← 罗马皇帝群像

哈德良传

§9-10

放弃部分行省与视察西方并整肃军纪

哈德良放弃了部分行省并拆毁图拉真的剧场,解除了近卫长官阿提亚努斯等人的职务,同时施惠意大利并展现平民化的谦和作风;随后他巡幸高卢与日耳曼,以身作则整肃并重振了军队纪律。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9

Inter haec tamen et multas provincias a Traiano adquisitas reliquit et theatrum, quod ille in Campo Martio posuerat, contra omnium vota destruxit, et haec quidem eo tristiora videbantur, quod omnia, quae displicere vidisset Hadrianus, mandata sibi ut faceret secreto a Traiano esse simulabat,1 cum Attiani, praefecti sui et quondam tutoris, potentiam ferre non posset, nisus est eum obtruncare, sed revocatus est, quia iam quattuor consularium occisorum,2 quorum quidem necem in Attiani consilia refundebat, premebatur invidia, cui cum successorem dare non posset, quia non petebat, id egit ut peteret, atque ubi primum petiit, in Turbonem transtulit potestatem; cum quidem etiam Simili alteri praefecto Septicium Clarum successorem dedit. Summotis his a praefectura, quibus debebat imperium, Campaniam petiit eiusque omnia oppida beneficiis et largitionibus sublevavit, optimum quemque amicitiis suis iungens. Romae vero praetorum et consulum officia frequentavit, conviviis amicorum interfuit, aegros bis ac ter die et nonnullos equites Romanos ac libertinos visitavit, solaciis refovit, con- siliis sublevavit, conviviis suis semper adhibuit, omnia denique ad privati hominis modum fecit, socrui suae honores praecipuos impendit ludis gladiatoriis ceterisque officiis.

然而在这些作为的同时,他不仅放弃了图拉真所征服的诸多行省,还违背众人的愿望,拆毁了图拉真在战神广场修建的剧场;而这些作为显得尤为令人沮丧,因为哈德良伪称凡是他见其招致反感的一切,都是图拉真秘密指令他去做的。当他无法忍受自己的近卫长官兼昔日监护人阿提亚努斯的权势时,曾试图将其诛杀,但因自己已背负着诛杀四位执政官级人物的众怒而作罢——哈德良其实将四人的死归咎于阿提亚努斯的谋划;由于阿提亚努斯未主动请求,哈德良无法为其任命继任者,便设法促使其提出请求,而在他刚一请求时,哈德良便将权力移交给了图尔博;事实上,对于另一位长官西米利斯,他也任命了塞普蒂基乌斯·克拉鲁斯作为继任者。在将这些对自己有即位之恩的人免除长官职务后,他前往坎帕尼亚,以恩惠与慷慨赏赐救济了当地的所有城镇,将贤达之士纳为己友。在罗马,他频繁出席法务官和执政官的晨谒,参加朋友的宴会,每日两三次探望病患,其中包括若干罗马骑士与被释奴,以安慰使他们振作,以建言助他们解困,并始终邀请他们出席自己的宴席,简言之,一切均以平民的方式行事;对于岳母,他通过角斗士表演及其他礼遇给予了非同寻常的崇敬。

§10

Post haec profectus in Gallias omnes civitates variis liberalitatibus sublevavit, inde in Germaniam transiit, pacisque magis quam belli cupidus militem, quasi bellum immineret, exercuit tolerantiae documentis eum imbuens, ipse quoque inter manipula vitam militarem magistrans, cibis etiam castrensibus in propatulo libenter utens, hoc est larido caseo et posca, exemplo Scipionis Aemiliani et Metelli et auctoris sui Traiani, multos praemiis nonnullos honoribus donans, ut ferre possent ea quae asperius iube- bat; si quidem ipse post Caesarem Octavianum labantem disciplinam incuria superiorum principum retinuit, ordinatis et officiis et impendiis, numquam passus aliquem a castris iniuste abesse, cum tribunos non favor militum sed iustitia commendaret, exemplo etiam virtutis suae ceteros adhortatus, cum etiam vicena milia pedibus armatus ambularet, triclinia de castris et porticus et cryptas et topia dirueret, vestem humillimam frequenter acciperet, sine auro balteum sumeret, sine gemmis fibula stringeret, capulo vix eburneo spatham clauderet, aegros milites in hospitiis suis videret, locum castris caperet, nulli vitem nisi robusto et bonae famae daret,3 nec tribunum nisi plena barba faceret aut eius aetatis quae prudentia et annis tribunatus robor impleret, nec pateretur quicquam tribunum a milite accipere, delicata omnia undique summoveret, arma postremo eorum supellectilemque corrigeret. de militum etiam aetatibus iudicabat, ne quis aut minor quam virtus posceret, aut maior quam pateretur humanitas, in castris contra morem veterem versaretur, agebatque, ut sibi semper noti essent, et

此后,他启程前往高卢诸省,以各项慷慨善举救济了所有的城邦;随后转入日耳曼,他虽渴望和平甚于战争,却如同战事迫在眉睫一般训练军队,以忍耐的范例教导他们;他本人亦在各中队中规范军旅生活,仿效埃米利安·西庇阿、梅特卢斯及自己的典范图拉真,乐于在户外食用军中口粮,即咸肉、奶酪与酸酒,并向许多人颁发奖赏,向若干人授予荣誉,以便他们能够承受他较为严酷的命令。事实上,在凯撒·屋大维之后,他通过规范职责与开支,重整了因先前诸帝懈怠而日渐废弛的军纪,绝不容许任何人非法擅离军营,使大队长并非依士兵的逢迎而是凭正义获得推荐;他还以自身的英勇为众人树立榜样,身披铠甲徒步行军达二十哩之遥,拆除了军营中的餐厅、柱廊、地下回廊与园林景观,屡屡穿着极其简朴的服饰,使用不带金饰的腰带,佩戴不缀宝石的搭扣,长剑几乎不配象牙剑柄,在宿营处探望患病的士兵,亲自选定筑营地点,非身强体健且声誉卓著之人不授百人队长的葡萄藤杖,非蓄有浓密胡须或年岁与见识足以胜任大队长重任之人不任大队长,亦不容许大队长从士兵处收受任何物品,彻底剔除各地的一切奢靡之物,最后还整肃了他们的武器与军备。他亦对士兵的年龄进行裁定,以免有年岁幼于勇气所需、或年岁大于仁慈所许之人违背古制留在军营之中;他更致力于使自己始终熟悉士兵,并且

语法注3 条
  1. 9omnia, quae displicere vidisset Hadrianus, mandata sibi ut faceret secreto a Traiano esse simulabat

    该句为包含多层嵌套的间接引语结构:主动词 simulabat 带对格不定式从句(omnia ... mandata [esse] sibi),其中 ut faceret 作 mandata 的间接命令从句。关系从句中的 vidisset 采用虚拟式过去完成时,表间接引语中哈德良主观视角的虚拟式(斜话虚拟式)。

  2. 9quattuor consularium occisorum

    此处为典型的“主导分词”(ab urbe condita 结构),名词与完成时被动分词整体指代事件本身,作后文 invidia 的原因属格(或宾格性属格),意为“因四位执政官级人物被处死而引起的众怒/民怨”,而非单纯指“被杀的四个人”。

  3. 10nulli vitem nisi robusto et bonae famae daret

    vitem(葡萄藤杖)是百人队长的标志,此处以转喻指代百人队长一职。与格形容词 robusto 与性质属格 bonae famae 并列,共同限制说明被任命者的资格要求。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi001.humanitext-lat2:9-10