← 苏维托尼乌斯

奥古斯都传

§66-68

对待朋友与奴仆的态度及青年时期的丑闻流言

本段记述了奥古斯都对待朋友、释奴与奴隶时兼具宽厚与严厉的态度,以及他青年时期所遭受的有关柔弱放荡的流言非议与民众讽刺。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§66

​Amicitias neque facile admisit et constantissime retinuit, non tantum uirtutes ac merita cuiusque digne prosecutus, sed uitia quoque et delicta, dum taxat modica, perpessus. neque enim temere ex omni numero in amicitia eius afflicti reperientur praeter Saluidienum Rufum, quem ad consulatum usque, et Cornelium Gallum, quem ad praefecturam Aegypti, ex infima utrumque fortuna prouexerat. quorum alterum res nouas molientem damnandum senatui tradidit, alteri ob ingratum et maliuolum animum domo et prouinciis suis interdixit. sed Gallo quoque et accusatorum denuntiationibus et senatus consultis ad necem conpulso laudauit quidem pietatem tanto opere pro se indignantium, ceterum et inlacrimauit et uicem suam conquestus est, quod sibi soli non liceret amicis, quatenus uellet, irasci. reliqui potentia atque opibus ad finem uitae sui quisque ordinis principes floruerunt, quanquam et offensis interuenientibus. desiderauit enim nonnumquam, ne de pluribus referam, et M. Agrippae patientiam et Maecenatis taciturnitatem,1 cum ille ex leui frigoris suspicione et quod Marcellus sibi anteferretur, Mytilenas se relictis omnibus contulisset, hic secretum de comperta Murenae coniuratione uxori Terentiae prodidisset. Exegit et ipse in uicem ab amicis beniuolentiam mutuam, tam a defunctis quam a uiuis. nam quamuis minime appeteret hereditates, ut qui numquam ex ignoti testamento capere quicquam sustinuerit, amicorum tamen suprema iudicia morosissime pensitauit, neque dolore dissimulato, si parcius aut citra honorem uerborum, neque gaudio, si grate pieque quis se prosecutus fuisset. legata uel partes hereditatium a quibuscumque parentibus relicta sibi aut statim liberis eorum concedere aut, si pupillari aetate essent, die uirilis togae uel nuptiarum cum incremento restituere consueuerat.

他结交朋友并不轻易,但一旦结交便极其忠实持久,不仅对各人的美德和功勋给予应有的奖赏,而且只要在适度范围之内,连其缺点与过失也予以包容。事实上,在他所有的朋友之中,除了萨尔维狄埃努斯·鲁弗斯和科尔内利乌斯·加卢斯之外,几乎找不到遭致覆灭之人;两人皆被他从社会最底层提拔起来,前者一路升至执政官,后者则升任埃及总督。 其中一人因图谋叛乱被他交给元老院定罪,另一人则因忘恩负义与怀恨之心被他禁止出入其住宅及所属行省。然而,当加卢斯也在告发者的弹劾与元老院决议的迫使下自尽身亡时,奥古斯都虽然赞许了那些为他如此义愤填膺之人的忠心,却也流下了眼泪,并哀叹自己的命运,抱怨唯独他自己不被允许对朋友只发怒到他所希望的程度。 其余的人则在权势与财富中安享终年,各自成为其所属阶层的首要人物,尽管其间也有龃龉发生。因为无需列举过多,他有时确实深感缺少马尔库斯·阿格里帕的忍让和梅凯纳斯的守口如瓶,因为前者仅因些微被冷落的猜疑以及马尔凯卢斯受到优待,便抛下一切避往米蒂勒内;而后者则将穆雷纳阴谋败露的密情泄露给了妻子特伦提亚。 他本人反过来也要求朋友们付出相互的情谊,无论是死者还是生者皆然。尽管他绝不贪图遗产,甚至从不肯接受陌生人遗嘱中的分文赠予,但他对朋友们在遗嘱中所作的最终评价却极其挑剔地加以权衡:如果有人给他的微薄或缺少尊荣之辞,他并不掩饰心中的悲伤;如果有人怀着感激与忠敬之意提及他,他也毫不掩饰喜悦。凡由任何为人父母者留给他的遗赠或部分遗产,他通常要么立即让给他们的子女,要么如果子女尚在未成年期,便在他们穿上成年便服之日或大婚之日连同增值部分一并归还。

§67

​Patronus dominusque non minus seuerus quam facilis et clemens multos libertorum in honore et usu maximo habuit, ut Licinum et Celadum aliosque. Cosmum seruum grauissime de se opinantem non ultra quam compedibus coercuit. Diomeden dispensatorem, a quo simul ambulante incurrenti repente fero apro per metum obiectus est,2 maluit timiditatis arguere quam noxae remque non minimi periculi, quia tamen fraus aberat, in iocum uertit. idem Polum ex acceptissimis libertis mori coegit compertum adulterare matronas; Thallo a manu, quod pro epistula prodita denarios quingentos accepisset, crura ei fregit; paedagogum ministrosque C. fili, per occasionem ualitudinis mortisque eius superbe auareque in prouincia grassatos, oneratos graui pondere ceruicibus praecipitauit in flumen.

作为庇护人与主人,他既严格亦宽厚慈悲,将许多释奴委以尊荣并予以重用,如利基努斯、凯拉杜斯等人。奴隶科斯穆斯对他抱有极其恶劣的看法,他给其施加的惩罚也不过是戴上脚镣。当总管总账的奴隶迪奥墨得斯与他同行时,因突遇一头猛烈冲撞而来的野猪,在惊恐之下竟将他推到前面去抵挡,他却宁愿指责其懦弱而非罪过,并且因为并无奸诈之心,便将这件绝非微小的险事化为玩笑。 同样是他,当得知最得宠的释奴之一波卢斯与有夫之妇通奸时,便迫使其自尽;侍从秘书萨卢斯因泄露信件收受了五百第纳尔,他便打断了他的双腿;对于其子盖乌斯的蒙馆先生和侍从们趁其患病及去世之机在行省横暴贪婪、肆意搜刮,他命人在他们颈上缚以重物,投入河中。

§68

​Prima iuuenta uariorum dedecorum infamiam subiit. Sextus Pompeius ut effeminatum insectatus est; M. Antonius adoptionem auunculi stupro meritum; item L. Marci frater, quasi pudicitiam delibatam a Caesare Aulo etiam Hirtio in Hispania trecentis milibus nummum substrauerit solitusque sit crura suburere nuce ardenti, quo mollior pilus surgeret. sed et populus quondam uniuersus ludorum die et accepit in contumeliam eius et adsensu maximo conprobauit uersum in scaena pronuntiatum de gallo Matris deum tympanizante: uidesne, ut cinaedus orbem digito temperat?3

在青年早期,他曾蒙受各种丑行的恶名。塞克斯图斯·庞培攻击他举止柔弱、缺乏阳刚;马尔库斯·安东尼声称他是凭借出卖色相才换得舅祖父的收养;安东尼的弟弟卢基乌斯也同样宣称,他在贞操被恺撒夺去之后,又在西班牙以三十万塞斯特斯之资委身于奥卢斯·希尔提乌斯,且习惯用烧热的胡桃壳烘烤双腿,以便长出更为细软的毛发。甚至有一次在节庆赛会之日,全罗马的人民将舞台上念出的一句关于众神之母击鼓阉割祭司的台词,视为对他的侮辱,并报以极大声势的喝彩予以认同: ‘你可看见那荡徒如何用指头操弄这鼓?’

语法注3 条
  1. 66desiderauit enim nonnumquam, ne de pluribus referam, et M. Agrippae patientiam et Maecenatis taciturnitatem

    动词 desiderauit 在此意为“感到欠缺”或“惋惜……的不在”。此处指奥古斯都对阿格里帕缺乏耐性、对梅凯纳斯未能守口如瓶感到不满与遗憾;随后的 cum 从句具体说明了两人的失当之举(阿格里帕的负气隐退与梅凯纳斯的泄密)。

  2. 67a quo simul ambulante incurrenti repente fero apro per metum obiectus est

    语序高度倒置的被动语态句。主语承前指奥古斯都。'a quo... ambulante' 为动作主体的夺格短语;'incurrenti repente fero apro' 是现在分词短语作与格,为动词 'obiectus est'(被推至……面前抵挡)的间接宾语;'per metum' 为介词短语作状语。全句意指与其同行的总管因恐惧而将奥古斯都猛然推到了冲撞过来的野猪面前。

  3. 68uidesne, ut cinaedus orbem digito temperat?

    戏剧台词中的双关语句。cinaedus 本义为侮辱性的“男色者/荡徒”,在剧中用以指称众神之母西芭莉的阉割祭司(gallus);orbem 原指祭司手中圆形的铃鼓(tympanum),但在此显然双关“全世界/罗马帝国(orbis terrarum)”,加上 temperat(调节/统治),使全句产生了“看那佞幸之徒如何用指头操纵整个世界”的政治嘲讽意味。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:66-68