← 苏维托尼乌斯

奥古斯都传

§95-97

内战时期的前兆与预示其死亡和神化的征兆

本段记述了自恺撒遇害起贯穿各场内战、直至奥古斯都逝世与神化所显现的一系列征兆,并叙述了他最后离开罗马及患上绝症的经过。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§95

​Post necem Caesaris reuerso ab Apollonia et ingrediente eo urbem1 repente liquido ac puro sereno circulus ad speciem caelestis arcus orbem solis ambiit ac subinde Iuliae Caesaris filiae monimentum fulmine ictum est. primo autem consulatu et augurium capienti duodecim se uultures ut Romulo ostenderunt et immolanti omnium uictimarum iocinera replicata intrinsecus ab ima fibra paruerunt, nemine peritorum aliter coiectante quam laeta per haec et magna portendi.

恺撒遇害之后,当他从阿波罗尼亚返回并进城时,晴空万里之中突然出现一道形如彩虹的光圈环绕日轮,紧接着恺撒之女尤利亚的纪念陵墓遭到了雷击。此外,在他第一次担任执政官期间,当他占卜鸟候时,十二只秃鹫显现于他眼前,宛如当年显现于罗慕路斯一样;而在他献祭时,所有牺牲的肝脏均被发现从最下方的肝叶向内折叠,没有任何占卜专家不认为这些兆头预示着吉祥与伟业。

§96

​Quin et bellorum omnium euentus ante praesensit. contractis ad Bononiam triumuirorum copiis aquila tentorio eius supersedens duos coruos hinc et inde infestantis afflixit et ad terram dedit, notante omni exercitu futuram quandoque inter collegas discordiam talem qualis secuta est, atque exitum praesagiente. Philippos Thessalus quidam de futura uictoria nuntiauit auctore Diuo Caesare,2 cuius sibi species itinere auio occurrisset. Circa Perusiam sacrificio non litanti cum augeri hostias imperasset ac subita eruptione hostes omnem rei diuinae apparatum abstulissent, constitit inter haruspices, quae periculosa et aduersa sacrificanti denuntiata essent, cuncta in ipsos recasura qui exta haberent; neque aliter euenit. pridie quam Siciliensem pugnam classe committeret, deambulanti in litore piscis e mari exiliuit et ad pedes iacuit. apud Actium descendenti in aciem asellus cum asinario occurrit: homini Eutychus, bestiae Nicon erat nomen; utriusque simulacrum aeneum uictor posuit in templo, in quod castrorum suorum locum uertit.

不仅如此,他甚至预先察觉了所有战争的结局。当三头政治家的军队在博诺尼亚集结时,一只停在他帐篷顶上的老鹰,将从左右两侧袭击它的两只乌鸦击倒并摔在地上;全军都注意到了这一点,并预见到同僚之间日后定会发生正如后来所见那样的争执,并预示了最终的结局。在前往腓立比途中,一名色萨利人宣告了未来的胜利,称其依据来自神君恺撒,因为神君的幻影曾在一条偏僻的小径上显现在他面前。 在佩鲁西亚附近,由于祭祀未能获得吉兆,他遂下令增加牺牲,不料敌军突然出击,掠走了所有祭祀用具;但肠卜僧们一致认定,向献祭者所预示的一切危险与祸患,都将全部降临到持有内脏的掠夺者自身头上;事实果然如此。在他率领舰队展开西西里海战的前一天,当他在海滨散步时,一条鱼从海中跳出,躺在他的脚边。在亚克兴,当他走下战场时,遇见了一个赶驴人牵着一头小驴;那人名叫埃乌提科斯,牲畜名叫尼康;获胜之后,他将自己营地的所在地改建为神庙,并在其中设立了两者的青铜塑像。

§97

​Mors quoque eius, de qua dehinc dicam, diuinitasque post mortem euidentissimis ostentis praecognita est. cum lustrum in campo Martio magna populi frequentia conderet, aquila eum saepius circumuolauit transgressaque in uicinam aedem super nomen Agrippae ad primam litteram sedit; quo animaduerso uota, quae in proximum lustrum suscipi mos est, collegam suum Tiberium nuncupare iussit: nam se, quanquam conscriptis paratisque iam tabulis, negauit suscepturum quae non esset soluturus. sub idem tempus ictu fulminis ex inscriptione statuae eius prima nominis littera effluxit; responsum est, centum solos dies posthac uicturum, quem numerum C littera notaret, futurumque ut inter deos referretur,3 quod aesar, id est reliqua pars e Caesaris nomine, Etrusca lingua deus uocaretur. Tiberium igitur in Illyricum dimissurus et Beneuentum usque prosecuturus, cum interpellatores aliis atque aliis causis in iure dicendo detinerent, exclamauit, quod et ipsum mox inter omina relatum est: non, si omnia morarentur, amplius se posthac Romae futurum; atque itinere incohato Asturam perrexit et inde praeter consuetudinem de nocte ad occasionem aurae euectus causam ualitudinis contraxit ex profluuio alui.

他的逝世——对此我随后将予以叙述——以及死后的神化,也曾通过极其昭著的征兆被预先知晓。当他在战神广场当着大批民众举行五年度净化祭的闭幕仪式时,一只老鹰多次绕着他盘旋,随后飞往邻近的殿堂,停留在阿格里帕名字正上方首字母之处;察觉到这一点后,他便命令同僚提比略去宣诵按习俗应为下一个五年期所立下的誓愿;因为他声称,尽管誓词板已经书写准备就绪,但他绝不愿承担自己注定无法偿还的誓愿。 大约在同一时期,因一道雷击,他雕像铭文上名字的首字母脱落消逝;占卜的回答是,自此以后他仅能再活一百天,因为字母C标示着该数字;并且他将被列入神明之中,因为恺撒名字中剩余的部分“埃萨尔”(aesar),在伊特鲁里亚语中意为“神”。 因此,当他准备派提比略前往伊利里库姆并亲自护送其直至贝内文图姆时,由于诉讼人在他行司法审判时因各种案件一再拖延他,他便高呼道——这句话本身不久也被列入预兆之中——即使万事阻拦,他今后也绝不再留在罗马;随后他启程前往阿斯图拉,又从那里反常地在夜间趁着顺风扬帆出海,结果因腹泻染上了致病的根源。

语法注3 条
  1. 95reuerso ab Apollonia et ingrediente eo urbem

    由异相动词 revertor 的过去分词 reuerso 与现在主动分词 ingrediente 联合构成的夺格独立结构。代词主语 eo 仅置于连词 et 之后的第二个分词旁,但同时支配两个分词。

  2. 96auctore Diuo Caesare

    不带分词、由两个名词(名词+谓语名词)构成的夺格独立结构,意为“以神君恺撒为指引者/见证者”。

  3. 97futurumque ut inter deos referretur

    非人称结构 futurum [esse] ut 搭配未完成过去时虚拟式,在间接引语中用作未来被动不定式的代用形式;作为主语从句受 responsum est 支配。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:95-97