← 苏维托尼乌斯

奥古斯都传

§100-101

奥古斯都的国葬与遗嘱内容

本节记述了奥古斯都去世的日期、地点、遗体自诺拉至罗马的护送过程及隆重的国葬,随后叙述了其遗嘱的公开,包括继承人的指定、各项遗赠以及包含葬礼指令、事迹录与帝国总览的三卷附属文书的内容。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§100

​obiit in cubiculo eodem, quo pater Octauius, duobus Sextis, Pompeio et Appuleio, cons. XIIII. Kal. Septemb. hora diei nona, septuagesimo et sexto aetatis anno, diebus V et XXX minus.1 Corpus decuriones municipiorum et coloniarum a Nola Bouillas usque deportarunt noctibus propter anni tempus, cum interdiu in basilica cuiusque oppidi uel in aedium sacrarum maxima reponeretur. a Bouillis equester ordo suscepit urbique intulit atque in uestibulo domus conlocauit. senatus et in funere ornando et in memoria honoranda eo studio certatim progressus est, ut inter alia complura censuerint quidam,2 funus triumphali porta ducendum, praecedente Victoria quae est in curia, canentibus neniam principum liberis utriusque sexus; alii, exequiarum die ponendos anulos aureos ferreosque sumendos; nonnulli, ossa legenda per sacerdotes summorum collegiorum. fuit et qui suaderet, appellationem mensis Augusti in Septembrem transferendam, quod hoc genitus Augustus, illo defunctus esset;3 alius, ut omne tempus a primo die natali ad exitum eius saeculum Augustum appellaretur et ita in fastos referretur. uerum adhibito honoribus modo bifariam laudatus est: pro aede Diui Iuli a Tiberio et pro rostris ueteribus a Druso Tiberi filio, ac senatorum umeris delatus in Campum crematusque. nec defuit uir praetorius, qui se effigiem cremati euntem in caelum uidisse iuraret. reliquias legerunt primores equestris ordinis tunicati et discincti pedibusque nudis ac Mausoleo condiderunt. id opus inter Flaminiam uiam ripamque Tiberis sexto suo consulatu extruxerat circumiectasque siluas et ambulationes in usum populi iam tum publicarat.

他在与其父奥克塔维乌斯相同的卧室中去世,时值两位塞克斯图斯,即庞培乌斯与阿普莱乌斯任执政官之年,九月朔日前第十四天,当日第九时辰,享年七十六岁差三十五天。 各市政自治市与殖民市的市参议员们因时令之故在夜间将遗体从诺拉一路运送至博维拉埃,白昼则停放于各城镇的会堂或最宏伟的圣殿之中。从博维拉埃起,骑士阶层接运遗体,将其抬入城内,安置于其宅邸的前厅。元老院在操办葬礼与崇显其纪念方面竞相表现出极大的热忱,以致在诸多提议中,有人主张葬列应当穿过凯旋门,由元老院议事堂中的胜利女神像导引,由达官显贵两性的子女吟唱挽歌;另有人主张在出殡之日应当摘下金戒指,换戴铁戒指;还有人主张遗骨应由最高级祭司团的祭司们捡拾。 甚至还有人建议将八月的名称移至九月,因为奥古斯都生于后者而卒于前者;另有人建议将自其出生首日至其离世的整个时期称为“奥古斯都时代”,并依此载入历书。然而在对荣誉加以克制之后,他在两处受到了悼词赞颂:在神君尤利乌斯神庙前由提比略赞颂,在旧演坛前由提比略之子杜鲁苏斯赞颂;随后由元老院议员们肩扛至战神广场火化。 且不乏一位前裁判官起誓称,自己看见了被火化者的塑像升入天空。骑士阶层的首要人士们身着内袍、未束腰带且赤着双足,捡拾了遗骸,将其安葬于陵墓中。此座建筑是他在第六次任执政官期间修建于弗拉米尼亚大道与台伯河岸之间的,当时他便已将周围的树林与散步场所开放供民众使用。

§101

​Testamentum L. Planco C. Silio cons. III. Non. Apriles, ante annum et quattuor menses quam decederet,4 factum ab eo ac duobus codicibus partim ipsius partim libertorum Polybi et Hilarionis manu scriptum depositumque apud se uirgines Vestales cum tribus signatis aeque uoluminibus protulerunt. quae omnia in senatu aperta atque recitata sunt. heredes instituit primos: Tiberium ex parte dimidia et sextante, Liuiam ex parte tertia,5 quos et ferre nomen suum iussit; secundos: Drusum Tiberi filium ex triente, ex partibus reliquis Germanicum liberosque eius tres sexus uirilis; tertio gradu propinquos amicosque compluris. legauit populo R. quadringenties, tribubus tricies quinquies sestertium, praetorianis militibus singula milia nummorum, cohortibus urbanis quingenos, legionaris trecenos nummos; quam summam repraesentari iussit, nam et confiscatam semper repositamque habuerat. reliqua legata uarie dedit perduxitque quaedam ad uicena sestertia, quibus soluendis annuum diem finiit, excusata rei familiaris mediocritate nec plus peruenturum ad heredes suos quam milies et quingenties professus, quamuis uiginti proximis annis quaterdecies milies ex testamentis amicorum percepisset, quod paene omne cum duobus paternis patrimoniis ceterisque hereditatibus in rem p. absumpsisset. Iulias filiam neptemque, si quid iis accidisset, uetuit sepulcro suo inferri. tribus uoluminibus, uno mandata de funere suo complexus est, altero indicem rerum a se gestarum, quem uellet incidi in aeneis tabulis, quae ante Mausoleum statuerentur, tertio breuiarium totius imperii, quantum militum sub signis ubique esset, quantum pecuniae in aerario et fiscis et uectigaliorum residuis. adiecit et libertorum seruorumque nomina, a quibus ratio exigi posset.

在卢基乌斯·普兰库斯与盖乌斯·西利乌斯任执政官之年,四月涅斯日前第三天,即他离世前一年零四个月时由他立下的遗嘱,写在两个册子上,部分出自他本人的笔迹,部分出自其获释奴波利比乌斯与希拉里翁之手,并保存在维斯塔贞女处,贞女们将其连同三卷同样密封的卷轴一并呈交出来。所有这些均在元老院中被开启并朗诵。 他指定的第一顺位继承人是:提比略占三分之二的份额,莉维娅占三分之一的份额,并命他们继承自己的名号;第二顺位继承人是:提比略之子杜鲁苏斯占三分之一,其余份额归日耳曼尼库斯及其三个男性子嗣;第三等级则为众多亲属与友人。他遗赠给罗马人民四千万塞斯特尔提乌斯,给各部落三百五十万塞斯特尔提乌斯,给近卫军士兵每人一千枚铸币,给城市大队每人五百枚,给军团步兵每人三百枚铸币;他下令此款须立即兑付,因为他始终将其封存并备存备用。 其余的遗赠他分别赐予,并将某些数额提高至二万塞斯特尔提乌斯,且为支付这些遗赠规定了一年的期限,同时为自己家产的微薄表示歉意,声称留给其继承人的数额不会超过一亿五千万,尽管在最近二十年里他从友人的遗嘱中继承了十四亿之多,原因是他已将几乎所有的款项连同两份父辈遗产及其他继承物全都为国家耗尽。他禁止女儿茱莉亚与外孙女茱莉亚在她们万一遭遇不测时被葬入自己的陵墓。 在三卷卷轴中,他在一卷中包含了关于自身葬礼的指令;在另一卷中记载了他本人的事迹录,他希望将其镌刻在立于陵墓前的青铜碑板上;在第三卷中记录了全帝国的总览概要,包括各地军旗下拥有的兵力数额,国库、皇家金库以及税收欠款中有多少资金。他还附上了可以向其索取账目报告的获释奴与奴隶的名册。

语法注5 条
  1. 100diebus V et XXX minus

    minus 充当副词,不改变后接词的格结构(相当于省略 quam),diebus V et XXX 为表示差异程度的夺格。全句意为“比七十六岁少三十五天”,即差三十五天满七十六岁。

  2. 100eo studio certatim progressus est, ut inter alia complura censuerint quidam

    eo studio 为程度夺格,引出结果从句(ut... censuerint)。在由过去时主动词(progressus est)引出的结果从句中,使用虚拟式现在完成时 censuerint,用以强调历史上确实发生过的具体事实与结果。

  3. 100quod hoc genitus Augustus, illo defunctus esset

    在指示代词的对照使用中,hoc 指代较近的先行词(September),illo 指代较远的先行词(Augustus)。因奥古斯都生于九月而卒于八月,故 hoc 指“九月”,illo 指“八月”。虚拟式 esset 表明此从句转述的是提议者的主观理由。

  4. 101ante annum et quattuor menses quam decederet

    ante... quam 结构将表示时间间隔的宾格成分(annum et quattuor menses)夹在中间。从属从句中使用虚拟式 decederet,反映了立遗嘱时以死亡时刻为预期视点的表述方式。

  5. 101Tiberium ex parte dimidia et sextante, Liuiam ex parte tertia

    罗马继承法将财产分为十二等份(以 as 为单位)。提比略所得的半数 pars dimidia(6/12)加上六分之一 sextans(2/12)等于十二分之八(即三分之二),莉维娅所得的三分之一 pars tertia(4/12)占剩余部分,二者合计构成全部遗产。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:100-101