoc fuisse facturum

    不定式形式 fuisse facturum 在间接引语(宾格加不定式结构)中代表与过去事实相反的条件句之主句(在直接引语中相当于 Hadrianus hoc fecisset),表达假使哈德良在世“他本人亦必会如此行事”的反事实虚拟含义。

  3. 6illo nihil per internuntios agente

    短语 illo...agente 是由现在分词构成的独立夺格,表原因(“因他未通过中间人处理任何事务”)。它嵌套在由关系代词 qui 引导的从句(qui...nec poterant...)之中,说明宫廷侍臣无法再恐吓敲诈或借机牟利的直接缘由。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi003.humanitext-lat2:4-6