← 苏维托尼乌斯

奥古斯都传

§76-79

简朴的饮食起居习惯与容貌体征

记述了奥古斯都简朴无常的饮食、极度节制的饮酒习惯、午休与深夜伏案的作息、受失眠困扰的状况,以及他虽不事修饰却兼具威严与魅力的容貌与体貌特征。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§76

​cibi—nam ne haec quidem omiserim—minimi erat1 atque uulgaris fere. secundarium panem et pisciculos minutos et caseum bibulum manu pressum et ficos uirides biferas maxime appetebat; uescebaturque et ante cenam quocumque tempore et loco, quo stomachus desiderasset. uerba ipsius ex epistulis sunt: 'nos in essedo panem et palmulas gustauimus.' et iterum: 'dum lectica ex regia domum redeo, panis unciam cum paucis acinis uuae duracinae comedi.' et rursus: 'ne Iudaeus quidem, mi Tiberi, tam diligenter sabbatis ieiunium seruat quam ego hodie seruaui, qui in balineo demum post horam primam noctis duas buccas manducaui prius quam ungui inciperem.' ex hac inobseruantia nonnumquam uel ante initum uel post dimissum conuiuium solus cenitabat, cum pleno conuiuio nihil tangeret.

在饮食方面——哪怕这些细节我亦不愿略过——他极其节约,且近乎粗茶淡饭。他尤其喜好粗面面包、细小杂鱼、手工压制的湿润乳酪以及一年两熟的青无花果;在正餐之前,无论何时何地,只要肠胃有所渴望,他便进食。他书信中的原话如下:‘我们在马车上品尝了面包和椰枣。’ 又云:‘当我乘步辇从雷吉亚返回家中时,我吃了一盎司面包和几颗硬皮葡萄。’再云:‘我亲爱的提贝里乌斯,即便是犹太人,在其安息日守斋戒也不如我今日守得这般严谨,我直至入夜第一时之后在浴场中,方在涂油之前嚼了两口。’出于这种不合规度的时间观念,他有时在宴席开始前或散席之后独自用膳,而在宴席正酣时却一口不沾。

§77

​uini quoque natura parcissimus erat. non amplius ter bibere eum solitum super cenam in castris apud Mutinam, Cornelius Nepos tradit. postea quotiens largissime se inuitaret, senos sextantes non excessit, aut si excessisset, reiciebat. et maxime delectatus est Raetico neque temere interdiu bibit. pro potione sumebat perfusum aqua frigida panem aut cucumeris frustum uel lactuculae thyrsum aut recens aridumue pomum suci uinosioris.

他在饮酒方面生性亦极为节制。科尔内利乌斯·奈波斯记载道,在穆蒂纳军营中,他在晚餐时习惯饮酒不超过三次。后来,每当他最放纵自赏时,亦不超过六个六分之一品脱(约半升),若超过此量,便会吐出。他尤为钟爱拉埃提亚葡萄酒,白昼则极少饮用。他常用浸透冷水的面包、一小块黄瓜、幼嫩莴苣的嫩茎,或是汁液略带酒味的新鲜或风干苹果来代替饮水。

§78

​Post cibum meridianum, ita ut uestitus calciatusque erat, retectis pedibus paulisper conquiescebat opposita ad oculos manu. a cena in lecticulam se lucubratoriam recipiebat; ibi, donec residua diurni actus aut omnia aut ex maxima parte conficeret, ad multam noctem permanebat. in lectum inde transgressus non amplius cum plurimum quam septem horas2 dormiebat, ac ne eas quidem continuas, sed ut in illo temporis spatio ter aut quater expergisceretur. si interruptum somnum reciperare, ut euenit, non posset, lectoribus aut fabulatoribus arcessitis resumebat producebatque ultra primam saepe lucem. nec in tenebris uigilauit umquam nisi assidente aliquo. matutina uigilia offendebatur; ac si uel officii uel sacri causa maturius uigilandum esset, ne id contra commodum faceret, in proximo cuiuscumque domesticorum cenaculo manebat. sic quoque saepe indigens somni, et dum per uicos deportaretur et deposita lectica inter aliquas moras condormiebat.

午餐过后,他便和衣着鞋,仅露出双足,以手遮目稍事休息。晚餐后他便退入夜作所用的小卧榻;在那里盘桓至深夜,直到将日间公事的剩余事项或全部或大部分处理完毕。随后转入正床就寝,至多睡不超过七个小时,即便这几个小时也并非连续,而是在该段时间内醒来三到四次。 倘若如常有的情况那样,他无法重新续上被打断的睡眠,便招来朗诵者或说书人,藉以重新入睡并往往延至破晓之后。若身处黑暗之中且无人侍坐身旁,他决不醒着独处。他苦于清晨早醒;若因公务或祭祀必须较早起床,为免违逆自身舒适,他便留宿于任何贴身家仆最近的顶楼房间中。即便如此,他也常常睡眠不足,不论在穿街过巷的步辇运送中,还是步辇停放稍事停留的间隙,都会沉沉睡去。

§79

​Forma fuit eximia et per omnes aetatis gradus uenustissima, quamquam et omnis lenocinii neglegens; in capite comendo tam incuriosus, ut raptim compluribus simul tonsoribus operam daret ac modo tonderet modo raderet barbam eoque ipso tempore aut legeret aliquid aut etiam scriberet. uultu erat uel in sermone uel tacitus adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum, quo minus, ut destinarat, in transitu Alpium per simulationem conloquii propius admissus in praecipitium propelleret.3 oculos habuit claros ac nitidos, quibus etiam existimari uolebat inesse quiddam diuini uigoris, gaudebatque, si qui sibi acrius contuenti quasi ad fulgorem solis uultum summitteret; sed in senecta sinistro minus uidit; dentes raros et exiguos et scabros; capillum leuiter inflexum et subflauum; supercilia coniuncta; mediocres aures; nasum et a summo eminentiorem et ab imo deductiorem; colorem inter aquilum candidumque; staturam breuem,—quam tamen Iulius Marathus libertus †etiam memoriam eius quinque pedum et dodrantis fuisse tradit—, sed quae commoditate et aequitate membrorum occuleretur, ut non nisi ex comparatione astantis alicuius procerioris intellegi posset.

他的容貌极其出众,在各个年龄阶段皆极为动人,尽管他丝毫不屑于任何人工修饰;他在修饰头发上漫不经心,以至于仓促间同时任由多名理发师伺候,时而修剪时而刮剃胡须,而在同一时间他要么在阅读,要么在撰写。不论言谈还是沉默,他的神态皆如此安详平静,以至于高卢首领中有人曾向同族人坦白:在翻越阿尔卑斯山期间,当此人假借会谈得以近距离接近他时,正是这副神态阻拦并感化了自己,未能如预谋的那样将他推下悬崖。 他生有一双清澈而明亮的眼眸,他甚至希望人们认为其中蕴含着某种神性活力;当他目光锐利地注视某人时,若对方如避烈日般低眉敛目,他便暗自欣喜;但在晚年他左眼视力衰退。他的牙齿稀疏、细小且粗糙;头发微卷,略带淡黄色;双眉相连;双耳大小适中;鼻梁上端隆起,下端略向下垂;肤色介于浅黑与白皙之间;身材矮小——尽管其被释奴尤利乌斯·马拉图斯记载其身高为五尺又十二分之九(约1.70米)——,但因肢体匀称合度而掩盖了身量,若非与身旁身材修长之人并立对比,殊难察觉。

语法注3 条
  1. 76cibi—nam ne haec quidem omiserim—minimi erat

    cibi minimi erat 为性质属格(genitivus qualitatis)作表语,意为“他在食物方面极其微少/节制”。插入从句 nam ne haec quidem omiserim(“哪怕这些细节我亦不愿略过”)将名词 cibi 与其修饰语 minimi 显著隔开(倒置/离隔修辞 hyperbaton)。

  2. 78non amplius cum plurimum quam septem horas

    cum plurimum(意为“至多”、“充其量”)是副词性短语,插入在比较句式 non amplius ... quam septem horas(“不超过七小时”)之中,强化了所设定的绝对上限语气。

  3. 79eo se inhibitum ac remollitum, quo minus, ut destinarat, in transitu Alpium per simulationem conloquii propius admissus in praecipitium propelleret

    间接引语中的“宾格加不定式”结构(eo se inhibitum [esse] ac remollitum [esse]),后接表示阻碍、妨碍的 quo minus 从句。指示词 eo 既表示手段/原因的夺格(承接上文的 uultu ... tranquillo serenoque,“由于那副神态”),同时也作为先行词呼应后文的 quo minus 从句。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:76-79