← 苏维托尼乌斯

奥古斯都传

§69-71

私通指控与十二神之宴风波及掷骰嗜好

本段记述了针对奥古斯都私通及“十二神之宴”的传闻与控诉、他对诸项罪名的回应与实际表现,以及他在书信中反映出的晚年对掷骰赌博的热衷。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§69

​adulteria quidem exercuisse ne amici quidem negant, excusantes sane non libidine, sed ratione commissa, quo facilius consilia aduersariorum per cuiusque mulieres exquireret. M. Antonius super festinatas Liuiae nuptias obiecit et feminam consularem e triclinio uiri coram in cubiculum abductam, rursus in conuiuium rubentibus auriculis incomptiore capillo reductam; dimissam Scriboniam, quia liberius doluisset nimiam potentiam paelicis; condiciones quaesitas per amicos, qui matres familias et adultas aetate uirgines denudarent atque perspicerent, tamquam Toranio mangone uendente. scribit etiam ad ipsum haec familiariter adhuc necdum plane inimicus aut hostis: 'quid te mutauit? quod reginam ineo? uxor mea est. nunc coepi an abhinc annos nouem? tu deinde solam Drusillam inis? ita ualeas, uti tu, hanc epistulam cum leges, non inieris1 Tertullam aut Terentillam aut Rufillam aut Saluiam Titiseniam aut omnes. an refert, ubi et in qua arrigas?'

他确曾有过奸通之举,对此连他的朋友们也并不否认,当然他们辩解称这并非出于淫欲,而是出于权谋,以便通过政敌的女人更容易打探其计谋。马尔库斯·安东尼指责他,除了匆忙与莉维娅成婚之外,还当着某位前执政官的面,将其妻子从餐卧榻带入寝室,随后又让她红着耳根、鬓发散乱地返回宴席;指责他休黜斯克里波尼亚,只因她过于直率地抱怨其情妇权势过大;指责他通过朋友物色人选,那些朋友将有夫之妇和待嫁处女剥光检视,宛如奴隶贩子托拉尼乌斯在兜售货物一般。 安东尼还在两人依然亲密、尚未彻底反目成仇或公开为敌时,直接写信给他道:“是什么改变了你?就因为我与女王同寝?她是我的妻子。我是如今才开始,还是九年前便已如此?难道你就只同德鲁西拉同寝吗?祝你平安无恙,只要你在读到这封信时,并未与特尔图拉、特伦蒂拉、鲁菲拉、萨尔维亚·蒂蒂塞尼亚同寝,或与她们所有人都同寝过。你在何处、在谁身上勃起,难道真有区别吗?”

§70

​Cena quoque eius secretior in fabulis fuit, quae uulgo δωδεκάθεος uocabatur; in qua deorum dearumque habitu discubuisse conuiuas et ipsum pro Apolline ornatum non Antoni modo epistulae singulorum nomina amarissime enumerantis exprobrant, sed et sine auctore notissimi uersus: cum primum istorum conduxit mensa choragum, sexque deos uidit Mallia sexque deas, impia dum Phoebi Caesar mendacia ludit, dum noua diuorum cenat adulteria: omnia se a terris tunc numina declinarunt, fugit et auratos Iuppiter ipse thronos. auxit cenae rumorem summa tunc in ciuitate penuria ac fames, adclamatumque est postridie: omne frumentum deos comedisse et Caesarem esse plane Apollinem, sed Tortorem, quo cognomine is deus quadam in parte urbis colebatur. notatus est et ut pretiosae supellectilis Corinthiorumque praecupidus et aleae indulgens. nam et proscriptionis tempore ad statuam eius ascriptum est: pater argentarius, ego Corinthiarius, cum existimaretur quosdam propter uasa Corinthia inter proscriptos curasse referendos;2 et deinde bello Siciliensi epigramma uulgatum est: postquam bis classe uictus naues perdidit, aliquando ut uincat, ludit assidue aleam.

他的一场更秘密的宴会也曾成为人们议论的话题,坊间通称其为‘十二神之宴’。在这场宴会上,宾客们身着男女诸神的装束列席,他本人则装扮成阿波罗,对此不仅有安东尼极尽刻薄地列举各人姓名的书信予以谴责,亦有作者不详的著名诗句加以讽刺: ‘当年这班人的餐桌初次雇来领队,马尔利亚目睹了六位男神与六位女神,正当恺撒亵渎神明地假扮福玻斯,并在宴席上饕餮诸神新辟的私通: 世间一切神灵遂自大地隐退而去,朱庇特本人亦逃离了黄金宝座。’ 当时城中极度的匮乏与饥荒更助长了关于这顿宴席的风声,次日便有人高呼:诸神吞食了所有的粮食,恺撒确实就是阿波罗,但却是‘施刑者阿波罗’——该神在城中某处正是以此别名受人供奉。他还因极度贪求昂贵器皿与科林斯铜器以及沉溺骰戏而遭人非议。因为不仅在公敌宣告时期,就有人在他的雕像上题字道: ‘父为兑换商,余为铜器商。’ 盖因人们认为他为了夺取科林斯器皿而蓄意将某些人列入被清洗者名单;此后在西西里战争期间,坊间又流传着一首讽刺短诗: ‘舰队两度溃败、折损战船之后,为了有朝一日获胜,他终日投骰不辍。’

§71

​ex quibus siue criminibus siue maledictis infamiam impudicitiae facillime refutauit et praesentis et posterae uitae castitate; item lautitiarum inuidiam, cum et Alexandria capta nihil sibi praeter unum murrinum calicem ex instrumento regio retinuerit et mox uasa aurea assiduissimi usus conflauerit omnia. circa libidines haesit, postea quoque, ut ferunt, ad uitiandas uirgines promptior, quae sibi undique etiam ab uxore conquirerentur. aleae rumorem nullo modo expauit lusitque simpliciter et palam oblectamenti causa etiam senex ac praeterquam Decembri mense aliis quoque festis et profestis diebus. nec id dubium est. autographa quadam epistula: 'cenaui,' ait, 'mi Tiberi, cum isdem; accesserunt conuiuae Vinicius et Silius pater. inter cenam lusimus geronticos et heri et hodie; talis enim iactatis, ut quisque canem aut senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat, quos tollebat uniuersos, qui Venerem iecerat.' et rursus aliis litteris: 'nos, mi Tiberi, Quinquatrus satis iucunde egimus; lusimus enim per omnis dies forumque aleatorum calfecimus. frater tuus magnis clamoribus rem gessit; ad summam tamen perdidit non multum, sed ex magnis detrimentis praeter spem paulatim retractum est.3 ego perdidi uiginti milia nummum meo nomine, sed cum effuse in lusu liberalis fuissem, ut soleo plerumque. nam si quas manus remisi cuique exegissem aut retinuissem quod cuique donaui, uicissem uel quinquaginta milia. sed hoc malo; benignitas enim mea me ad caelestem gloriam efferet.' scribit ad filiam: 'misi tibi denarios ducentos quinquaginta, quos singulis conuiuis dederam, si uellent inter se inter cenam uel talis uel par impar ludere.'

在这些指控与毁谤之中,关于行为不贞的污名,他以当时与日后生活的贞洁极为轻易地予以驳倒;关于奢侈的嫉恨亦然,因为在攻克亚历山大里亚时,他在王室什物中除了保留一只萤石杯自用外别无所取,不久之后又将所有日常使用的金器悉数熔毁。唯独在肉欲方面他未能摆脱嫌疑,据说在晚年他依然热衷于破处,以至于其妻甚至四处为他搜罗少女。对于掷骰赌博的风评,他全然不以为意,即便到了老年,不仅在十二月,在其他节日和平日里,他也纯粹为了消遣而公开坦然地赌博。 这一点毋庸置疑。在他的一封亲笔信中写道:“我亲爱的提贝里乌斯,我和老面孔共进晚餐;维尼基乌斯和老西利乌斯也入席作客。席间不论昨天还是今天,我们都像老头子一样掷骰;掷骰之时,凡掷出‘狗骰’或‘六点’者,每颗骰子便须向筹池缴纳一第纳尔,而掷出‘维纳斯’者则将全部筹码赢走。” 在另一封信中他又写道:“我亲爱的提贝里乌斯,我们相当愉快地度过了五日节;我们连日掷骰,把赌台炒得火热。你弟弟大呼小叫地搏杀;然而到头来输得并不多,反而出人意料地从巨额亏损中逐渐扳回。我自己名下输了两万塞斯特斯,但那是因为我在博弈中挥霍大度,正如我一贯的做派。因为我若把向各人宽免的手气索回,或是保留赠予各人的财物,我本能赢下五万之多。但我更乐意如此;因为我的慷慨将把我提升至天上的荣耀。”他又写信给女儿道: “我寄给你两百五十第纳尔,这是倘若客人们愿意在餐间相互赌掷骰子或猜单双时,我分发给每位客人的数目。”

语法注3 条
  1. 69ita ualeas, uti tu, hanc epistulam cum leges, non inieris

    此处 ita ... uti 为相关构文,用于带有条件或限定的誓愿结构(‘愿你安康,只要/前提是你在读此信时未曾……’),在书信中带有强烈的讽刺反诘语气。主句 ualeas 为愿望虚拟式,从句 inieris 表达在读信时间点之前已完成的动作。

  2. 70curasse referendos

    动词 curo 支配宾格动形容词(referendos)构成使役意义结构,修饰宾语 quosdam,意为‘设法使某些人被列入(公敌名簿)’。

  3. 71ex magnis detrimentis praeter spem paulatim retractum est

    retractum est 为无人称被动态结构,没有具体的主语,客观表达‘(损失)被逐渐挽回/抽回’的动作与状态,意即‘出乎意料地从巨额亏损中逐步回本’。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:69-71