← 苏维托尼乌斯

奥古斯都传

§94#1

预示其日后统治权的诞生前后诸般异象

本节记述了奥古斯都诞生前、诞生日及幼年时期预示其日后至高统治权与昌盛福运的种种异象,包括韦利特赖的神谕、阿提亚感应阿波罗受孕的传说、尼吉迪乌斯的预言以及其父所见的吉兆。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§94#1

​Et quoniam ad haec uentum est, non ab re fuerit subtexere,1 quae ei prius quam nasceretur et ipso natali die ac deinceps euenerint, quibus futura magnitudo eius et perpetua felicitas sperari animaduertique posset. Velitris antiquitus tacta de caelo parte muri responsum est eius oppidi ciuem quandoque rerum potiturum; qua fiducia Veliterni et tunc statim et postea saepius paene ad exitium sui cum populo R. belligerauerant; sero tandem documentis apparuit ostentum illud Augusti potentiam portendisse. Auctor est Iulius Marathus, ante paucos quam nasceretur menses2 prodigium Romae factum publice, quo denuntiabatur, regem p(opulo) R(omano) naturam parturire; senatum exterritum censuisse, ne quis illo anno genitus educaretur; eos qui grauidas uxores haberent, quod ad se quisque spem traheret, curasse ne senatus consultum ad aerarium deferretur. In Asclepiadis Mendetis Theologumenon libris lego, Atiam, cum ad sollemne Apollinis sacrum media nocte uenisset, posita in templo lectica, dum ceterae matronae dormirent, obdormisse; draconem repente irrepsisse ad eam pauloque post egressum; illam expergefactam quasi a concubitu mariti purificasse se; et statim in corpore eius extitisse maculam uelut picti draconis nec potuisse umquam exigi, adeo ut mox publicis balineis perpetuo abstinuerit; Augustum natum mense decimo et ob hoc Apollinis filium existimatum. eadem Atia, prius quam pareret, somniauit intestina sua ferri ad sidera explicarique per omnem terrarum et caeli ambitum. somniauit et pater Octauius utero Atiae iubar solis exortum. Quo natus est die, cum de Catilinae coniuratione ageretur in curia et Octauius ob uxoris puerperium serius affuisset, nota ac uulgata res est P. Nigidium comperta morae causa, ut horam quoque partus acceperit,3 affirmasse dominum terrarum orbi natum. Octauio postea, cum per secreta Thraciae exercitum duceret, in Liberi patris luco barbara caerimonia de filio consulenti, idem affirmatum est a sacerdotibus, quod infuso super altaria mero tantum flammae emicuisset, ut supergressa fastigium templi ad caelum usque ferretur, unique omnino Magno Alexandro apud easdem aras sacrificanti simile prouenisset ostentum. atque etiam sequenti statim nocte uidere uisus est4 filium mortali specie ampliorem, cum fulmine et sceptro exuuiisque Iouis Optimi Maximi ac radiata corona, super laureatum currum, bis senis equis candore eximio trahentibus. infans adhuc, ut scriptum apud C. Drusum extat, repositus uespere in cunas a nutricula loco plano, postera luce non comparuit diuque quaesitus tandem in altissima turri repertus est iacens contra solis exortum.

既然谈及这些事,那么顺便记述他在出生之前、诞辰当日以及随后所发生的种种异兆,由此得以预见并察知他未来的伟大与绵延不绝的福运,便也绝非不合时宜。 在韦利特赖,古时曾有一段城墙遭到雷击,神谕宣告该城的一位公民有朝一日将执掌天下大权;怀着这一确信,韦利特赖人不仅当时立即,而且其后也屡次与罗马人民交战,几至招致自身的毁灭;然而历经漫长岁月,最终凭诸般事实才显明,那一异象所预兆的正是奥古斯都的权势。 尤利乌斯·马拉图斯记载,在他出生前数月,罗马公开显现了一桩异兆,借此宣告大自然正为罗马人民孕育一位君王;惊恐万分的元老院遂下达决议,凡在该年出生的男婴皆不得抚养成人;但那些家有孕妻的人,因各自皆把这一希望寄托在自己身上,便设法阻挠元老院决议被送存至国库档案中。 我在门德斯的阿斯克勒庇阿德斯的《神学论》各卷中读到:阿提亚曾在子夜前往阿波罗的庄严祭典,将卧轿置于神庙内,趁其余贵妇熟睡之际睡去;忽有一条巨蛇潜行至她身旁,不久离去;她醒来后,宛如刚经历与丈夫同房一般净身除秽;随后她的身躯上立即显现出如同彩绘巨蛇一般的斑纹,且永无法祛除,以至她不久便永远不再进入公共浴池;奥古斯都足月十月而生,并因此被视作阿波罗之子。同一位阿提亚在分娩前,曾梦见自己的脏腑被升送至繁星之间,铺展于整个天地苍穹。其父屋大维乌斯亦梦见从阿提亚的子宫中升起一道太阳的光芒。 在他出生的那一天,元老院议事堂内正就喀提林阴谋进行商讨,屋大维乌斯因妻子分娩而迟到;人所共知且广为流传的是,普布利乌斯·尼吉迪乌斯在查明迟到缘由并得知分娩的时辰后,当即断言统治整个尘世的主人已经诞生。后来,当屋大维乌斯率军穿行色雷斯偏僻之地时,在父神利伯的圣林中依野蛮部族的仪式为儿子占问吉凶,祭司们亦断言了同一桩事,因为当纯酒倾倒在祭坛上时,蹿出如此巨大的火焰,不仅越过了神庙的山墙,更直冲霄汉;而在同一座祭坛献祭时,全然唯有亚历山大大帝一人曾降临过类似的异象。 不仅如此,在紧接其后的夜晚,这位父亲在梦境中看见儿子呈现超乎凡夫的形象,带有至善至大的朱庇特的雷电、权杖与盛服,头戴光芒四射的冠冕,立于饰有月桂树的战车之上,由十二匹极度纯白的骏马拉曳前行。当他尚在襁褓之中时,正如盖乌斯·德鲁苏斯的著述所载,乳母黄昏时将他置于平地的摇篮中,次日拂晓时他却不见了踪影;在寻觅良久之后,最终发现他正躺在一座极高的塔顶之上,面对着初升的旭日。

语法注4 条
  1. 94non ab re fuerit subtexere

    fuerit 为完成时虚拟式,表示委婉推测或谨慎主张(潜在虚拟式)。此处作无人称用法,其真正的语法主语是动词不定式 subtexere 所引导的从属成分。介词短语 ab re 意为“偏离主旨、不合时宜”,整句意为“在此附带记述……亦非离题/不合时宜”。

  2. 94ante paucos quam nasceretur menses

    此句展示了连词短语 ante...quam 的分隔倒装(hyperbaton),表示时间度量差距的宾格短语 paucos menses 被嵌入在 ante 与 quam 之间,语序相当于 paucos menses antequam nasceretur(“在他出生前数月”)。

  3. 94ut horam quoque partus acceperit

    连词 ut(意为“一经……/刚一……”)在此接完成时虚拟式 acceperit 而非常规的直陈式。引导时间从句的 ut 本应接直陈式,但此处由于处于 affirmasse 所主导的间接引语从属地位,因而受斜面引力(oblique attraction)影响而转为虚拟式。

  4. 94uidere uisus est

    动词 uideor(被动形态)带主动不定式 uidere 的人称被动句型。字面意为“他显得看见了”,在拉丁语习惯表达中专门用来描述在梦境或幻象中见到某事物(“他在梦中看见”)。其主语为前文提及的父亲屋大维乌斯。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:94#1