- 底本
- Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:94#2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
记述了奥古斯都幼年时期的异兆轶事、卡图卢斯与西塞罗预示其统治的梦境、成年礼及文达之战中的吉兆,以及占星家塞奥热内斯在阿波罗尼亚对其命运的预言。
Cum primum fari coepisset, in auito suburbano obstrepentis forte ranas silere iussit, atque ex eo negantur ibi ranae coaxare. ad quartum lapidem Campanae uiae in nemore prandenti ex inprouiso aquila panem ei e manu rapuit1 et, cum altissime euolasset, rursus ex inprouiso leniter delapsa reddidit. Q. Catulus post dedicatum Capitolium duabus continuis noctibus somniauit: prima, Iouem Optimum Maximum e praetextatis compluribus circum aram ludentibus unum secreuisse atque in eius sinum signum rei p. quod manu gestaret reposuisse; at insequenti, animaduertisse se in gremio Capitolini Iouis eundem puerum, quem cum detrahi iussisset, prohibitum monitu dei, tamquam is ad tutelam rei p. educaretur;2 ac die proximo obuium sibi Augustum, cum incognitum alias haberet, non sine admiratione contuitus simillimum dixit puero, de quo somniasset. quidam prius somnium Catuli aliter exponunt, quasi Iuppiter compluribus praetextatis tutorem a se poscentibus unum ex eis demonstrasset, ad quem omnia desideria sua referrent, eiusque osculum delibatum digitis ad os suum rettulisset. M. Cicero C. Caesarem in Capitolium prosecutus somnium pristinae noctis familiaribus forte narrabat: puerum facie liberali demissum e caelo catena aurea ad fores Capitoli constitisse eique Iouem flagellum tradidisse; deinde repente Augusto uiso, quem ignotum plerisque adhuc auunculus Caesar ad sacrificandum acciuerat, affirmauit ipsum esse, cuius imago secundum quietem sibi obuersata sit. Sumenti uirilem togam tunica lati claui resuta ex utraque parte ad pedes decidit. fuerunt qui interpretarentur, non aliud significare, quam ut is ordo cuius insigne id esset quandoque ei subiceretur.3 Apud Mundam Diuus Iulius castris locum capiens cum siluam caederet, arborem palmae repertam conseruari ut omen uictoriae iussit; ex ea continuo enata suboles adeo in paucis diebus adoleuit, ut non aequiperaret modo matricem, uerum et obtegeret frequentareturque columbarum nidis, quamuis id auium genus duram et asperam frondem maxime uitet. illo et praecipue ostento motum Caesarem ferunt, ne quem alium sibi succedere quam sororis nepotem4 uellet.5 In secessu Apolloniae Theogenis mathematici pergulam comite Agrippa ascenderat; cum Agrippae, qui prior consulebat, magna et paene incredibilia praedicerentur, reticere ipse genituram suam nec uelle edere perseuerabat, metu ac pudore ne minor inueniretur. qua tamen post multas adhortationes uix et cunctanter edita exiliuit Theogenes adorauitque eum. tantam mox fiduciam fati Augustus habuit, ut thema suum uulgauerit nummumque argenteum nota sideris Capricorni, quo natus est, percusserit.
当他刚开始能够说话时,在祖传的郊外庄园里,偶然听见蛙声聒噪,便命青蛙肃静;据说自那以后,那里的青蛙便不再鸣叫。在坎帕尼亚大道的第四个里程石附近,当他在树林中进午餐时,一只老鹰突然从他手中夺去了一块面包,飞至极高之处后,又出人意料地轻缓滑落,将面包还给了他。 昆图斯·卡图卢斯在奉献卡皮托尔神庙之后,连续两夜做梦:第一夜,他梦见至善至大的朱庇特从围绕祭坛嬉戏的数名着童稚长袍的贵族少年中选出一人,将自己手中所持的共和国标志放入他的怀中;次夜,他察觉到那同一个少年竟坐在卡皮托尔朱庇特的膝头上,当他下令将其拉下时,却受神明告诫所阻,仿佛这名少年正是为了守护共和国而被抚养成人;次日,他在途中遇见奥古斯都,尽管平时素不相识,却满怀惊叹地注视着他,并说他酷似自己梦中所见的那名少年。亦有人对卡图卢斯的第一个梦作了不同的叙述,仿佛是众多贵族少年向朱庇特祈求一位保护人时,神明向他们指出了其中的一人,令他们将所有愿望交由其定夺,并用手指沾取该少年的亲吻,转而送至自己的唇边。 马尔库斯·西塞罗在陪同盖乌斯·恺撒前往卡皮托尔神庙时,偶然向亲近之人讲述前夜的梦境:一名容貌尊贵的少年系着金链从天而降,立于卡皮托尔神庙门前,朱庇特亲手授予他一条皮鞭;随后,当奥古斯都突然出现在眼前时——尽管当时大多数人尚不认识他,其大舅父恺撒却已唤他前来参与祭祀——西塞罗断言,正是此人的形象在睡梦中浮现于自己眼前。 当他穿上成年人托加长袍时,带有宽紫边的短袍两侧脱线,滑落至脚踝。有人将其解释为,这毫无疑问预示着拥有该标志的阶层有朝一日必将归顺于他。 在蒙达附近,神君尤利乌斯在为营地选址而砍伐树木时,发现了一株棕榈树,遂下令将其保留,以作为胜利的吉兆;从该树上随即抽出的嫩芽在数日内长势极为旺盛,不仅与母树并驾齐驱,甚至将其遮蔽,并且引来许多鸽子筑巢,尽管这类鸟通常极力避开坚硬粗糙的枝叶。相传恺撒正是主要受此异兆的打动,决意不愿让妹妹的孙子之外的任何人继承自己。 在阿波罗尼亚休养期间,他在阿格里帕的陪同下登上了占星家塞奥热内斯的楼阁;当先占问的阿格里帕被预言了伟大而几近令人难以置信的命运时,他自己出于唯恐被发现逊色于人的畏惧与羞怯,坚持对自己的生辰八字保持沉默而不愿交出。然而在屡次劝说下,他终于勉强且犹豫不决地将其交出,塞奥热内斯随即一跃而起,向他跪拜顶礼。不久,奥古斯都对自己的命运抱有极大的信心,以致公开发表了他的星盘,并铸造了印有他诞生时所属摩羯星座印记的银币。
- 94prandenti ex inprouiso aquila panem ei e mano rapuit
prandenti 为现在分词与格单数,与后置的代词 ei 构成同格;拉丁语中常先置分词短语指明动作主体/接受者,随后复用指示代词以作呼应。
- 94tamquam is ad tutelam rei p. educaretur
tamquam 搭配虚拟式(educaretur),引出主观假设或神明告诫所蕴含的原由,而非客观陈述的事实。
- 94non aliud significare, quam ut is ordo cuius insigne id esset quandoque ei subiceretur
non aliud ... quam ut 结构表示“除……之外不意味着别的”,此处的 ut 从句为同位/解释性的名词性从句,接虚拟式 subiceretur。
- 94sororis nepotem
指奥古斯都与恺撒的亲属关系。奥古斯都是恺撒妹妹小尤莉娅之女阿提亚之子,故此处 nepos 确切指“妹之孙(从外甥)”。
- 94ne quem alium sibi succedere quam sororis nepotem uellet
依附于 motum [esse] Caesarem 的名词性从句。动词 movere 带有激发意图或决心的含义,ne 从句表达决意的内容(“不愿让其他人继承自己”)。
