← 罗马皇帝群像

安敦尼·庇护传

§10-13

安东尼努斯的私生活与治绩及去世与神化

本节记述了安东尼努斯·庇护平易近人的私生活、宽仁与容人之量、律政建设,以及他在七十岁时患病安然离世并被元老院追奉为神圣皇帝的终局。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10

Mensem Septembrem atque Octobrem Antoninum atque Faustinum appellandos decrevit senatus, sed id Antoninus respuit. nuptias filiae suae Faustinae, cum Marco Antonino eam coniungeret, usque ad donativum militum celeberrimas fecit. Verum Antoninum post quaesturam consulem fecit, cum Apollonium, quem e Chalcide acciverat, ad Tiberianam domum, in qua habitabat, vocasset, ut ei Marcum Antoninum traderet, atque ille dixisset non magister ad discipulum debet venire, sed discipulus ad magistrum, risit eum, dicens, facilius fuit Apollonio a Chalcide Romam venire quam a domo sua in Palatium, cuius avaritiam etiam in mercedibus notavit, inter argumenta pietatis eius et hoc habetur quod, cum Marcus mortuum educatorem suum fleret vocareturque ab aulicis ministris ab ostentatione pietatis,1 ipse dixerit: Permittite, inquit, illi, ut homo sit; neque enim vel philosophia vel imperium tollit adfectus. Praefectos suos et locupletavit et ornamentis consularibus donavit, si quos repetundarum damnavit, eorum liberis bona paterna restituit, ea tamen lege ut illi provincialibus redderent2 quod parentes acceperant. ad indulgentias pronissimus fuit. edita munera, in quibus elephantos et corocottas et tigrides et rhinocerotes, crocodillos etiam atque hippopotamos et omnia ex toto orbe terrarum exhibuit, centum etiam leones cum tigridibus una missione edidit.

元老院决议将九月和十月分别命名为“安东尼努斯月”和“福斯蒂努斯月”,但安东尼努斯拒绝了这一提议。在将女儿福斯蒂娜嫁与马可·安东尼努斯的婚礼上,他举办得极其隆重,甚至向士兵发放了特别赏金。他在维鲁斯·安东尼努斯担任财务官后任命其为执政官。当他把从卡尔基斯聘来的阿波罗尼乌斯召至自己居住的提贝里乌斯邸舍,以便将马可·安东尼努斯交付于他时,阿波罗尼乌斯却说:老师不应去就学生,而应由学生来就老师;皇帝对此付之一笑,说道:“阿波罗尼乌斯从卡尔基斯来到罗马,倒比从自己宅邸走上帕拉蒂努斯山更容易了”,并且还指责了此人在酬劳方面的贪得无厌。在体现其仁爱(孝慈)的诸种证据中,这也为人传颂:当马可为其去世的启蒙养育师痛哭而被宫廷侍从劝诫不要这般夸张地宣泄情感时,皇帝亲自说道:“随他去吧,让他做个人;因为无论是哲学还是皇权,都不能夺走人的真情实感。”他不仅使自己的长官们富有,还赐予他们执政官级荣誉头衔;若有人因贪渎(敲诈索贿罪)被他定罪,他将父辈财产归还其子女,但条件是子女必须将父母所受之财物返还给行省居民。他极易予以赦宥。在所举办的竞技表演中,他展示了象、土狼、虎、犀牛,乃至鳄鱼和河马,以及来自全世界的各种珍兽;他甚至在一场表演中将百头狮子与老虎一同呈献。

§11

Amicis suis in imperio suo non aliter usus est quam privatus, quia et ipsi numquam de eo cum libertis per fumum aliquid vendiderunt;3 si quidem libertis suis severissime usus est. amavit histrionum artes, piscando se et venando multum oblectavit et deambulatione cum amicis atque sermone, vindemias privati modo cum amicis agebat. rhetoribus et philosophis per omnes provincias et honores et salaria detulit, orationes plerique alienas esse dixerunt, quae sub eius nomine feruntur; Marius Maximus eius proprias fuisse dicit, convivia cum amicis et privata communicant et publica nec ullum sacrificium per vicarium fecit, nisi cum aeger fuit. cum sibi et filiis honores peteret, omnia quasi privatus fecit. frequentavit et ipse amicorum suorum convivia, inter alia etiam hoc civilitatis eius praecipuum argumentum est quod, cum domum Homulli visens miransque columnas porphyreticas requisisset, unde eas haberet, atque Homullus ei dixisset, cum in domum alienam veneris, et mutus et surdus esto, patienter tulit, cuius Homulli multa loca semper patienter accepit.4

在位期间,他对待朋友与身为布衣时毫无二致,因为朋友们自身也从未与释放奴隶勾结而招摇撞骗(借虚妄的皇帝影响索贿);事实上,他对自己的释放奴隶处置极严。他喜爱伶人的演艺,在捕鱼、狩猎以及与朋友漫步交谈中获得极多乐趣,并以平民的方式与朋友们一同从事葡萄采摘。他向所有行省的修辞学家和哲学家授予荣誉与俸金;世人多称冠以其名流传的演说乃是他人之作,而马里乌斯·马克西穆斯则称皆为其亲笔。他与朋友共享私宴与公筵,且除患病之时外,从未通过代理人举行过任何祭祀。在为自己和诸子谋求官职时,他的一切举止皆如平民。他本人也频繁参加朋友们的宴会;在诸多事例中,这也构成了他平民美德的卓绝证据:当他造访霍穆卢斯的宅邸并对其斑岩石柱赞叹不已,询问其从何处购得时,霍穆卢斯对他说:“步入他人家门,当兼作哑巴与聋子”,他泰然容忍;对于此霍穆卢斯的诸多讥评谑语,他始终泰然纳之。

§12

Multa de iure sanxit ususque est iuris peritis Vindio Vero, Salvio Valente, Volusio Maeciano, Ulpio Marcello et Diavoleno. seditiones ubicumque factas non crudelitate sed modestia et gravitate compressit. intra urbes sepeliri mortuos vetuit, sumptum muneribus gladiatoriis instituit, vehicularium cursum summa diligentia sublevavit. omnium quae gessit et in senatu et per edicta rationem reddidit. Periit anno septuagensimo, sed quasi adulescens desideratus est. mors autem eius talis fuisse narratur: cum Alpinum caseum in cena edisset avidius, nocte reiectavit atque alia die febre commotus est. tertia die, cum se gravari videret, Marco Antonino rem publicam et filiam praesentibus praefectis commendavit Fortunamque auream, quae in cubiculo principum poni solebat, transferri ad eum iussit, signum tribuno aequanimitatis dedit atque ita conversus quasi dormiret, spiritum reddidit apud Lorium. alienatus in febri nihil aliud quam de re publica et de iis regibus quibus irascebatur locutus est. privatum patrimonium filiae reliquit, testamento autem omnes suos legatis idoneis prosecutus est.

他制定了许多法律条文,并起用了法学家温狄乌斯·维鲁斯、萨尔维乌斯·瓦伦斯、沃尔修斯·梅基阿努斯、乌尔皮乌斯·马塞卢斯以及狄阿沃勒努斯。各地无论何处发生叛乱,他皆非以残酷手段,而是以审慎与威严予以平定。他禁止在城内埋葬死者,对角斗士演出的开销设立限额,并以极大的勤谨减轻了驿传车马的劳役负担。对于自己的一切施政举措,他都在元老院中以及通过告示加以汇报交待。他卒于七十岁,但人们对他的追念惋惜犹如痛惜夭折的少年。其去世情形据传如此:由于在晚餐时过于贪食阿尔卑斯干酪,他夜间呕吐不止,次日便发高热。第三天,当他察觉自己病情沉重时,遂在诸位长官在场的情况下,将国家与女儿托付于马可·安东尼努斯,并下令将惯常陈设于元首寝室的金质命运女神像移送于他,向千夫长传达了“心境平和”的口令,随后侧身宛如就寝一般,在洛里乌姆与世长辞。在发热神志昏迷中,他除念及国家以及令其愤怒的诸王之外,别无所言。他将私人产业留给了女儿,但在遗嘱中亦给所有的亲近之人皆留下了适宜的遗赠。

§13

Fuit statura elevata decorus, sed cum esset longus et senex incurvareturque, tiliaciis tabulis in pectore positis fasciabatur, ut rectus incederet. senex etiam, antequam salutatores venirent, panem siccum comedit ad sustentandas vires, fuit voce rauca et sonora cum iucunditate. A senatu divus est appellatus cunctis certatim adnitentibus, cum omnes eius pietatem clementiam ingenium sanctimoniam laudarent. decreti etiam sunt omnes honores qui optimis principibus ante delati sunt. meruit et flaminem et circenses et templum et sodales Antoninianos solusque omnium prope principum prorsus sine civili sanguine et hostili, quantum ad se ipsum pertinet, vixit et qui rite comparetur Numae, cuius felicitatem pietatemque et securitatem caerimoniasque semper obtinuit.

他身材修长,仪表堂堂;但因其身材高大且老态微驼,胸前便敷设椴木板并以带束缚,以便能昂首直步。此外在老年时,于晨间拜谒者到来之前,他常食干面包以支撑气力;他的嗓音略显沙哑低沉而洪亮动听。元老院在众人争先恐后的赞同中宣布他为神圣皇帝,因为所有人都称颂其仁孝、宽仁、才具与圣洁。凡是昔日授予贤明元首的一切荣誉,亦悉数决议授之于他。他配享专职祭司、竞技赛会、神庙以及安东尼努斯崇拜会,并且几乎是所有元首中唯一一位就其自身而言完全未沾染公民与外敌之鲜血而度过一生者,他被理所当然地比作努马,始终秉承了后者的福祚、虔敬、宁静与神圣礼仪。

语法注4 条
  1. 10vocareturque ab aulicis ministris ab ostentatione pietatis

    动词 vocare 与介词短语 ab ostentatione 连用,意为“被唤离情感的宣泄”(即被劝阻不要过度公开示悲)。介词 ab 在此连续使用两次:前者表示施动者(ab aulicis ministris),后者表示分离与戒止的对象(ab ostentatione pietatis)。

  2. 10ea tamen lege ut illi provincialibus redderent

    名词 lex 作夺格(ea lege),意为“以……为条件”,后接引导虚拟式(ut... redderent)的 ut 从句,用以表示限制性的附加条件:“但在他们须归还……的条件下”。

  3. 11per fumum aliquid vendiderunt

    源自拉丁语习语 fumum vendere(“卖烟”)。指谎称在掌权者面前有影响力、以虚妄的口头承诺换取贿赂的招摇撞骗行为。此处指他的友人们从未与释放奴隶勾结来进行这种贩卖虚妄皇恩的勾当。

  4. 11cuius Homulli multa loca semper patienter accepit

    抄本中的词形 loca 被普遍视为 ioca(玩笑、谐谑之语)的传抄错误。从上下文来看,此句承接前文霍穆卢斯直白无礼的回话,意为“他总是耐心地包容这位霍穆卢斯的诸多俏皮话/讥评”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi003.humanitext-lat2:10-13