← 苏维托尼乌斯

奥古斯都传

§85-88

著作活动与简明文风及书写习惯

本段记述了奥古斯都的散文与诗歌著述、崇尚明晰而摒弃矫饰的文风、其在日常交谈与信函中惯用的习语及独特词汇,以及其手稿中的正字法特征与暗号系统。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§85

​Multa uarii generis prosa oratione composuit, ex quibus nonnulla in coetu familiarium uelut in auditorio recitauit, sicut 'rescripta Bruto de Catone,' quae uolumina cum iam senior ex magna parte legisset, fatigatus Tiberio tradidit perlegenda;1 item 'hortationes ad philosophiam,' et aliqua 'de uita sua,' quam tredecim libris Cantabrico tenus bello nec ultra exposuit. poetica summatim attigit. unus liber extat scriptus ab eo hexametris uersibus, cuius et argumentum et titulus est 'Sicilia'; extat alter aeque modicus 'epigrammatum,' quae fere tempore balinei meditabatur. nam tragoediam magno impetu exorsus, non succedenti stilo, aboleuit quaerentibusque amicis, quidnam Aiax ageret, respondit Aiacem suum in spongiam incubuisse.2

他用散文创作了多种体裁的大量著作,其中若干篇曾如在讲堂一般当着密友的面朗诵,例如《就卡托之事答布鲁图书》,当他年事已高并已宣读了大部分卷册后,因劳倦而交由提贝里乌斯读完;同样还有《哲学劝勉录》,以及《自传》中的若干部分,后者共十三卷,仅叙述至坎塔布里亚战争而未再延展。 对于诗歌,他仅略有涉猎。他所作的六音步诗篇现存一卷,其题材与标题皆为《西西里》;另存同样篇幅不大的《短诗集》一卷,多为他在沐浴时所构思。因为他曾满怀热情动笔撰写一部悲剧,后因笔力不济而将其销毁,当友人们探问埃阿斯究竟如何了,他回答说自己的埃阿斯已经倒在海绵上了。

§86

​Genus eloquendi secutus est elegans et temperatum uitatis sententiarum ineptiis atque concinnitate et 'reconditorum uerborum,' ut ipse dicit, 'fetoribus'; praecipuamque curam duxit sensum animi quam apertissime exprimere. quod quo facilius efficeret aut necubi lectorem uel auditorem obturbaret ac moraretur,3 neque praepositiones urbibus addere neque coniunctiones saepius iterare dubitauit, quae detractae afferunt aliquid obscuritatis, etsi gratiam augent. cacozelos et antiquarios, ut diuerso genere uitiosos, pari fastidio spreuit exagitabatque nonnumquam; in primis Maecenatem suum, cuius 'myrobrechis,' ut ait, 'cincinnos' usque quaque persequitur et imitando per iocum irridet. sed nec Tiberio parcit et exoletas interdum et reconditas uoces aucupanti. M. quidem Antonium ut insanum increpat, quasi ea scribentem, quae mirentur potius homines quam intellegant; deinde ludens malum et inconstans in eligendo genere dicendi ingenium eius, addit haec: 'tuque dubitas, Cimberne Annius an Veranius Flaccus imitandi sint tibi, ita ut uerbis, quae Crispus Sallustius excerpsit ex Originibus Catonis, utaris? an potius Asiaticorum oratorum inanis sententiis uerborum uolubilitas in nostrum sermonem transferenda?' et quadam epistula Agrippinae neptis ingenium conlaudans: 'sed opus est,' inquit, 'dare te operam, ne moleste scribas et loquaris.'

他所追求的行文风格兼具典雅与中庸,摒弃了警句的浮华与雕琢对称,以及用他自己的话来说的‘生僻晦涩之词的恶臭’;他把尽可能明晰地表达心中旨意视为首要之务。为了更易达成此目的,且不至于在何处困扰并拖延读者或听众,他不惜在城市名称前加上介词,亦不惜频繁复现连词;这些成分虽在省略时能增添几分优美,却会带来些许晦暗。 他以同等的反感鄙弃矫揉造作之徒与泥古不化者,视其为弊病各异之辈,并不时加以抨击;尤其是对他的友人梅凯纳斯,他处处苛评并戏谑模仿其所谓的‘涂满没药的卷发’。但他对时常搜罗陈腐晦涩词句的提贝里乌斯亦未予宽贷。他更将马克·安东尼斥为疯子,指责其所写之物徒使人惊异而非教人理解;随后他调侃安东尼在选定文风时拙劣且反复无常的才性,补充道: ‘你难道还在犹疑,究竟该效仿安尼乌斯·辛贝尔还是韦拉尼乌斯·弗拉克库斯,以致去使用克里斯普斯·萨卢斯提乌斯自卡托《起源志》中摘取的字句?抑或是应当将亚洲派演说家那种空乏无物的滔滔雄辩搬入我们的语言?’他在一封称赞外孙女阿格里皮娜天资的书信中也写道:‘但你必须用心,切莫在言语和写作中矫饰费力。’

§87

​Cotidiano sermone quaedam frequentius et notabiliter usurpasse eum, litterae ipsius autographae ostentant, in quibus identidem, cum aliquos numquam soluturos significare uult, 'ad K(a)l(endas) Graecas soluturos' ait; et cum hortatur ferenda esse praesentia, qualiacumque sint: 'contenti simus hoc Catone'; et ad exprimendam festinatae rei uelocitatem: 'celerius quam asparagi cocuntur.' ponit assidue et pro stulto 'baceolum apud pullum pulleiaceum' et pro cerrito 'uacerrosum' et 'uapide' se habere pro male et 'betizare' pro languere, quod uulgo 'lachanizare' dicitur; item 'simus' pro sumus et 'domos' genetiuo casu singulari pro domuos. nec umquam aliter haec duo, ne quis mendam magis quam consuetudinem putet. Notaui et in chirographo eius illa praecipue: non diuidit uerba nec ab extrema parte uersuum abundantis litteras4 in alterum transfert, sed ibidem statim subicit circumducitque.

他本人的亲笔信函表明,他在日常交谈中极常且显著地使用某些特殊表达。在信中,每当他意指某些人决不会还债时,便屡次说‘他们将在希腊初日偿还’;每当他劝诫无论当前处境如何皆当忍受时,便说‘让我们对此卡托感到知足吧’;而在表达匆忙之事的速度时,则说‘比煮熟芦笋还要快’。 他经常用‘黑雏鸡旁的呆子’替代蠢人,用‘柱木’替代疯子,用‘淡而无味地呆着’替代生病不适,用‘菾菜化’替代衰弱无力——民间俗称为‘蔬菜化’;同样,用‘simus’代替 sumus〔我们是〕,并在单数属格中用‘domos’代替 domuos〔家的〕。他写这两处时决无例外,以免有人将其视为笔误而非习惯。 我在其亲笔手迹中还特别注意到如下几点:他不分割词汇,亦不把行尾多出的字母移至下一行,而是就地紧接书写于下方并画圈圈起。

§88

​orthographiam, id est formulam rationemque scribendi a grammaticis institutam, non adeo custodit ac uidetur eorum potius sequi opinionem, qui perinde scribendum ac loquamur existiment. nam quod saepe non litteras modo sed syllabas aut permutat aut praeterit, communis hominum error est.5 nec ego id notarem, nisi mihi mirum uideretur tradidisse aliquos, legato eum consulari successorem dedisse ut rudi et indocto, cuius manu 'ixi' pro ipsi scriptum animaduerterit. quotiens autem per notas scribit, B pro A, C pro B ac deinceps eadem ratione sequentis litteras ponit; pro X autem duplex A.

他并不严格恪守正字法,即文法学者们所制定的书写范式与规矩,似乎宁可遵从那些主张应当按口语发音书写的人的见解。因为他不仅常常颠倒或省略字母,甚至连音节也是如此,而这本是凡人皆有的普遍疏误。若非有人记载他曾因发觉某执政官级司令官亲手把 ipsi〔对他自己〕写成了‘ixi’,便将其视为粗鄙不学者而委派继任者将其撤换,使我深感惊异,我本不会对此多加留意。每当他用暗号书写时,便用B代A,用C代B,并以此类推替换后续字母;而对于X,则使用双写的A。

语法注5 条
  1. 85fatigatus Tiberio tradidit perlegenda

    perlegenda 为动形容词中性复数宾格,作 quae uolumina 的补足语,表动作之目的(“去通读完毕”)。Tiberio 既可视为动词 tradidit 的间接宾语(与格),亦承担动形容词的施动者与格功能,整体构成“因疲倦而交付提贝里乌斯去通读完毕”的使动/目的结构。

  2. 85Aiacem suum in spongiam incubuisse

    由 respondit 引导的“宾格加不定式”间接引语结构。此处借用了罗马文学中形容英雄自刎的习用语 in gladium incumbere(“倒在利刃上”),以海绵(spongia)抹去未写成草稿的行为双关埃阿斯的自杀结局。

  3. 86quod quo facilius efficeret aut necubi lectorem uel auditorem obturbaret ac moraretur

    句首的 quod 为连接性关系代名词(中性单数宾格),指代前句所述的核心旨趣,充当目的从句中 efficeret 的直接宾语。quo facilius 引导含有比较级副词的目的从句,后接 aut necubi(即 ne alicubi,“以免在任何地方”),平行连接第二个否定目的从句。

  4. 87abundantis litteras

    abundantis 为现在分词 abundans 的阴性复数宾格,采用了第三变格法宾格复数常见的旧式/诗体词尾 -is(等于 -es),修饰 litteras。语序上形成了夹置介词短语 ab extrema parte uersuum 的倒装离析结构(hyperbaton)。

  5. 88nam quod saepe non litteras modo sed syllabas aut permutat aut praeterit, communis hominum error est

    quod ... praeterit 从句整体作为事实性名词性从句,充当主句谓语动词 est 的语法主语,communis hominum error 为表语名词短语,全句结构为“他常常颠倒或遗漏字母乃至音节这一事实,乃是世人共有的过失”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:85-88