← 罗马皇帝群像

哈德良传

§6-8

图拉真的神格化与对元老院的怀柔

哈德良为图拉真确立神格并予以表彰,平定边境骚乱与尼格里努斯的阴谋,并通过免除债务、举办公私善举以及高度尊崇元老院来平息处死四位执政官级人物的恶名。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6

Traiano divinos honores datis ad senatum et quidem accuratissimis litteris postulavit et cunctis volentibus meruit, ita ut senatus multa, quae Hadrianus non postulaverat, in honorem Traiani sponte decerneret. cum ad senatum scriberet, veniam petiit, quod de imperio suo iudicium senatui non dedisset, salutatus scilicet praepropere a militibus imperator, quod esse res publica sine imperatore non posset,1 cum triumphum ei senatus, qui Traiano debitus erat, detulisset, recusavit ipse atque imaginem Traiani curru triumphali vexit, ut optimus imperator ne post mortem quidem triumphi amitteret dignitatem, patris patriae nomen delatum sibi statim et iterum postea distulit, quod hoc nomen Augustus sero meruisset, aurum coronarium Italiae remisit, in provinciis minuit, et quidem difficultatibus aerarii ambitiose ac diligenter expositis. Audito dein tumultu Sarmatarum et Roxolanorum praemissis exercitibus Moesiam petiit. Marcium Turbonem post Mauretaniam praefecturae infulis ornatum Pannoniae Daciaeque ad tempus praefecit. cum rege Roxolanorum, qui de inminutis stipendiis querebatur, cognito negotio pacem composuit.

哈德良通过向元老院发去一份极其详尽的信函,要求为图拉真举行神化礼,并在全员赞同下获得了批准,以至于元老院主动通过了许多哈德良未曾要求的决议来表彰图拉真。在致信元老院时,他为其未将即位的裁决权赋予元老院而请求宽恕,理由是他被士兵们过于匆忙地欢呼为皇帝,而国家不可一日无主。当元老院将本应属于图拉真的凯旋式授予他时,他亲自予以拒绝,并命人将图拉真的画像置于凯旋车上运送,好让这位最优秀的皇帝即便在死后也不失去凯旋的尊荣。对于立即授予他、随后又再次授予他的“祖国之父”称号,他予以推迟接受,因为奥古斯都也是很晚才配享此殊荣的。他免除了意大利的冠冕金,并在各行省减少了该款项,同时炫耀而又周密地陈述了国库的财政困难。随后,在听闻萨尔马提亚人与罗克索拉尼人的骚乱后,他派出先遣军,自己则前往默西亚。在马尔基乌斯·图尔博结束毛里塔尼亚的任职后,他授予其长官的仪仗,暂时委派其掌管潘诺尼亚与达基亚。在查明实情后,他与抱怨年金被削减的罗克索拉尼国王达成了和平协议。

§7

Nigrini insidias, quas ille sacrificanti Hadriano conscio sibi Lusio et multis aliis paraverat, cum etiam successorem Hadrianus sibimet destinasset, evasit.2 quare Palma Tarracinis, Celsus Baiis, Nigrinus Faventiae, Lusius in itinere senatu iubente, invito Hadriano, ut ipse in vita sua dicit, occisi sunt. unde statim Hadrianus ad refellendam tristissimam de se opinionem, quod occidi passus esset uno tempore quattuor consulares, Romam venit, Dacia Turboni credita, titulo Aegyptiacae praefecturae, quo plus auctoritatis haberet, ornato, et ad comprimendam de se famam congiarium duplex praesens populo dedit, ternis iam per singulos aureis se absente divisis, in senatu quoque excusatis quae facta erant iuravit se numquam senatorem nisi ex senatus sententia puniturum. statum cursum fiscalem instituit, ne magistratus hoc onere gravarentur. ad colligendam autem gratiam nihil praetermittens, infinitam pecuniam, quae fisco debebatur, privatis debitoribus in urbe atque Italia, in provinciis vero etiam ex reliquiis ingentes summas remisit, syngraphis in foro divi Traiani, quo magis securitas omnibus roboraretur, incensis. damnatorum bona in fiscum privatum redigi vetuit, omni summa in aerario publico recepta. pueris ac puellis, quibus etiam Traianus alimenta detulerat, incrementum liberalitatis adiecit, senatoribus, qui non vitio suo decoxerant, patrimonium pro liberorum modo senatoriae professionis explevit, ita ut plerisque in diem vitae suae dimensum sine dilatione praestiterit. ad honores explendos non solum amicis, sed etiam passim aliquantis multa largitus est. feminas nonnullas ad sustentandam vitam sumptibus iuvit, gladiatorium munus per sex dies continuos exhibuit et mille feras natali suo edidit.

哈德良曾躲过了尼格里努斯策划的阴谋;当时哈德良正在献祭,而尼格里努斯与卢西乌斯及其他多人共谋暗害他,尽管哈德良甚至曾打算将尼格里努斯指定为自己的继承人。因此,帕尔马在泰拉奇纳、凯尔苏斯在拜埃、尼格里努斯在法恩扎、卢西乌斯在路途中,都在元老院的命令下被处决,而正如哈德良自己在自传中所说,这违背了他的本意。于是,哈德良立即返回罗马,以平息针对他的极恶劣舆论,即人们指责他竟容许同时处决四位执政官级人物。达基亚被托付给图尔博,图尔博被授予埃及长官的头衔,以便拥有更大的权威。为了平息针对自己的传言,哈德良在缺席期间已向每人分发了三枚金币的基础上,亲自向民众发放了双倍赏金;在元老院中,他在为所发生的事辩解后起誓,若非依据元老院的判决,绝不惩处任何一位元老。他设立了正规的国家邮政体系,以免行政长官受此重负压迫。而为了博取民心,他未遗漏任何举措:免除了罗马城及意大利私人债务人欠国库的巨额款项,亦免除了各省拖欠的巨额尾款,并在神化图拉真的广场上焚毁了借据,以使所有人的安全感更为牢固。他禁止将受判决者的财产收归皇室私库,命令全部款项缴入公共国库。对于图拉真曾发放抚育金的男童与女童,他增加了恩惠的额度;对于非因自身过失而破产的元老,他按其子女数量补足了元老资格所需的财产,以至于毫不拖延地为其中多数人终身按日发放津贴。为满足履行公职的费用,他不仅资助了朋友,还广泛资助了相当多的人。他出资救济了数名妇女以维持生计,连续六天举办了角斗士表演,并在自己生日那天献上了一千头猛兽。

§8

Optimos quosque de senatu in contubernium imperatoriae maiestatis adscivit, ludos circenses praeter natalicios decretos sibi sprevit, et in contione et in senatu saepe dixit ita se rem publicam gesturum ut scirent populi rem esse, non propriam, tertio consules, cum ipse ter fuisset, plurimos fecit, infinitos autem secundi consulatus honore cumulavit. ipsum autem tertium consulatum et quattuor mensibus tantum egit et in eo saepe ius dixit, senatui legitimo, cum in urbe vel iuxta urbem esset, semper interfuit. senatus fastigium in tantum extulit, difficile faciens senatores ut, eum Attianum ex praefecto praetorii ornamentis consularibus praeditum faceret senatorem, nihil se amplius habere quod in eum conferri posset ostenderit,3 equites Romanos nec sine se de senatoribus nec secum iudicare permisit, erat enim tunc mos ut, cum princeps causas agnosceret, et senatores et equites Romanos in consilium vocaret et sententiam ex omnium deliberatione proferret. exsecratus est denique principes qui minus senatoribus detulissent. Serviano sororis viro, cui tantum detulit ut ei venienti de cubiculo semper occurrerit, tertium consulatum, nec secum tamen, cum ille bis ante Hadrianum fuisset, ne esset secundae sententiae,4 non petenti ac sine precatione concessit.

他将元老院中最贤良之士吸纳为皇权的核心近臣,拒绝了除生日之外为他决议举行的赛车会,并屡次在民众大会与元老院中表示,他将如此治理国家,以使人们明白国家是人民的事业,而非私产。当他自己担任过三次执政官时,他任命了极多的人第三次出任执政官,更将二次执政官的荣衔加封于无数人。他本人的第三任执政官仅任职四个月,期间频繁主持司法;凡在城内或城郊,他总是出席定期的元老院会议。他将元老院的地位提升到极高的程度,极少轻易任命元老,以至于当他把担任过近卫长官并获授执政官仪仗的阿提亚努斯任命为元老时,他表明自己已没有任何更高的荣誉可以加诸其身了。他既不允许罗马骑士在没有他在场的情况下审判元老,也不允许他们与他一同审判;因为当时的惯例是,元首审理诉讼时,会召集元老与罗马骑士进入顾问会,并根据所有人的商议作出判决。最后,他严厉斥责那些对元老缺乏敬意的先帝。对于姐夫塞尔维亚努斯——哈德良对他尊崇有加,每当他前来时总是自寝室迎上前去——哈德良在其未作请求且无任何恳求的情况下,授予了他第三次执政官职;然而,鉴于塞尔维亚努斯在哈德良之前就曾两次出任执政官,为了不让他在发表意见时屈居第二,哈德良并未让他与自己同僚。

语法注4 条
  1. 6salutatus scilicet praepropere a militibus imperator, quod esse res publica sine imperatore non posset

    此处解释主句“veniam petiit”(请求宽恕)的理由。“salutatus”为完成时分词,与隐含的主语哈德良一致,“imperator”为主格补足语。“scilicet”表插话(“诚然/正如所知”),随后的“quod esse res publica sine imperatore non posset”使用虚拟式“posset”,表示哈德良为接受军队仓促欢呼所作的主观辩解(即国家不可一日无元首)。

  2. 7Nigrini insidias, quas ille sacrificanti Hadriano conscio sibi Lusio et multis aliis paraverat, cum etiam successorem Hadrianus sibimet destinasset, evasit.

    该句骨架为“Nigrini insidias ... evasit”(哈德良躲过了尼格里努斯的阴谋),宾语置于句首形成倒装。在关系从句“quas ille ... paraverat”内部,“sacrificanti Hadriano”作为与格作“paraverat”的间接宾语(“针对正在献祭的哈德良”),“conscio sibi Lusio et multis aliis”为夺格独立结构(“卢西乌斯及其他多人与其共谋”)。其后的“cum etiam ... destinasset”为表示让步的从句(“尽管哈德良甚至曾打算将他指定为继承人”)。

  3. 8difficile faciens senatores ut, eum Attianum ex praefecto praetorii ornamentis consularibus praeditum faceret senatorem, nihil se amplius habere quod in eum conferri posset ostenderit

    “difficile faciens senatores”为现在分词短语,意为“极难让人成为元老”或“极其吝于任命元老”。后文的“ut ... ostenderit”是与“in tantum extulit”相呼应的结果从句。其中的“eum”通常被校勘为连词“cum”,从而“cum Attianum ... faceret senatorem”构成时间状语从句(“当他任命阿提亚努斯为元老时”)。哈德良为“ostenderit”的主语,其后引导间接引语“nihil se amplius habere quod...”。

  4. 8nec secum tamen, cum ille bis ante Hadrianum fuisset, ne esset secundae sententiae

    关于执政官任命的省略句:在“nec secum tamen”之后省略了动词“dedit”(授予)或“collegam fecit”(使其成为同僚)。“cum ille bis ante Hadrianum fuisset”为原因/背景从句,指塞尔维亚努斯在哈德良之前就已担任过两次执政官。目的从句“ne esset secundae sententiae”涉及元老院议事规则:若与元首同为执政官,元首拥有第一发言权(prima sententia),同僚则只能屈居第二(secunda sententia);哈德良为了不让资历更老的塞尔维亚努斯在表决时位列第二,故未让他与自己同任执政官。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi001.humanitext-lat2:6-8