- 底本
- Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:72-75
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节记述了奥古斯都简朴的居所、服饰与日用器具,以及他规整适度的宴客之道和节日期间别出心裁的赠礼方式。
In ceteris partibus uitae continentissimum constat ac sine suspicione ullius uitii. habitauit primo iuxta Romanum forum supra Scalas anularias, in domo quae Calui oratoris fuerat; postea in Palatio, sed nihilo minus aedibus modicis Hortensianis, et neque laxitate neque cultu conspicuis, ut in quibus porticus breues essent1 Albanarum columnarum et sine marmore ullo aut insigni pauimento conclauia. ac per annos amplius quadraginta eodem cubiculo hieme et aestate mansit, quamuis parum salubrem ualitudini suae urbem hieme experiretur assidueque in urbe hiemaret. si quando quid secreto aut sine interpellatione agere proposuisset, erat illi locus in edito singularis, quem Syracusas et technyphion uocabat: huc transibat aut in alicuius libertorum suburbanum; aeger autem in domo Maecenatis cubabat. ex secessibus praecipue frequentauit maritima insulasque Campaniae aut proxima urbi oppida, Lanuuium, Praeneste, Tibur, ubi etiam in porticibus Herculis templi persaepe ius dixit. ampla et operosa praetoria grauabatur. et neptis quidem suae Iuliae, profuse ab ea extructa, etiam diruit ad solum,2 sua uero quamuis modica non tam statuarum tabularumque pictarum ornatu quam xystis et nemoribus excoluit rebusque uetustate ac raritate notabilibus, qualia sunt Capreis immanium beluarum ferarumque membra praegrandia, quae dicuntur gigantum ossa, et arma heroum.
在生活的其余方面,公认他是极有克制的,毫无任何恶习之嫌疑。他起初住在罗马广场旁边的指环匠街阶梯上方,一所曾属于演说家卡尔乌斯的住宅中;后来迁往帕拉蒂乌姆,但所居依然是霍尔滕西乌斯原本朴素的宅邸,其居室既不以宽敞也不以华丽著称,不过是有着阿尔巴石柱的短小柱廊,且各房间既无任何大理石亦无醒目的镶嵌地砖。而且四十余年间,不论冬夏,他都住在同一间寝室中,尽管他体验到罗马冬季的气候不利于自身健康,却依然经常在城中过冬。 每逢他打算秘密处理事务或不受打扰时,他在高处有一处专用的居所,戏称其为‘叙拉古’或‘小作坊’;他便隐入此处,或是前往某位被释奴的近郊庄园;生病时,他则卧病于梅开那斯的宅邸中。在各隐居地中,他尤其常去坎帕尼亚的海岸和岛屿,或是邻近城区的城镇如拉努维乌姆、普赖内斯泰、蒂布尔,在蒂布尔,他甚至多次在赫拉克勒斯神庙的柱廊下断案。 他极其厌恶宏大而耗费巨资的乡间府邸。事实上,其外孙女尤利亚挥霍巨资建造的宅邸,甚至被他夷为平地。然而他自己的庄园尽管规制适度,却与其说是用雕像和绘画的修饰,不如说是用林荫步道、树丛以及因古老罕见而著称的器物加以装点,例如在卡普雷埃岛上陈列的巨兽与猛兽的硕大肢骨——即所谓‘巨人之骨’——以及英雄的甲兵武器。
instrumenti eius et supellectilis parsimonia apparet etiam nunc residuis lectis atque mensis, quorum pleraque uix priuatae elegantiae sint. ne toro quidem cubuisse aiunt nisi humili et modice instrato. ueste non temere alia quam domestica usus est, ab sorore et uxore et filia neptibusque confecta; togis neque restrictis neque fusis, clauo nec lato nec angusto, calciamentis altiusculis, ut procerior quam erat uideretur. et forensia autem et calceos numquam non intra cubiculum habuit ad subitos repentinosque casus parata.
从至今犹存的卧榻与餐桌中,依然能看出他的日用器物与家具的简朴,其中绝大部分甚至难达一般私人的雅致程度。据说就连床铺,若非低矮且铺垫朴素,他也不上榻就寝。他几乎从不穿戴自家织造以外的衣物,皆由其姊、妻、女及外孙女们亲手缝制;其托加长袍既不紧裹亦不拖沓,紫边既不宽亦不窄,鞋底微厚,使他看似比实际更高大。此外,寝室内始终备有公服与鞋履,以应突发意外之需。
Conuiuabatur assidue nec umquam nisi recta, non sine magno ordinum hominumque dilectu. Valerius Messala tradit, neminem umquam libertinorum adhibitum ab eo cenae excepto Mena, sed asserto in ingenuitatem post proditam Sexti Pompei classem.3 ipse scribit, inuitasse se quondam, in cuius uilla maneret, qui speculator suus olim fuisset.4 conuiuia nonnumquam et serius inibat et maturius relinquebat, cum conuiuae et cenare inciperent, prius quam ille discumberet, et permanerent digresso eo. cenam ternis ferculis aut cum abundantissime senis praebebat, ut non nimio sumptu, ita summa comitate. nam et ad communionem sermonis tacentis uel summissim fabulantis prouocabat, et aut acroamata et histriones aut etiam triuiales ex circo ludios interponebat ac frequentius aretalogos.
他频繁设宴,且非正规晚宴不办,对宾客的阶层与品行极其慎重拣选。瓦莱里乌斯·梅萨拉记载道,除梅纳斯外,从未有任何被释奴获邀赴宴,而梅纳斯也是在背叛塞克斯图斯·庞培的舰队后被赐予自由民身份方得列席。他本人写道,当他留宿于曾任其斥候者的庄园时,曾邀请过该庄园的主人。有时他入宴较晚,离席较早,甚至在他在卧榻就位之前宾客便已开席,而在他退席之后众人依然盘桓。他供设的菜肴为三道,最丰盛时也不过六道,虽无过分奢费,却尽显极度殷勤。盖因他不仅引导沉默寡言或低声私语者加入言谈交际,还穿插音乐家、演员,乃至竞技场里的市井伶人,而尤以讲故事的说书人居多。
Festos et sollemnes dies profusissime, nonnumquam tantum ioculariter celebrabat. Saturnalibus, et si quando alias libuisset, modo munera diuidebat, uestem et aurum et argentum, modo nummos omnis notae, etiam ueteres regios ac peregrinos, interdum nihil praeter cilicia et spongias et rutabula et forpices atque alia id genus titulis obscuris et ambiguis. solebat et inaequalissimarum rerum sortes et auersas tabularum picturas in conuiuio uenditare incertoque casu spem mercantium uel frustrari uel explere, ita ut per singulos lectos licitatio fieret et seu iactura seu lucrum communicaretur.
对于节日与庄严吉日,他庆祝得极尽奢华,有时则纯粹出于诙谐滑稽之趣。在农神节及其他心血来潮之时,他时而分发衣物、金银等礼品,时而分发各种版别的钱币,乃至古老王政时期及外国的铸币;有时则仅分发粗毛毯、海绵、火铲、火钳以及诸如此类附有隐晦暧昧题标之物。他还习惯在宴席上出卖内容极不均等的阄券以及反扣朝后的画作,借由莫测的机运使买者的期望落空或如愿,由此每张餐榻为一单位共同竞价,不论亏损抑或赢利皆由同榻者分摊。
- 72ut in quibus porticus breues essent
由‘ut’引导带有关系代词介词短语‘in quibus’及虚拟式‘essent’的关系从句,具有说明理由或表特征的性质(‘鉴于在其中……’)。其先行词为前文的‘aedibus modicis Hortensianis’,具体说明该故居如何朴实无华。
- 72et neptis quidem suae Iuliae, profuse ab ea extructa, etiam diruit ad solum
属格‘neptis suae Iuliae’依附于承前省去的‘praetoria’(中性复数宾格,由前句‘ampla et operosa praetoria’承递而来)。被动分词‘extructa’与此被省略的‘praetoria’在性数格上保持一致,指他将外孙女尤利亚所耗巨资营建的豪华庄园夷为平地。
- 74excepto Mena, sed asserto in ingenuitatem post proditam Sexti Pompei classem
‘excepto Mena’为独立夺格结构,意为‘除梅纳斯外’。随后的‘sed asserto in ingenuitatem’通过连词‘sed’引入限定修饰,分词‘asserto’在夺格上与‘Mena’一致,意为‘但也仅在他被确认为自由民之后’。‘post proditam ... classem’则是典型的名词加分词结构,意为‘舰队被出卖之后’。
- 74inuitasse se quondam, in cuius uilla maneret, qui speculator suus olim fuisset
间接引语中动词‘inuitasse’的直接宾语(指示代词 eum)被省略,该省略的先行词由关系从句‘in cuius uilla maneret’(‘在其庄园借宿之人’)所指代。紧随其后的另一关系从句‘qui speculator suus olim fuisset’进一步补充说明该主人的身份。从属动词‘maneret’与‘fuisset’采用虚拟式,属于间接引语中的从属从句虚拟式用法。
