- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi001.humanitext-lat2:1-3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本段记述了哈德良的家世渊源、出生、早期教育、从军履历与仕途升迁、涅尔瓦崩逝前后的举措、预示其登基的种种预兆与神谕,以及升任至执政官的历程。
Origo imperatoris Hadriani vetustior a Picentibus, posterior ab Hispaniensibus manat;1 si quidem Hadria ortos maiores suos apud Italicam Scipionum temporibus resedisse in libris vitae suae Hadrianus ipse commemorat. Hadriano pater Aelius Hadrianus cognomento Afer fuit, consobrinus Traiani imperatoris; mater Domitia Paulina Gadibus orta, soror Paulina nupta Serviano, uxor Sabina, atavus Marullinus, qui primus in sua familia senator populi Romani fuit. Natus est Romae VIIII kal. Feb. Vespasiano septies et Tito quinquies consulibus, ac decimo aetatis anno patre orbatus Ulpium Traianum praetorium tunc, consobrinum suum, qui postea imperium tenuit, et Caelium Attianum equitem Romanum tutores habuit. imbutusque impensius Graecis studiis, ingenio eius sic ad ea declinante ut a nonnullis Graeculus diceretur, quintodecimo anno ad patriam rediit ac statim militiam iniit, venandi usque ad reprehensionem studiosus, quare a Traiano abductus a patria et pro filio habitus nec multo post decemvir litibus iudicandis datus atque inde tribunus secundae Adiutricis legionis creatus, post hoc in inferiorem Moesiam translatus extremis iam Domitiani temporibus. ibi a mathematico quodam de futuro imperio id dicitur comperisse quod a patruo magno Aelio Hadriano peritia caelestium callente praedictum esse compererat. Traiano a Nerva adoptato ad gratulationem exercitus missus in Germaniam superiorem translatus est. ex qua festinans ad Traianum, ut primus nuntiaret excessum Nervae, a Serviano, sororis viro, (qui et sumptibus et aere alieno eius prodito Traiani odium in eum movit) diu detentus fractoque consulte vehiculo tardatus, pedibus iter faciens eiusdem Serviani beneficiarium antevenit. fuitque in amore Traiani, nec tamen ei per paedagogos puerorum quos Traianus impensius diligebat, Gallo favente defuit,2 quo quidem tempore cum sollicitus de imperatoris erga se iudicio, Vergilianas sortes consuleret, Quis procul ille autem ramis insignis olivae sacra ferens? nosco crines incanaque menta regis Romani, primam qui legibus urbem fundabit, Curibus parvis et paupere terra missus in imperium magnum, cui deinde subibit sors excidit,3 quam alii ex Sibyllinis versibus ei provenisse dixerunt, habuit autem praesumptionem imperii mox futuri ex fano quoque Nicephorii Iovis manante responso, quod Apollonius Syrus Platonicus libris suis indidit. denique statim suffragante Sura ad amicitiam Traiani pleniorem rediit, nepte per sororem Traiani uxore accepta favente Plotina, Traiano leviter, ut Marius Maximus dicit, volente.
哈德良皇帝的渊源,更早时追溯自皮凯努姆人,其后则源自西班牙人;事实上哈德良本人在其自传中记载,其祖先源自哈德里亚,于西庇阿诸人时代定居于伊塔利卡。哈德良的父亲为绰号阿非尔的埃利乌斯·哈德良,是图拉真皇帝的堂兄弟;母亲为出自加德斯的多米提娅·保利娜,姐妹保利娜嫁与塞尔维亚努斯,妻子为萨比娜,高祖为马鲁利努斯,是其家族中第一位罗马人民的元老院议员。他在韦斯帕芗第七次执政与提图斯第五次执政之年、二月朔日前九日生于罗马,十岁丧父,由当时为前裁判官、后执掌帝位之堂兄乌尔皮乌斯·图拉真以及罗马骑士凯利乌斯·阿提亚努斯担任监护人。他愈发热中于希腊学问,其天资对此如此倾注,以至被某些人称为“希腊小子”,至十五岁返回故里并随即从军,沉迷狩猎以至招致非议,因而被图拉真从故土接回并视若己出,不久之后被任为审理诉讼十人官,自此被任命为第二辅助军团军事护民官,此后在图密善末年被调往下默西亚。在那里,据说他从某位星占学者得知关于未来帝位的预言,这恰是他获悉早已被精通天象知识的叔祖父埃利乌斯·哈德良所预言之事。图拉真被涅尔瓦收为养子后,哈德良被派遣前往转达军团祝贺,并被调往上日耳曼。他从那里急赴图拉真之处以求率先通报涅尔瓦之崩逝,却被其姐夫塞尔维亚努斯(此人曾揭发其开支与债务以挑起图拉真对他的嫌隙)长期羁留,并因车辆遭蓄意破坏而被延误,但他徒步前行,先于这同一位塞尔维亚努斯的军役特派人员赶至。他深得图拉真喜爱,尽管图拉真甚为宠爱的娈童之侍从教师曾从中作梗,但在加卢斯庇护下,图拉真的恩眷并未缺减;正是在那时,由于对皇帝对自己的看法忐忑不安,在求问维吉尔神谕时,落下了这样的神签:“然而,那手持圣器、头戴橄榄枝于远方伫立者为谁?我认出罗马君王之发丝与斑白之须髯,他将以律法最初建立城邦,从微小的库雷斯和贫瘠之地被差遣前往伟大的帝国,在其之后将继承者为……”,有人称此神谕是出自西比拉预言诗;此外,他还通过源自尼克福里乌斯·尤庇特神庙之神谕获知即将登临帝位之兆,叙利亚柏拉图主义者阿波罗尼乌斯在其书中记录了这一神谕。最终,在苏拉的举荐下,他随即重归与图拉真更为深厚的友谊,并在普罗蒂娜庇护下娶图拉真姐妹的外孙女为妻,图拉真本人如马里乌斯·马克西穆斯所言对此并无太大热情。
Quaesturam gessit Traiano quater et Articuleio consulibus, in qua cum orationem imperatoris in senatu agrestius pronuntians risus esset, usque ad summam peritiam et facundiam Latinis operam dedit. post quaesturam acta senatus curavit atque ad bellum Dacicum Traianum familiarius prosecutus est; quando quidem et indulsisse vino se dicit Traiani moribus obsequentem atque ob hoc se a Traiano locupletissime muneratum. tribunus plebis factus est Candido et Quadrato iterum consulibus, in quo magistratu ad perpetuam tribuniciam potestatem omen sibi factum adserit, quod paenulas amiserit, quibus uti tribuni plebis pluviae tempore solebant, imperatores autem numquam, unde hodieque imperatores sine paenulis a togatis videntur. secunda expeditione Dacica Traianus eum primae legioni Minerviae praeposuit secumque duxit; quando quidem multa egregia eius facta claruerunt. quare adamante gemma quam Traianus a Nerva acceperat donatus ad spem successionis erectus est. praetor factus est Suburano bis et Serviano iterum consulibus, cum sestertium iterum vicies4 ad ludos edendos a Traiano accepit, legatus postea praetorius in Pannoniam inferiorem missus Sarmatas compressit, disciplinam militarem tenuit, procuratores latius evagantes coercuit, ob hoc consul est factus, in quo magistratu ut a Sura comperit adoptandum se a Traiano esse, ab amicis Traiani contemni desiit ac neglegi, et defuncto quidem Sura Traiani ei familiaritas crevit, causa praecipue orationum quas
他在图拉真第四次执政与阿尔蒂库莱乌斯执政之年担任财务官,在此任内因在元老院宣读皇帝讲话时发音粗鄙遭嘲笑,因而下功夫钻研拉丁学问以达至最高造诣与辞才。财务官任后,他掌管元老院纪事,并较为亲密地随同图拉真赴达基亚战争;事实上他自称遵从图拉真的性情而沉湎于酒,并因而获得图拉真极丰厚的赏赐。他在坎迪杜斯与夸德拉图斯第二次执政之年任平民护民官,在此职任中,他声称因遗失斗篷而获得了终身护民官权力的预兆——平民护民官素常于雨时使用斗篷,皇帝则绝不使用,因此至今皇帝在穿托加袍的公民面前均不着斗篷。在第二次达基亚远征中,图拉真任命他统领第一密涅瓦军团并随同出征;事实上他的许多卓越功绩显赫扬名。因而他获赐图拉真自涅尔瓦处得来的金刚石宝石,激发了继承大统的希望。他在苏布拉努斯第二次执政与塞尔维亚努斯第二次执政之年被任命为裁判官,当时从图拉真处获得二百万塞斯泰尔提乌斯以举办竞技表演,其后以前裁判官总督使节身分被派往下潘诺尼亚,压制萨尔马提亚人,严整军纪,约束专横放肆的代理官,因此被任命为执政官,在此职任中当他从苏拉处得知自己将被图拉真收为养子时,便不再被图拉真的朋友们轻视与冷落;苏拉亡故后,他与图拉真的亲密关系愈发增进,主要是由于那些演说稿……
- 1Origo imperatoris Hadriani vetustior a Picentibus, posterior ab Hispaniensibus manat
vetustior 为与主语 origo 一致的阴性单数比较级,与同为阴性单数的 posterior 相对照。介词短语 a Picentibus 表示出处,与后半句的 ab Hispaniensibus 形成对应。
- 2nec tamen ei per paedagogos puerorum quos Traianus impensius diligebat, Gallo favente defuit
defuit 的主语在文脉中被省略,承接前句的 amor(皇帝的恩宠/喜爱),亦可作非人称理解。介词短语 per paedagogos 表示敌对性的中介(“尽管通过娈童教师们的作梗/中伤”),而独立夺格 Gallo favente 则构成了对抗这种阻碍的保护性因素(“在加卢斯的庇护支持下”)。
- 2cui deinde subibit sors excidit
cui deinde subibit 为所引用的维吉尔《埃涅阿斯纪》卷六第812行末尾(引文在此中断),紧接其后的是主句谓语动词短语 sors excidit(神签落下/抽中)。引文与主句叙述在此紧密相接并发生语序交错。
- 3sestertium iterum vicies
sestertium vicies 由乘数副词 vicies(二十倍)与表十万塞斯泰尔提乌斯单位的属格 sestertium 结合,意为二百万塞斯泰尔提乌斯。iterum(再次/第二度)可指从图拉真处第二度领受,或受紧邻前文执政官纪年(Serviano iterum)的影响。
