- 底本
- Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:98-99
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
奥古斯都在卡普里埃与那不勒斯享受闲适与欢娱之后,在旅途中病情恶化并倒在诺拉,向友人和莉维娅道别后安详离世。
tunc Campaniae ora proximisque insulis circuitis Caprearum quoque secessui quadriduum impendit remississimo ad otium et ad omnem comitatem animo. Forte Puteolanum sinum praeteruehenti uectores nautaeque de naui Alexandrina, quae tantum quod appulerat,1 candidati coronatique et tura libantes fausta omina et eximias laudes congesserant: per illum se uiuere, per illum nauigare, libertate atque fortunis per illum frui. qua re admodum exhilaratus quadragenos aureos comitibus diuisit iusque iurandum et cautionem exegit a singulis, non alio datam summam quam in emptionem Alexandrinarum mercium absumpturos.2 sed et ceteros continuos dies inter uaria munuscula togas insuper ac pallia distribuit, lege proposita ut Romani Graeco, Graeci Romano habitu et sermone uterentur. spectauit assidue exercentes ephebos, quorum aliqua adhuc copia ex uetere instituto Capreis erat; isdem etiam epulum in conspectu suo praebuit permissa, immo exacta iocandi licentia diripiendique pomorum et obsoniorum rerumque missilia.3 nullo denique genere hilaritatis abstinuit. Vicinam Capreis insulam Apragopolim appellabat a desidia secedentium illuc e comitatu suo. sed ex dilectis unum, Masgaban nomine, quasi conditorem insulae κτίστην uocare consueuerat. huius Masgabae ante annum defuncti tumulum cum e triclinio animaduertisset magna turba multisque luminibus frequentari, uersum compositum ex tempore clare pronuntiauit: κτίστου δὲ τύμβον εἰσορῶ πυρούμενον· conuersusque ad Thrasyllum Tiberi comitem contra accubantem et ignarum rei interrogauit, cuiusnam poetae putaret esse; quo haesitante subiecit alium: ὁρᾷς φάεσσι Μασγάβαν τιμώμενον; ac de hoc quoque consuluit. cum ille nihil aliud responderet quam, cuiuscumque essent optimos esse, cachinnum sustulit atque in iocos effusus est. mox Neapolim traiecit quanquam etiam tum infirmis intestinis morbo uariante; tamen et quinquennale certamen gymnicum honori suo institutum perspectauit et cum Tiberio ad destinatum locum contendit. sed in redeundo adgrauata ualitudine tandem Nolae succubuit reuocatumque ex itinere Tiberium diu secreto sermone detinuit neque post ulli maiori negotio animum accommodauit.
随后,在巡游了坎帕尼亚海岸及邻近岛屿之后,他还在卡普里埃的隐居地度过了四天,心神完全沉浸于闲适与各种亲和怡悦之中。 正当他乘船路过普特奥利海湾时,一艘刚靠岸的亚历山大里亚商船上的乘客与水手们,身着白袍、头戴花冠,焚烧着香,向他倾注了吉祥的祝祷与崇高的赞美:他们因他而得以生存,因他而得以航海,因他而得享自由与财富。他为此大为喜悦,遂分给同伴每人四十枚金币,并要求每人起誓和立保单,保证绝不将所赠款项用于购买亚历山大里亚商品之外的用途。 而且在随后的几天里,在各种小礼物之外,他还分发了托加长袍与希腊式披风,定下规则要求罗马人使用希腊装束与语言,希腊人则使用罗马装束与语言。他频频观看青年们的操练,依古制卡普里埃仍有若干这样的青年;他还当着自己的面为他们提供宴席,不仅允许、甚至强制他们享有戏谑的自由,以及争抢抛散的水果、佳肴与其他零散礼品的特权。总之,他不曾放弃任何一种欢乐。 他将卡普里埃邻近的一座小岛戏称为“无为城”,因为他随从中有退隐到那里偷闲度日之人。然而在受宠者之中有一位名叫马斯加巴的人,他习惯称其为“建城者”,仿佛他是该岛的开拓者一般。当他从餐厅里察觉到一年前去世的这位马斯加巴的陵墓前聚集了众多人群并点亮了许多灯火时,便随口高声吟诵了一句即兴写就的诗行: “我见建城者之墓正沐浴于烈火。” 随后转向坐在对面、对此事一无所知的提比略的随员色拉西洛斯,询问他认为这是哪位诗人的佳作;当对方犹豫不决时,他又补上了一句: “你可曾见马斯加巴正受炬火之崇礼?” 并就此再次征求其意见。见对方只能回答说不论出自谁手皆属上乘,他便放声大笑,纵情谈笑戏谑。 不久之后,尽管由于病情反复肠胃仍虚弱不堪,他依然渡海前往那不勒斯;他还是将为尊崇自己而设立的五年一度的体育竞技盛会观赏完毕,并与提比略一同赶赴预定的地点。但在折返途中病情加重,最终在诺拉倒下;他将提比略从旅途中召回,与其长谈密叙,此后便不再过问任何重大公务。
Supremo die identidem exquirens, an iam de se tumultus foris esset, petito speculo capillum sibi comi ac malas labantes corrigi praecepit et admissos amicos percontatus, ecquid iis uideretur mimum uitae commode transegisse,4 adiecit et clausulam: ἐπεὶ δὲ πάνυ καλῶς πέπαισται, δότε κρότον καὶ πάντες ἡμᾶς μετὰ χαρᾶς προπέμψατε. omnibus deinde dimissis, dum aduenientes ab urbe de Drusi filia aegra interrogat, repente in osculis Liuiae et in hac uoce defecit: 'Liuia, nostri coniugii memor uiue, ac uale!' sortitus exitum facilem et qualem semper optauerat. nam fere quotiens audisset cito ac nullo cruciatu defunctum quempiam, sibi et suis εὐθανασίαν similem—hoc enim et uerbo uti solebat —precabatur. unum omnino ante efflatam animam signum alienatae mentis ostendit, quod subito pauefactus a quadraginta se iuuenibus abripi questus est. id quoque magis praesagium quam mentis deminutio fuit, siquidem totidem milites praetoriani extulerunt eum in publicum.
在生命的最后一天,他一再探问外面是否已经因自己而引起骚动,索要镜子后,他命人梳理头发,修饰松弛下垂的面颊;接见进来的友人后,他询问他们自己是否已将人生这场滑稽戏体面地演完,并加上了谢幕词: “既然戏已演得尽善尽美,请予以掌声, 诸君皆当欢欢喜喜将我等送行。” 随后他遣退了众人,当他向从罗马来的人询问杜鲁苏斯患病的女儿的情况时,突然在莉维娅的亲吻中,伴着这句话气绝身亡:“莉维娅,铭记我们的婚姻而活着,别了!”他获得了平静安详的解脱,正如他生前所一直祈求的那样。 因为几乎每逢听到有人迅速且毫无痛苦地离世,他便为自己和家人祈求类似的“安乐死”——因为他也习惯使用这个词。在咽气之前,他只表现出一处心智失常的征兆:他突然惊恐万分,抱怨自己正被四十名年轻人强行掳走。然而这也与其说是神志不清,不如说是一个预兆,因为正是由同样人数的近卫军士兵将他的遗体抬到了公众面前。
- 98tantum quod appulerat
短语 tantum quod 为表示时间的习惯表达,意为“刚刚”、“恰好才……”,此处搭配直陈式过去完成时 appulerat,表明船只方才进港靠岸。
- 98non alio datam summam quam in emptionem Alexandrinarum mercium absumpturos
由 exegit 引出的间接引语中的“宾格加不定式”结构。不定式 absumpturos (esse) 的逻辑主语 se(指同行者们)因语境明确而被省略;non alio... quam 构成相关对应,意为“除了……之外不用于其他任何用途”。
- 98diripiendique pomorum et obsoniorum rerumque missilia
从属于 licentia 的属格动名词 diripiendi 直接以中性复数宾格 missilia(抛散的礼品)作宾语,而属格 pomorum et obsoniorum rerumque 均修饰 missilia。此处未采用动形容词结构(diripiendorum ... missilium),而是以属格动名词带宾格宾语,以避免多重属格的堆叠。
- 99ecquid iis uideretur mimum uitae commode transegisse
由疑问小品词 ecquid 引出的间接疑问句。此处 uideretur 作人称动词使用,其主语承主句省略(指奥古斯都本人),与格 iis(“在他们看来”)表示判断者,完成时不定式 transegisse 作为补充不定式与 uideretur 连用。
