- 底本
- Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:89-93
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本段记述了奥古斯都对希腊学问的研习与对当代文人的扶植,随后详述其对雷电、梦境、吉凶前兆及异象的迷信心理,以及对传统与外来宗教仪轨的甄别态度。
Ne Graecarum quidem disciplinarum leuiore studio tenebatur. in quibus et ipsis praestabat largiter magistro dicendi usus Apollodoro Pergameno, quem iam grandem natu Apolloniam quoque secum ab urbe iuuenis adhuc eduxerat, deinde eruditione etiam uaria repletus per Arei philosophi filiorumque eius Dionysi et Nicanoris contubernium; non tamen ut aut loqueretur expedite aut componere aliquid auderet;1 nam et si quid res exigeret, Latine formabat uertendumque alii dabat. sed plane poematum quoque non imperitus, delectabatur etiam comoedia ueteri et saepe eam exhibuit spectaculis publicis. In euoluendis utriusque linguae auctoribus nihil aeque sectabatur, quam praecepta et exempla publice uel priuatim salubria, eaque ad uerbum excerpta aut ad domesticos aut ad exercituum prouinciarumque rectores aut ad urbis magistratus plerumque mittebat, prout quique monitione indigerent. etiam libros totos et senatui recitauit et populo notos per edictum saepe fecit, ut orationes Q. Metelli 'de prole augenda' et Rutili 'de modo aedificiorum,' quo magis persuaderet utramque rem non a se primo animaduersam, sed antiquis iam tunc curae fuisse. Ingenia saeculi sui omnibus modis fouit. recitantis et benigne et patienter audiit, nec tantum carmina et historias, sed et orationes et dialogos. componi tamen aliquid de se nisi et serio et a praestantissimis offendebatur,2 admonebatque praetores ne paterentur nomen suum commissionibus obsolefieri.
他对希腊之学的热忱也同样毫不逊色。在这些学科本身当中,他亦大有精进,师从佩加蒙的修辞家阿波罗多罗斯;尽管后者当时已届高龄,他年轻时仍将其从罗马携往阿波罗尼亚;随后,他又通过与哲学家阿雷乌斯及其子狄奥尼修斯、尼卡诺尔的同寓交往,汲取了广博的学识。然而,这并未使他能够流利谈吐或敢于亲自著述;因为若遇事务需要,他皆先以拉丁语起草,再交由他人翻译。不过,他对于诗歌显然也并非外行,更喜爱古喜剧,并屡次将其搬上公共演出的舞台。 在研读两语名家的著作时,他最为孜孜以求的莫过于对公私皆有益处的箴规与范例,并常将这些内容逐字摘录,依据各自所需之训诫,分送给家中亲眷、军队及行省的长官、或罗马城内的政务官。他还屡次在元老院宣读整卷著作,并通过告示公布给民众周知,例如昆图斯·梅泰卢斯《论增加后嗣》以及鲁提利乌斯《论建筑规格》的演说,以此更能使人信服:这两桩事务皆非由他首创关注,而是早在古时便已为前贤所经心。 他竭尽所能扶植当世的才俊。凡有朗诵者,他皆和善且耐心地倾听,不仅限于诗歌与历史,亦包括演说和对话。然而,若非严肃之作且出自极卓越之士,一旦有人以他为题材撰述,他便深感不悦,并告诫大法官们切莫让他的名号在各类竞赛演说中受到贬抑折损。
Circa religiones talem accepimus. tonitrua et fulgura paulo infirmius expauescebat, ut semper et ubique pellem uituli marini circumferret pro remedio atque ad omnem maioris tempestatis suspicionem in abditum et concamaratum locum se reciperet, consternatus olim per nocturnum iter transcursu fulguris, ut praediximus.
关于宗教与神祇之敬畏,我们获知如下情形。他极度畏惧雷电,乃至随时随地随身携带海豹皮作为避邪之物;每当稍有强风暴的征兆,便避入隐秘的穹顶房间中;这是因为如前所述,他曾在一次夜间行军中因雷电掠过而惊骇失措。
Somnia neque sua neque aliena de se neglegebat. Philippensi acie quamuis statuisset non egredi tabernaculo propter ualitudinem, egressus est tamen amici somnio monitus; cessitque res prospere, quando captis castris lectica eius, quasi ibi cubans remansisset, concursu hostium confossa atque lacerata est. ipse per omne uer plurima et formidulosissima et uana et irrita uidebat, reliquo tempore rariora et minus uana. cum dedicatam in Capitolio aedem Tonanti Ioui assidue frequentaret, somniauit queri Capitolinum Iouem cultores sibi abduci seque respondisse Tonantem pro ianitore ei appositum; ideoque mox tintinnabulis fastigium aedis redimiit, quod ea fere ianuis dependebant. ex nocturno uisu etiam stipem quotannis die certo emendicabat a populo cauam manum asses porrigentibus praebens.
梦兆无论出于自己抑或他人因他而见,他皆不敢等闲视之。在腓立比之战中,他虽因染病而本已决定不出军帐,但在友人梦兆的劝诫下依然出帐;此事的结果甚为侥幸,因为当营寨被攻破时,其肩舆被蜂拥而至的敌军刺穿撕碎,宛如他仍卧于其上一般。他自己在每年春季都会做许多极为可怖而荒诞无凭的梦,在其余时节梦境则较为稀疏且荒诞稍减。 当他频繁前往建于卡皮托尔山上献予雷神朱庇特的神庙时,曾梦见卡皮托尔山的朱庇特抱怨信众被夺走,而他自己回答说雷神不过是作为看门人配属于他;因此他随后便用铃铛装饰神庙的山墙,因为门户上通常悬挂此类物件。此外,由于一次夜间幻象,他每年皆在固定的日子向民众乞讨,向伸出铜币的人伸出凹拢的掌心。
Auspicia et omina quaedam pro certissimis obseruabat: si mane sibi calceus perperam ac sinister pro dextro induceretur, ut dirum; si terra mariue ingrediente se longinquam profectionem forte rorasset, ut laetum maturique et prosperi reditus. sed et ostentis praecipue mouebatur. enatam inter iuncturas lapidum ante domum suam palmam in conpluuium deorum Penatium transtulit, utque coalesceret magno opere curauit. apud insulam Capreas ueterrimae ilicis demissos iam ad terram languentisque ramos conualuisse aduentu suo, adeo laetatus est,3 ut eas cum re p. Neapolitanorum permutauerit Aenaria data. obseruabat et dies quosdam, ne aut postridie nundinas quoquam proficisceretur aut Nonis quicquam rei seriae incoharet; nihil in hoc quidem aliud deuitans, ut ad Tiberium scribit, quam δυσφημίαν nominis.4
某些鸟卜与前兆被他奉为至确不移:清晨穿鞋时若穿错,误将左鞋当作右鞋穿上,视之为凶兆;若在陆路或海上启程远行时恰逢甘霖微雨,则视之为吉祥且预示迅速顺利返回的吉兆。但他尤为异象所震撼。自宅前石缝中萌生的一株棕榈树,被他移栽至家神中庭之内,并极尽心力促其成活。 在卡普里岛,一株极古老的冬青原已垂覆于地、呈现萎顿之态的枝桠因他的到来而重新复苏,他为此欣喜至极,乃至割让伊斯基亚岛与那不勒斯城邦交换了此岛。他亦严守某些日子,在集市日的次日决不起行,在农奈日亦不着手任何重大公务;在此事中,正如他致信提贝里乌斯所言,他所避讳的纯粹是该名称的不祥口彩。
Peregrinarum caerimoniarum sicut ueteres ac praeceptas reuerentissime coluit, ita ceteras contemptui habuit. namque Athenis initiatus, cum postea Romae pro tribunali de priuilegio sacerdotum Atticae Cereris cognosceret et quaedam secretiora proponerentur, dimisso consilio et corona circumstantium solus audiit disceptantes. at contra non modo in peragranda Aegypto paulo deflectere ad uisendum Apin supersedit, sed et Gaium nepotem, quod Iudaeam praeteruehens apud Hierosolyma non supplicasset, conlaudauit.
对于外来宗教仪礼,凡古老而有定制者,他皆以极崇敬之心奉行,其余则一概鄙弃。他在雅典受传密仪之后,日后在罗马审判席上审理阿提卡刻瑞斯祭司的特权案时,当某些隐秘细节被呈堂提出,他便遣散顾问团及周围环立的众人,独身听取讼争双方的辩词。然而相反地,在巡视埃及期间,他不仅放弃稍作迂回前去参谒阿皮斯神牛,甚至还赞许了外孙盖乌斯在路经犹太时未在耶路撒冷献祭祈祷之举。
- 89non tamen ut aut loqueretur expedite aut componere aliquid auderet
由 ut 引导的表示结果或限制的从句。承接前文在希腊学问上“大有精进(praestabat largiter)”的叙述,用以限制其精通的程度:尚未达到能够流利交谈或敢于自行著述的地步。
- 89componi tamen aliquid de se nisi et serio et a praestantissimis offendebatur
动词 offendo(感到不快、见怪)的被动式人称构文,或者以不定式短语 componi aliquid de se(有人撰写关于他的作品)作为其实质主语。意为“若非既庄重又出自最卓越之人,他便对有人撰写关于自己的作品感到不悦”。
- 92apud insulam Capreas ueterrimae ilicis demissos iam ad terram languentisque ramos conualuisse aduentu suo, adeo laetatus est
置于句首的宾格不定式短语(ueterrimae ilicis... ramos conualuisse aduentu suo)作为主句动词 laetatus est 的原因和承受对象,构成倒装。句子的骨干结构为“他因极古老冬青的枝桠重新复苏而欣喜至极(adeo laetatus est ramos conualuisse)”。
- 92nihil in hoc quidem aliud deuitans, ut ad Tiberium scribit, quam δυσφημίαν nominis
带有比较结构 nihil aliud ... quam(除……外别无他物)的分词结构,deuitans 与主语奥古斯都同格。他之所以在农奈日(Nonis)回避重大事务,纯粹是为了避开该词发音近似于拉丁语否定词 non 所带来的不祥口彩(δυσφημία)。
