← 罗马皇帝群像

哈德良传

§4-5

哈德良的帝位继承与即位初期举措

哈德良在普罗蒂娜的支持下获得收养并继位,但围绕继位过程存在诸多流言。登基后,他放弃幼发拉底河以东领土以致力于和平,展现宽仁之姿,并平息各地叛乱以稳固统治。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4

pro imperatore dictaverat. usus Plotinae quoque favore, cuius studio etiam legatus expeditionis Parthicae tempore destinatus est. qua quidem tempestate utebatur Hadrianus amicitia Sosii Papi et Platorii Nepotis ex senatorio ordine, ex equestri autem Attiani, tutoris quondam sui, et Liviani et Turbonis. in adoptionis sponsionem venit1 Palma et Celso, inimicis semper suis et quos postea ipse insecutus est, in suspicionem adfectatae tyrannidis lapsis, secundo consul favore Plotinae factus totam praesumptionem adoptionis emeruit. corrupisse eum Traiani libertos, curasse delicatos eosdemque saepe inisse per ea tempora quibus in aula familiarior fuit, opinio multa firmavit. Quintum iduum Augustarum diem legatus Syriae litteras adoptionis accepit; quando et natalem adoptionis celebrari iussit. tertium iduum earundem, quando et natalem imperii statuit celebrandum, excessus ei Traiani nuntiatus est. Frequens sane opinio fuit Traiano id animi fuisse ut2 Neratium Priscum, non Hadrianum, successorem relinqueret, multis amicis in hoc consentientibus, usque eo ut Prisco aliquando dixerit: commendo tibi provincias, si quid mihi fatale contigerit. et multi quidem dicunt Traianum in animo id habuisse, ut exemplo Alexandri Macedonis sine certo succes- sore moreretur, multi ad senatum eum orationem voluisse mittere petiturum, ut, si quid ei evenisset, principem Romanae rei publicae senatus daret, additis dum taxat nominibus ex quibus optimum idem senatus eligeret, nec desunt qui factione Plotinae mortuo iam Traiano Hadrianum in adoptionem adscitum esse prodiderint, supposito qui pro Traiano fessa voce loquebatur.

这主要是由于他为皇帝起草的演讲稿。他也利用了普罗蒂娜的好意,在其热心推动下,甚至在帕提亚远征期间被指定为使节。当时,哈德良享有来自元老阶层的索西乌斯·帕普斯与普拉托里乌斯·内波斯的友谊,以及来自骑士阶层的前监护人阿提亚努斯、利维亚努斯与图尔博的友谊。在帕尔马与凯尔苏斯——他始终的政敌,也是他日后亲自迫害之人——陷入图谋篡位的嫌疑之后,他获得了收养的切实保证;在普罗蒂娜的偏袒下第二次当选执政官后,他赢得了对收养的充分确信。一种流传甚广的看法确证,在他出入宫廷更为亲密的时期,他曾贿赂图拉真的获释奴,巴结其宠童,并屡次与他们私通。八月伊杜斯日前五日,他以叙利亚总督使节身分收到了收养诏书,并下令也在这一天庆祝收养纪念日。同一月份的伊杜斯日前三日,即他亦规定应当庆祝其即位纪念日的那一天,图拉真去世的消息传达给他。普遍的看法确实认为,图拉真本有意将内拉提乌斯·普里斯库斯而非哈德良作为继承人留下,许多朋友对此赞同,乃至他曾一度对普里斯库斯说:“若我遭遇天数不测,便将各省托付于你。”事实上许多人说,图拉真本打算仿效马其顿亚历山大的先例,在没有指定继承人的情况下死去;许多人则说,他原本打算向元老院送去一份演说,请求在他发生意外时由元老院为罗马国家指定一位元首,仅附上一份名单供元老院从中挑选最贤者。亦有人记载,在图拉真已死之后,哈德良是因普罗蒂娜一派的阴谋才被收为养子的,他们安排了一个人用微弱的声音冒充图拉真说话。

§5

Adeptus imperium ad priscum se statim morem instituit et tenendae per orbem terrarum paci operam impendit. nam deficientibus iis nationibus quas Traianus subegerat, Mauri lacessebant, Sarmatae bellum inferebant, Britanni teneri sub Romana dicione non poterant, Aegyptus seditionibus urgebatur, Libya denique ac Palaestina rebelles animos efferebant. quare omnia trans Euphraten ac Tigrim reliquit exemplo, ut dicebat, Catonis, qui Macedones liberos pronuntiavit, quia tueri non poterant. Parthamasirin, quem Traianus Parthis regem fecerat, quod eum non magni ponderis apud Parthos videret, proximis gentibus dedit regem. Tantum autem statim clementiae studium habuit ut, cum sub primis imperii diebus ab Attiano per epistolas esset admonitus, ut et Baebius Macer praefectus urbis, si reniteretur eius imperio, necaretur et Laberius Maximus, qui suspectus imperio in insula exsulabat, et Frugi Crassus, neminem laederet;3 quamvis Crassum postea procurator egressum insula, quasi res novas moliretur, iniusso eius occiderit. militibus ob auspicia imperii duplicem largitionem dedit. Lusium Quietum sublatis gentibus Mauris, quos regebat, quia suspectus imperio fuerat, exarmavit, Marcio Turbone Iudaeis compressis ad deprimendum tumultum Mauretaniae destinato. Post haec Antiochia digressus est ad inspiciendas reliquias Traiani, quas Attianus, Plotina et Matidia deferebant, quibus exceptis et navi Romam dimissis ipse Antiochiam regressus praepositoque Syriae Catilio Severo per Illyricum Romam venit.

即位之后,他随即依循古训行事,致力于在全世界维持和平。因为图拉真所征服的那些部族正纷纷反叛,毛利人发起挑衅,萨尔马提亚人发动战争,不列颠人无法维持在罗马统治之下,埃及受困于叛乱,利比亚与巴勒斯坦亦显露出叛逆之心。因此,正如他所言,仿效因无法防守而宣布马其顿人自由的卡托的先例,他放弃了幼发拉底河与底格里斯河以外的所有领土。至于图拉真立为帕提亚之王的帕尔塔马西里斯,因见其在帕提亚人中缺乏威望,便将其封为邻近各族的国王。然而他从一开始便表现出极大的仁慈,以至于在即位之初收到阿提亚努斯的书信劝告——如果城市长官贝比乌斯·马凯尔抗拒其统治便应将其处死,此外还有因涉嫌觊觎帝位而在岛上流放的拉贝里乌斯·马克西姆斯以及弗鲁吉·克拉苏——但他未伤害一人;尽管后来克拉苏离开海岛时,代理官以其谋划叛乱为由,未经他的命令将其杀死。因即位吉兆之故,他向士兵发放了双倍赏金。由于卢西乌斯·奎埃图斯曾被怀疑觊觎帝位,哈德良剥夺了他所统领的毛利部族并解除了他的武装,而在马尔基乌斯·图尔博镇压犹太人之后,指派其去平息毛里塔尼亚的骚乱。此后,他离开安条克去检视阿提亚努斯、普罗蒂娜和玛蒂迪亚护送的图拉真遗骨,接收遗骨并由船只送往罗马后,他本人返回安条克,任命卡蒂利乌斯·塞维鲁掌管叙利亚,取道伊利里库姆前往罗马。

语法注3 条
  1. 4in adoptionis sponsionem venit

    带有名词 sponsio(保证、誓约)的成语化表达,意为“达到了获得收养之保证的境地”。表明在绝对夺格 Palma et Celso... lapsis 这一事态之后,他作为继承人的地位得以稳固。

  2. 4Traiano id animi fuisse ut

    属格 animi 为修饰指示代词 id 的“部分属格”,整个短语“Traiano id animi fuisse”意为“图拉真有这般的意图(心思)”。其后的 ut 从句作为同位名词性从句,解释该意图的具体内容。

  3. 5ut, cum sub primis imperii diebus ab Attiano per epistolas esset admonitus, ut et Baebius Macer praefectus urbis, si reniteretur eius imperio, necaretur et Laberius Maximus, qui suspectus imperio in insula exsulabat, et Frugi Crassus, neminem laederet

    连词 cum 引导让步从句(“尽管”)。整个句式以结果从句 tantum studium habuit ut... neminem laederet(他抱有如此大的热忱以至不伤害任何人)为外层框架,内嵌了该让步从句以及说明劝告内容的 ut 从句(ut et Baebius... necaretur)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi001.humanitext-lat2:4-5