← 苏维托尼乌斯

奥古斯都传

§48-52

军事与驿制改革以及温和节制的公民风范

奥古斯都整饬了附庸诸王国的秩序,妥善安排军团部署,推行军事财政与通信驿制改革。他还通过对政治诽谤与侮辱的宽容、拒绝专为自己建庙以及拒绝独裁官之职,展现出其温和节制的公民风范。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§48

​Regnorum quibus belli iure potitus est,1 praeter pauca, aut isdem quibus ademerat reddidit aut alienigenis contribuit. reges socios etiam inter semet ipsos necessitudinibus mutuis iunxit, promptissimus affinitatis cuiusque atque amicitiae conciliator et fautor; nec aliter uniuersos quam membra partisque imperii curae habuit, rectorem quoque solitus apponere aetate paruis aut mente lapsis, donec adolescerent aut resipiscerent; ac plurimorum liberos et educauit simul cum suis et instituit.

对于通过战权获得的王国,除极少数之外,他要么归还给原先被他夺取王位的统治者,要么并入其他邦国的君主领地。他还通过彼此的联姻将同盟诸王紧密维系在一起,成为任何姻亲与友谊的极其热心的促成者与支持者;他对待所有人犹如对待帝国的肢体与组成部分一般加以关怀,还惯于为幼年或神智失常的君主指派监护人,直至其成年或恢复理智;他甚至将许多君主的子嗣与自己的孩子一同抚养和教育。

§49

​Ex militaribus copiis legiones et auxilia prouinciatim distribuit, classem Miseni et alteram Rauennae ad tutelam Superi et Inferi maris conlocauit, ceterum numerum partim in urbis partim in sui custodiam adlegit dimissa Calagurritanorum manu, quam usque ad deuictum Antonium, item Germanorum, quam usque ad cladem Varianam inter armigeros circa se habuerat. neque tamen umquam plures quam tres cohortes in urbe esse passus est easque sine castris, reliquas in hiberna et aestiua circa finitima oppida dimittere assuerat. quidquid autem ubique militum esset, ad certam stipendiorum praemiorumque formulam adstrinxit definitis pro gradu cuiusque et temporibus militiae et commodis missionum, ne aut aetate aut inopia post missionem sollicitari ad res nouas possent. utque perpetuo ac sine difficultate sumptus ad tuendos eos prosequendosque suppeteret, aerarium militare cum uectigalibus nouis constituit. Et quo celerius ac sub manum adnuntiari cognoscique posset, quid in prouincia quaque gereretur, iuuenes primo modicis interuallis per militaris uias, dehinc uehicula disposuit. commodius id uisum est, ut qui a loco idem perferunt litteras, interrogari quoque, si quid res exigant, possint.

在军事力量方面,他按行省配置了军团和辅助部队,并在米塞努姆和拉文纳各驻扎了一支舰队,以保卫上水(亚得里亚海)与下水(第勒尼安海);其余兵力部分编入罗马城的警备,部分充当他本人的近卫,解散了原先随从在他身边的卡拉古里斯人护卫队(他曾一直保留至打败安东尼)以及日耳曼人护卫队(他曾保留至瓦卢斯兵败)。然而,他绝不允许城内驻扎超过三个大队的兵力,而且这些部队不设兵营;其余大队他通常派往临近城镇周边的冬营地与夏营地。 此外,无论哪里的军队,他都将其纳入固定的薪俸与抚恤规程,依照各人的军阶,明确规定服役年限与退役酬劳,以免他们在退役之后因年老或贫困而受唆使发生兵变。为了使供养和赏赐士兵的款项能够持久且毫无困难地供应,他设立了配有新税源的军事国库。 为了使各行省所发生的事态能更迅速、更随时地得到通报与知悉,他起初在军用道路沿线每隔适当距离安置青年驿卒,随后又设置了马车。后一种方式显得更为便利,因为这样一来,由原地递送书信的同一批人员在事态需要时也可以随时接受问询。

§50

​in diplomatibus libellisque et epistulis signandis initio sphinge usus est, mox imagine Magni Alexandri, nouissime sua, Dioscuridis manu scalpta, qua signare insecuti quoque principes perseuerarunt. ad epistulas omnis horarum quoque momenta nec diei modo sed et noctis, quibus datae significarentur, addebat.

在给通行证、请愿书和信函盖印时,他最初使用斯芬克斯图案,随后使用亚历山大大帝的肖像,最后使用由迪奥斯库里德斯亲手雕刻的自己肖像,后继的各位皇帝也一直沿用此印章盖印。在所有的信件中,他甚至还加上不仅是白昼而且是夜晚的具体时辰,以明确发送的时间。

§51

​Clementiae ciuilitatisque eius multa et magna documenta sunt. ne enumerem,2 quot et quos diuersarum partium uenia et incolumitate donatos principem etiam in ciuitate locum tenere passus sit: Iunium Nouatum et Cassium Patauinum e plebe homines alterum pecunia, alterum leui exilio punire satis habuit, cum ille Agrippae iuuenis nomine asperrimam de se epistulam in uulgus edidisset, hic conuiuio pleno proclamasset neque uotum sibi neque animum deesse confodiendi eum. quadam uero cognitione, cum Aemilio Aeliano Cordubensi inter cetera crimina uel maxime obiceretur quod male opinari de Caesare soleret, conuersus ad accusatorem commotoque similis: 'uelim,' inquit, 'hoc mihi probes; faciam sciat3 Aelianus et me linguam habere, plura enim de eo loquar'; nec quicquam ultra aut statim aut postea inquisiit. Tiberio quoque de eadem re, sed uiolentius apud se per epistulam conquerenti ita rescripsit: 'aetati tuae, mi Tiberi, noli in hac re indulgere et nimium indignari quemquam esse, qui de me male loquatur; satis est enim, si hoc habemus ne quis nobis male facere possit.'

关于他的宽仁与平民式节度,有许多重大的例证。姑且不论有多少及哪些原属敌对派系的人士在获得赦免与保全之后,甚至被他允许在国家中身居要职:对于平民出身的尤尼乌斯·诺瓦图斯和帕塔维乌姆的卡西乌斯,他认为处以一人罚款、另一人轻微流放便已足够,尽管前者曾假借年轻的阿格里帕之名公开发布了一封针对他的极其尖刻的书信,而后者则在宾客满座的宴席上宣称,自己既不缺刺杀他的愿望,也不缺刺杀他的勇气。 确实,在一次司法审理中,当科尔多瓦的埃米利乌斯·埃利亚努斯在其他罪名之外,被指控的最主要罪状是习惯于对凯撒(奥古斯都)抱有不好的看法时,他转向原告,装出义愤的神态说:“我希望你能向我证实这一点;我定要让埃利亚努斯知道我也有舌头,因为我要说他更多的坏话。”此后,无论在当时还是在后来,他都未就此作进一步追究。 当提比略也通过信件就同一件事、却更为激烈地向他抱怨时,他这样回复道:“我的提比略,切莫在这件事上放纵你的年轻气盛,也不要对有人说我坏话而过分愤慨;只要我们能做到这一点:无人能加害于我们,这就足够了。”

§52

​Templa, quamuis sciret etiam proconsulibus decerni solere, in nulla tamen prouincia nisi communi suo Romaeque nomine recepit. nam in urbe quidem pertinacissime abstinuit hoc honore; atque etiam argenteas statuas olim sibi positas conflauit omnis exque iis aureas cortinas Apollini Palatino dedicauit. Dictaturam magna ui offerente populo genu nixus deiecta ab umeris toga nudo pectore deprecatus est.

至于神殿,尽管他知道即使对前执政官通常也会议决修建,但他除了以自己与罗马的共同名义外,未在任何行省接受过这一荣耀。事实上,在罗马城内,他极其坚决地拒绝这种荣誉;他甚至将以往为他建立的全部银像熔化,用所得资金制成黄金三脚鼎台献给了帕拉蒂努斯的阿波罗神。 当民众以极大强力要推举他担任独裁官时,他跪倒在地,从肩头褪下托加,露出胸膛,恳求免除此职。

语法注3 条
  1. 48Regnorum quibus belli iure potitus est

    句首的属格复数 'Regnorum' 为表示整体的部分属格,通过语序倒装(hyperbaton / 主题化)置于句首,统摄其后除外短语 'praeter pauca' 以及动词 'reddidit' 和 'contribuit' 所涉及的宾语范畴。

  2. 51ne enumerem

    采用现在时虚拟式的目的从句,构成修辞学上的‘过略法’(praeteritio,‘且不说/姑且不列举……’),作为插入性表达直接引出后文所列举的具体事例('Iunium Nouatum...')。

  3. 51faciam sciat

    省略连词 'ut' 的并列从属虚拟式结构(parataxis,'faciam sciat',即‘我要让他知道’)。这种使役动词后直接接续虚拟式的形式常见于口语、书信体以及生动的直接引语中。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:48-52