- 底本
- Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:53-56
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
奥古斯都严厉拒绝被称为“主子”,在元老院、法庭和公民大会中恪守平民式的节度,并使自己与友人都置于平等的法律约束之下。
domini appellationem ut maledictum et obprobrium semper exhorruit. cum spectante eo ludos pronuntiatum esset in mimo: o dominum aequum et bonum! et uniuersi quasi de ipso dictum exultantes comprobassent, et statim manu uultuque indecoras adulationes repressit et insequenti die grauissimo corripuit edicto; dominumque se posthac appellari ne a liberis quidem aut nepotibus suis uel serio uel ioco passus est atque eius modi blanditias etiam inter ipsos prohibuit. non temere urbe oppidoue ullo egressus aut quoquam ingressus est nisi uespera aut noctu, ne quem officii causa inquietaret. in consulatu pedibus fere, extra consulatum saepe adoperta sella per publicum incessit. promiscuis salutationibus admittebat et plebem, tanta comitate adeuntium desideria excipiens, ut quendam ioco corripuerit, quod sic sibi libellum porrigere dubitaret, 'quasi elephanto stipem'. die senatus numquam patres nisi in curia salutauit et quidem sedentis ac nominatim singulos nullo submonente; etiam discedens eodem modo sedentibus ualere dicebat. officia cum multis mutuo exercuit, nec prius dies cuiusque sollemnes frequentare desiit, quam grandior iam natu et in turba quondam sponsaliorum die uexatus. Gallum Cerrinium senatorem minus sibi familiarem, sed captum repente oculis et ob id inedia mori destinantem praesens consolando reuocauit ad uitam.
他始终对“主子”这一称谓深恶痛绝,视其为咒骂与侮辱。当他在观看戏剧时,滑稽剧中念出一句台词:“噢,公正而善良的主子!”全场观众欢呼雀跃,仿佛此话正是指他而纷纷赞许,他立即以手势和神色制止了这不得体的谄媚,并在次日发布极其严厉的敕令予以训斥;此后,他甚至不准自己的子女或孙辈无论在严肃场合还是在玩笑中称他为“主子”,并且禁止他们在彼此之间使用此类谄媚之词。为了不让任何人因迎送之礼而受劳扰,若非傍晚或夜间,他绝不轻易离开罗马城或任何城镇,或是进入任何地方。他在担任执政官期间穿行于公共场所几乎全凭步行,在非执政官期间则常常乘坐有篷轿子。在面向公众的清晨接见中,他也接纳平民,以极大的亲和力听取来访者的诉求,以至于当有人因犹豫不决而不敢递上请愿书时,他开玩笑地责备道:“简直像在给大象喂铜钱一样。”在元老院议事日,他除了在会议厅之外绝不向元老们致意,而且总是在他们坐着时,在无人提示的情况下准确叫出每个人的名字一一问候;散会时,他也同样向依然坐着的他们道别。他与许多人互尽社交礼节,直到年事渐高且有一次在订婚日的拥挤人群中被挤搡之后,才停止出席各人的节日庆典。元老加卢斯·塞里纽斯与他并不十分亲近,但因突遭双目失明并决意绝食自尽,他亲自前往抚慰,从而将其从死神手中挽回。
In senatu uerba facienti dictum est: 'non intellexi,' et ab alio: 'contra dicerem tibi, si locum haberem.' interdum ob immodicas disceptantium altercationes e curia per iram se proripienti quidam ingesserunt licere oportere senatoribus de re p. loqui. Antistius Labeo senatus lectione, cum uir uirum legeret, M. Lepidum hostem olim eius et tunc exulantem legit interrogatusque ab eo an essent alii digniores, suum quemque iudicium habere respondit. nec ideo libertas aut contumacia fraudi cuiquam fuit.1
他在元老院发表演说时,曾有人对他说:“我没听懂”;另一个人则说:“如果我有发言权,我定会反对你。”有时,由于辩论双方无节制的争吵,他愤怒地冲出议事厅,某些人甚至冲他嚷道,元老们本就应当有权讨论国家大事。在进行元老院甄选、由一名元老推选另一名元老时,安提斯提乌斯·拉贝奥推选了他过去的政敌、当时正遭流放的马尔库斯·雷必达;当他询问拉贝奥是否还有其他人更为合适时,拉贝奥回答说每个人都有自己的判断。然而,直言不讳或固执己见并未使任何人因此蒙受损害。
etiam sparsos de se in curia famosos libellos nec expauit et magna cura redarguit ac ne requisitis quidem auctoribus id modo censuit, cognoscendum posthac de iis, qui libellos aut carmina ad infamiam cuiuspiam sub alieno nomine edant.
即便对于散布在议事厅内关于他的诽谤性小册子,他也毫不畏惧,而是极其审慎地予以驳斥;他甚至没有追查作者,而仅提议今后应当对此类冒用他人名义发表小册子或诗歌中伤他人者进行司法立案调查。
Iocis quoque quorundam inuidiosis aut petulantibus lacessitus contra dixit edicto. et tamen ne de inhibenda testamentorum licentia quicquam constitueretur intercessit. quotiens magistratuum comitiis interesset, tribus cum candidatis suis circuibat supplicabatque more sollemni. ferebat et ipse suffragium in tribu, ut unus e populo. testem se in iudiciis et interrogari et refelli aequissimo animo patiebatur. forum angustius fecit non ausus extorquere possessoribus proximas domos. numquam filios suos populo commendauit ut non adiceret:2 'si merebuntur.' eisdem praetextatis adhuc assurrectum ab uniuersis in theatro et a stantibus plausum grauissime questus est. amicos ita magnos et potentes in ciuitate esse uoluit, ut tamen pari iure essent quo ceteri legibusque iudiciariis aeque tenerentur. cum Asprenas Nonius artius ei iunctus causam ueneficii accusante Cassio Seuero diceret, consuluit senatum, quid officii sui putaret; cunctari enim se, ne si superesset, eripere legibus reum, sin deesset, destituere ac praedamnare amicum existimaretur;3 et consentientibus uniuersis sedit in subselliis per aliquot horas, uerum tacitus et ne laudatione quidem iudiciali data. affuit et clientibus, sicut Scutario cuidam euocato quondam suo, qui postulabatur iniuriarum.4 unum omnino e reorum numero ac ne eum quidem nisi precibus eripuit, exorato coram iudicibus accusatore, Castricium, per quem de coniuratione Murenae cognouerat.
当受到某些人带有恶意或轻浮的嘲弄挑衅时,他也以敕令进行反驳。然而,他依然行使否决权,阻止制定任何旨在限制立遗嘱自由的法令。每当出席政务官选举大会时,他都陪同自己的候选人走访各部族,并按传统仪式向选民恳请。他本人也作为普通民众的一员在自己的部族中投票。在法庭审理中,他以极其平静的心态甘愿作为证人接受质询与反驳。他在营建自己的广场时缩小了规模,不敢从业主手中强行夺取邻近的房产。他向民众举荐自己的儿子们时,从未不加上一句:“如果他们配得上的话。”当他们尚穿着红边未成年托加时,剧场中全场起立并在站立中为他们鼓掌,对此他极其严厉地提出了抗议。他虽希望自己的友人在国家中身居显赫与重权,但前提是他们与其他人享有同等的法律地位,并同等地受司法裁判法的约束。当与他关系密切的诺纽斯·阿斯普雷纳斯因卡西乌斯·塞维鲁的指控而面临下毒罪的审判时,他向元老院咨询他们认为自己的职责何在;因为他迟疑不决,唯恐自己若出庭支持,会被认为是从法律手中夺走被告;若不出庭,又会被认为是在抛弃并预先判定友人有罪。在得到全院一致赞同后,他在法庭长凳上静坐了数小时,却保持沉默,甚至没有提供法庭品德证明赞词。他也为自己的被庇护人出庭支持,例如曾是他手下一名被召回服役的退伍兵某斯库塔里乌斯,此人曾被控犯有侵权行为罪。在所有的被告人中,他总共只挽救了一人,而且这仅仅是通过恳求的方式,在法官面前说服了原告才做到的——那人便是卡斯特里克乌斯,正是通过此人他才得知了穆雷纳的阴谋。
- 54fraudi cuiquam fuit
双与格结构:fraudi 是表示损害的谓语与格(“构成损害”),cuiquam 是关涉与格(“对任何人”)。
- 56numquam filios suos populo commendauit ut non adiceret
主句带有强烈否定词(numquam),紧随其后由 ut non 引导的结果从句表示伴随性或限制性的否定结果,即“从未在推荐时……而不加上”。
- 56ne si superesset, eripere legibus reum, sin deesset, destituere ac praedamnare amicum existimaretur
嵌套复合结构:由表示顾虑的连词 ne 引导的从句(主动词为未完成过去时虚拟式 existimaretur)内部,包含两个对比性的条件从句(si superesset / sin deesset),与之分别对应的补足不定式短语(eripere legibus reum 与 destituere ac praedamnare amicum)均从属于被动式 existimaretur。在司法语境中,superesse 意为“出庭支持/辩护”,deesse 意为“缺席/弃之不顾”。
- 56postulabatur iniuriarum
依附于司法指控动词 postulo 的罪名属格(iniuriarum)。在被动语态中表示“因侵权/不法侵害罪被起诉”。
