- 底本
- Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:57-62
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节记述了所有阶层、城镇及同盟诸王对奥古斯都的爱戴、“祖国之父”称号的授予及各种崇奉,随后转入他的个人私生活,叙述其母亲与妹妹的去世以及他早年的数次婚姻经历。
Pro quibus meritis quanto opere dilectus sit, facile est aestimare. omitto senatus consulta, quia possunt uideri uel necessitate expressa uel uerecundia. equites R. natalem eius sponte atque consensu biduo semper celebrarunt. omnes ordines in lacum Curti quotannis ex uoto pro salute eius stipem iaciebant, item Kal. Ian. strenam in Capitolio etiam absenti, ex qua summa pretiosissima deorum simulacra mercatus uicatim dedicabat, ut Apollinem Sandaliarium et Iouem Tragoedum aliaque. in restitutionem Palatinae domus incendio absumptae ueterani, decuriae, tribus atque etiam singillatim e cetero genere hominum libentes ac pro facultate quisque pecunias contulerunt, delibante tantum modo eo summarum aceruos neque ex quoquam plus denario auferente. reuertentem ex prouincia non solum faustis ominibus, sed et modulatis carminibus prosequebantur. obseruatum etiam est, ne quotiens introiret urbem, supplicium de quoquam sumeretur.
由于这些功绩,他受到何等程度的爱戴,是显而易见的。元老院的决议我姑且略过不提,因为那些决议可能被视为出于被迫或出于顾忌。罗马骑士阶层自发地且一致同意地,总是将他的生日连续庆祝两天。所有阶层每年都为他的健康向库尔提乌斯池中依照誓愿投掷硬币;同样在1月1日,即使他不在场,也在卡皮托利乌姆山献纳新年赠礼;他用这笔巨款购买了极其珍贵的神像,并在各街区予以奉献,如穿凉鞋的阿波罗像、悲剧演员般的朱庇特像等。 在重建因大火焚毁的帕拉蒂努姆山住所时,退伍军人、十人队、各部族乃至其他阶层的人们都自愿且各自根据财力捐助钱款;而他仅是将手轻轻掠过这些钱堆,从任何人处拿走的都不超过一枚第纳尔。当他从行省归来时,人们不仅以吉兆的话语迎送,更伴以合律的赞歌。人们还立下规矩:每逢他进城之日,不得对任何人执行死刑。
Patris patriae cognomen uniuersi repentino maximoque consensu detulerunt ei: prima plebs legatione Antium missa; dein, quia non recipiebat, ineunti Romae spectacula frequens et laureata; mox in curia senatus, neque decreto neque adclamatione, sed per Valerium Messalam is mandantibus cunctis:1 'quod bonum,' inquit, 'faustumque sit tibi domuique tuae, Caesar Auguste! sic enim nos perpetuam felicitatem rei p. et laeta huic precari existimamus: senatus te consentiens cum populo R. consalutat patriae patrem.' cui lacrimans respondit Augustus his uerbis—ipsa enim, sicut Messalae, posui—: 'compos factus uotorum meorum, p. c., quid habeo aliud deos immortales precari, quam ut hunc consensum uestrum ad ultimum finem uitae mihi perferre liceat?'
众人以突然且空前一致的赞同,将“祖国之父”的尊号授予他:起初是平民派遣使团前往安提乌姆;随后因他推辞不就,在他于罗马步入赛会场所时,众人头戴月桂冠蜂拥而至予以推举;不久在元老院议事厅中,元老们既非通过正式法令,亦非通过欢呼喧哗,而是由全体委托瓦勒里乌斯·梅萨拉代为宣达: 梅萨拉说道:“愿这对你和你的家族是吉祥而福佑的,恺撒·奥古斯都!因为我们认为,如此祈愿便是为国家祈求永恒的福祉与欢欣:元老院与罗马人民同心同德,向你致敬并尊你为祖国之父。”奥古斯都流着泪用以下的话回答了他——因为正如梅萨拉的言辞一样,我把原话如实记录了下来——:“元老院的各位父老,我的誓愿既已达成,除了祈求不死的神明允许我将你们的这份信任与一致赞同保持到生命的终点之外,我还有何所求呢?”
Medico Antonio Musae, cuius opera ex ancipiti morbo conualuerat, statuam aere conlato iuxta signum Aesculapi statuerunt. nonnulli patrum familiarum testamento cauerunt, ut ab heredibus suis praelato titulo uictumae in Capitolium ducerentur uotumque pro se solueretur, quod superstitem Augustum reliquissent.2 quaedam Italiae ciuitates diem, quo primum ad se uenisset, initium anni fecerunt. prouinciarum pleraeque super templa et aras3 ludos quoque quinquennales paene oppidatim constituerunt.
对于安东尼乌斯·穆萨这位以医术使其从危疾中康复的医生,众人集资在埃斯库拉庇乌斯神像旁为他树立了一座雕像。不少家族的家长在遗言中规定,其继承人须高举铭牌将牺牲兽牵往卡皮托利乌姆山,并替立遗嘱人偿还誓愿,因为他们死后奥古斯都依然健在。意大利的某些城邦将他首次莅临该地的日子定为新年的开端。大多数行省除了修建神庙和祭坛外,还几乎在每个城镇都设立了每五年举行一次的竞技节。
reges amici atque socii et singuli in suo quisque regno Caesareas urbes condiderunt et cuncti simul aedem Iouis Olympii Athenis antiquitus incohatam perficere communi sumptu destinauerunt Genioque eius dedicare; ac saepe regnis relictis non Romae modo sed et prouincias peragranti cotidiana officia togati ac sine regio insigni more clientium praestiterunt.
同盟与友好的诸王各自在自己的王国内建立以恺撒为名的城市,并且所有人共同决定自费完成古时在雅典动工的奥林匹亚朱庇特神庙,并将其奉献给他的守护神;他们还常常离开自己的王国,不仅在罗马,甚至在他巡视各行省时,身着托加而不带国王标识,如被庇护人一般每天向他致敬问候。
Quoniam qualis in imperis ac magistratibus regendaque per terrarum orbem pace belloque re p. fuerit, exposui, referam nunc interiorem ac familiarem eius uitam quibusque moribus atque fortuna domi et inter suos egerit a iuuenta usque ad supremum uitae diem. Matrem amisit in primo consulatu, sororem Octauiam quinquagensimum et quartum agens aetatis annum. utrique cum praecipua officia uiuae praestitisset, etiam defunctae honores maximos tribuit.
既然我已经叙述了他作为统帅、政务官以及在和平与战争时期治理天下国家时是何等人物,我现在将记述他的内部及家庭私生活,以及他从青年时代直到生命的最后一天在家中和亲族之间以何种道德品行与际遇度日。 他在第一次担任执政官期间失去了母亲,在五十四岁时失去了妹妹奥克塔维亚。当她们在世时,他竭尽了特殊的孝敬与关照;在她们去世后,他也给予了至高无上的荣耀。
Sponsam habuerat adulescens P. Seruili Isaurici filiam, sed reconciliatus post primam discordiam Antonio, expostulantibus utriusque militibus ut et necessitudine aliqua iungerentur, priuignam eius Claudiam, Fuluiae ex P. Clodio filiam, duxit uxorem uixdum nubilem ac simultate cum Fuluia socru orta dimisit intactam adhuc et uirginem. mox Scriboniam in matrimonium accepit nuptam ante duobus consularibus, ex altero etiam matrem. cum hac quoque diuortium fecit, 'pertaesus,' ut scribit, 'morum peruersitatem eius,4' ac statim Liuiam Drusillam matrimonio Tiberi Neronis et quidem praegnantem abduxit dilexitque et probauit unice ac perseueranter.
他青年时代曾与普布利乌斯·塞尔维利乌斯·伊萨乌里克乌斯的女儿订婚;但与安东尼在首次不和之后重归于好时,由于双方士兵极力要求通过某种姻亲纽带将他们联结起来,他娶了安东尼的继女克劳迪娅——即富尔维娅与普布利乌斯·克洛狄乌斯所生之女,当时她尚未完全达到婚龄;后来由于与岳母富尔维娅发生嫌隙,他在她尚为处女、未被玷污之时将其休弃。 不久他迎娶了斯克里博尼亚,此女此前曾嫁给两位具有执政官资历的人,且与其中一人育有子女。他与她也离了婚,正如他所写的,是由于“难以忍受她性情的乖戾”;随后他立即从蒂贝里乌斯·尼禄的婚姻中夺走了利维亚·德鲁西拉,而且当时她正身怀有孕;此后他专一且始终如一地爱戴并珍惜着她。
- 58is mandantibus cunctis
is 为指示代词 is, ea, id 的阳性单数主格,指代前文的 Valerius Messala,作后文 inquit 的主语;mandantibus cunctis 为独立夺格结构(“在所有人委托〔他〕之下”)。
- 59quod superstitem Augustum reliquissent
虚拟式过去完成时 reliquissent 属于间接引语或主观动机的虚拟式(subiunctivus obliquus),表达的是立遗嘱者本人在遗嘱中所陈述的主观缘由(“因为在他们看来,他们死后使奥古斯都依然健在”),而非传记作者客观叙述的事实。
- 59super templa et aras
介词 super 在此并非表空间位置的“在……之上”,而是转义用作 praeter,意为“除……之外”、“加上”(“在神庙和祭坛之外/加上神庙和祭坛”)。
- 62pertaesus morum peruersitatem eius
分词 pertaesus(厌恶、厌倦)在古典拉丁语中通常支配属格(类比非人称动词 taedet 结构),但此处直接带了宾格 morum peruersitatem。这是在口语或后古典散文中见到的带宾格构造。
