← 苏维托尼乌斯

奥古斯都传

§63-65

女儿朱利亚与孙辈的婚育及家庭悲剧

本节记述了奥古斯都的家庭生活,包括其女朱利亚与孙辈的联姻与严苛家教,以及由于其丑行被逐、英年早逝所引发的家庭悲剧,还有阿格里帕·波斯图穆斯遭放逐与奥古斯都所承受的深沉痛楚。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§63

​Ex Scribonia Iuliam, ex Liuia nihil liberorum tulit, cum maxime cuperet. infans, qui conceptus erat, immaturus est editus. Iuliam primum Marcello Octauiae sororis suae filio tantum quod pueritiam egresso,1 deinde, ut is obiit, M. Agrippae nuptum dedit exorata sorore, ut sibi genero cederet;2 nam tunc Agrippa alteram Marcellarum habebat et ex ea liberos. hoc quoque defuncto, multis ac diu, etiam ex equestri ordine, circumspectis condicionibus, Tiberium priuignum suum elegit coegitque praegnantem uxorem et ex qua iam pater erat dimittere. M. Antonius scribit primum eum Antonio filio suo despondisse Iuliam, dein Cotisoni Getarum regi, quo tempore sibi quoque in uicem filiam regis in matrimonium petisset.

他与斯克里博尼亚生了女儿朱利亚,但与利维亚未得一男半女,尽管他极盼得子。曾怀上的一个胎儿未足月便产下了。 他起初将朱利亚嫁给其姐奥克塔维亚的儿子马尔凯卢斯,当时马尔凯卢斯刚脱离童年期不久;及至他去世,奥古斯都劝得姐姐将女婿让给自己,又将朱利亚嫁给了马尔库斯·阿格里帕;因为那时阿格里帕娶的是两位马尔凯拉中的一位,并与她育有子女。 在阿格里帕也去世后,奥古斯都在很长时间里物色了许多人选,甚至包括骑士阶层的人,最终选中了他的继子蒂贝里乌斯,并迫使其休弃已有身孕且已为之生子的妻子。马尔库斯·安东尼写道,奥古斯都起初曾将朱利亚许配给安东尼自己的儿子安东尼,随后又许配给盖塔人的国王科提索,当时奥古斯都本人也相应地求娶该国王的女儿为妻。

§64

​Nepotes ex Agrippa et Iulia tres habuit C. et L. et Agrippam, neptes duas Iuliam et Agrippinam. Iuliam L. Paulo censoris filio, Agrippinam Germanico sororis suae nepoti collocauit. Gaium et L. adoptauit domi per assem et libram emptos a patre Agrippa tenerosque adhuc ad curam rei p. admouit et consules designatos circum prouincias exercitusque dimisit. filiam et neptes ita instituit, ut etiam lanificio assuefaceret uetaretque loqui aut agere quicquam nisi propalam et quod in diurnos commentarios referretur; extraneorum quidem coetu adeo prohibuit, ut L. Vinicio, claro decoroque iuueni, scripserit quondam parum modeste fecisse eum, quod filiam suam Baias salutatum uenisset. nepotes et litteras et natare aliaque rudimenta per se plerumque docuit, ac nihil aeque elaborauit quam ut imitarentur chirographum suum; neque cenauit una, nisi ut in imo lecto assiderent, neque iter fecit, nisi ut uehiculo anteirent aut circa adequitarent.

他由阿格里帕与朱利亚获得了三个外孙:盖乌斯、卢基乌斯和阿格里帕,以及两个外孙女:朱利亚和阿格里皮娜。他将朱利亚嫁给监察官之子卢基乌斯·保卢斯,将阿格里皮娜嫁给其姐的孙子日耳曼尼库斯。他通过向父亲阿格里帕以青铜与天平购买的法定仪式,在私宅中收养了盖乌斯与卢基乌斯,并在他们年齿尚稚时便引领他们参与国政,甚至以候任执政官的身份派遣他们巡视各行省和军队。 他对女儿和外孙女的教养极为严格,乃至使她们习惯于纺线织毛,并严禁她们言语或行事有任何不公开或不能载入日常记事簿的内容;他甚至严格禁止她们与外人交往,以致曾致信给一位声名显赫、相貌出众的青年卢基乌斯·维尼基乌斯,指责其前往拜埃向〔奥古斯都〕自己的女儿问安是缺乏分寸之举。 对于外孙们,他大多亲自教授读书写字、游泳以及其他初级技艺,且最用心地让他们模仿自己的手迹;除非他们坐在卧榻的末端,否则绝不与他们共餐;除非他们乘车在前或在周围策马随行,否则绝不与他们同行。

§65

​sed laetum eum atque fidentem et subole et disciplina domus Fortuna destituit. Iulias, filiam et neptem, omnibus probris contaminatas relegauit; C. et L. in duodeuiginti mensium spatio amisit ambos, Gaio in Lycia, Lucio Massiliae defunctis. tertium nepotem Agrippam simulque priuignum Tiberium adoptauit in foro lege curiata; ex quibus Agrippam breui ob ingenium sordidum ac ferox abdicauit seposuitque Surrentum. Aliquanto autem patientius mortem quam dedecora suorum tulit. nam C. Lucique casu non adeo fractus, de filia absens ac libello per quaestorem recitato notum senatui fecit abstinuitque congressu hominum diu prae pudore, etiam de necanda deliberauit. certe cum sub idem tempus una ex consciis liberta Phoebe suspendio uitam finisset, maluisse se ait Phoebes patrem fuisse. relegatae usum uini omnemque delicatiorem cultum ademit neque adiri a quoquam libero seruoue nisi se consulto permisit, et ita ut certior fieret, qua is aetate, qua statura, quo colore esset, etiam quibus corporis notis uel cicatricibus. post quinquennium demum ex insula in continentem lenioribusque paulo condicionibus transtulit eam. nam ut omnino reuocaret, exorari nullo modo potuit, deprecanti saepe p. R. et pertinacius instanti tales filias talesque coniuges pro contione inprecatus.3 ex nepte Iulia post damnationem editum infantem adgnosci alique uetuit. Agrippam nihilo tractabiliorem, immo in dies amentiorem in insulam transportauit saepsitque insuper custodia militum. cauit etiam s.c. ut eodem loci in perpetuum contineretur. atque ad omnem et eius et Iuliarum mentionem ingemiscens proclamare etiam solebat: αἴθʼ ὄφελον ἄγαμός τʼ ἔμεναι ἄγονός τʼ ἀπολέσθαι4 nec aliter eos appellare quam tris uomicas ac tria carcinomata sua.

然而,正当他为子孙与严格家训欣喜自得之际,命运之神却抛弃了他。两个朱利亚——女儿与外孙女——因沾染一切丑行而被他流放;盖乌斯与卢基乌斯两人在十八个月之内相继离世(盖乌斯死于吕基亚,卢基乌斯死于马西利亚)。他在广场上依据库里亚法同时收养了第三个外孙阿格里帕与继子蒂贝里乌斯;其中阿格里帕不久便因性情卑劣凶暴而被剥夺养子权,隔离并遣送至苏伦图姆。 但他忍受亲族之死反倒比忍受其耻辱更为耐得住。因为他对盖乌斯与卢基乌斯的厄运并未感到如此崩溃,而关于其女之事,他本人未出席,而是通过财务官宣读的文书通报元老院,且因羞愧长久避不与人交往,甚至曾考虑将其处死。确实,在同一时期同谋者之一的女释奴福埃贝自缢身亡时,他曾说自己宁愿曾是福埃贝的父亲。 对于被流放的女儿,他剥夺了其饮酒的权利和一切讲究的起居用品,未经他亲自准许,不许任何自由人或奴隶探视,即便准许,也须先查明该人年龄、身高、肤色,乃至身体上有何记号或疤痕。五年之后,他才将她由海岛迁往大陆,待遇稍见宽大。但若要完全赦免召回,他则决不应允,当罗马人民屡屡代求且坚执坚持时,他甚至在集会上公然诅咒他们也摊上这样的女儿和妻子。 对于外孙女朱利亚在被定罪后产下的婴儿,他严禁予以承认与抚育。对于丝毫不见温驯、反而日益癫狂的外孙阿格里帕,他将其押送至海岛,并加派士兵严加看守。他还通过元老院决议规定将其终身软禁于该地。而且每当提及他以及两位朱利亚时,奥古斯都总会长叹并高声引用:‘但愿我未曾娶妻,断子绝孙而亡!’并且只称呼他们为自己身上的‘三颗脓疮和三个恶性肿瘤’。

语法注4 条
  1. 63tantum quod pueritiam egresso

    惯用短语 tantum quod 用作副词性表达,意为“刚刚”、“仅勉强”。与格分词 egresso 修饰 Marcello,表示“刚脱离童年期不久的马尔凯鲁斯”(即刚换上成年人的托加)。

  2. 63exorata sorore, ut sibi genero cederet

    exorata sorore 为独立夺格结构,引导其后的 ut 目的从句。在从句中,genero 作与 cederet(让出、放弃)连用的分离夺格,sibi 则为利害与格(“为了他自己”)。

  3. 65deprecanti saepe p. R. et pertinacius instanti tales filias talesque coniuges pro contione inprecatus

    inprecatus 为与主句动词(potuit)的主语一致的状语分词(异态动词 inprecari 的完成时分词)。动词 inprecari 支配所诅咒的内容作为宾格直接宾语(tales filias talesque coniuges),并将受诅咒的对象置于与格(deprecanti ... p. R. et ... instanti)。

  4. 65αἴθʼ ὄφελον ἄγαμός τʼ ἔμεναι ἄγονός τʼ ἀπολέσθαι

    引用自荷马《伊利亚特》第3卷第40行。采用 αἴθε + 过去直陈式动词(ὤφελον)+ 不定式(ἔμεναι, ἀπολέσθαι)的句式,表达与过去或现在事实相反的、无法实现的愿望(“但愿我未曾娶妻,断子绝孙而亡”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:63-65