- 底本
- Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:31-32
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
奥古斯都就任大祭司后清理了民间预言书并重整历法,复兴古老祭仪并表彰先烈功绩;同时,他大力整肃社会治安、取缔非法结社,并对司法审判体制进行了全面整顿与改革。
postquam uero pontificatum maximum, quem numquam uiuo Lepido auferre sustinuerat, mortuo demum suscepit, quidquid fatidicorum librorum Graeci Latinique generis nullis uel parum idoneis auctoribus1 uulgo ferebatur, supra duo milia contracta undique cremauit ac solos retinuit Sibyllinos, hos quoque dilectu habito; condiditque duobus forulis auratis sub Palatini Apollinis basi. annum a Diuo Iulio ordinatum, sed postea neglegentia conturbatum atque confusum, rursus ad pristinam rationem redegit; in cuius ordinatione Sextilem mensem e suo cognomine nuncupauit magis quam Septembrem quo erat natus, quod hoc sibi et primus consulatus et insignes uictoriae optigissent. sacerdotum et numerum et dignitatem sed et commoda auxit, praecipue Vestalium uirginum. cumque in demortuae locum aliam capi oporteret ambirentque multi ne filias in sortem darent, adiurauit, si cuiusquam neptium suarum competeret aetas, oblaturum se fuisse eam.2 nonnulla etiam ex antiquis caerimonis paulatim abolita restituit, ut Salutis augurium, Diale flamonium, sacrum Lupercale, ludos Saeculares et Compitalicios. Lupercalibus uetuit currere inberbes, item Saecularibus ludis iuuenes utriusque sexus prohibuit ullum nocturnum spectaculum frequentare nisi cum aliquo maiore natu propinquorum. Compitales Lares ornari bis anno instituit uernis floribus et aestiuis. Proximum a dis immortalibus honorem memoriae ducum praestitit, qui imperium p. R. ex minimo maximum reddidissent. itaque et opera cuiusque manentibus titulis restituit et statuas omnium triumphali effigie in utraque fori sui porticu dedicauit, professus et edicto: commentum id se, ut ad illorum uelut ad exemplar et ipse, dum uiueret, et insequentium aetatium principes exigerentur a ciuibus.3 Pompei quoque statuam contra theatri eius regiam marmoreo Iano superposuit translatam e curia, in qua C. Caesar fuerat occisus.
当他在雷必达死后终于接任大祭司之职时——只要雷必达在世,他绝不忍心将其官职剥夺——他将民间流传的、作者无名或缺乏权威的希腊文和拉丁文各类预言书,从四处收集拢来烧毁了两千多卷,仅保留了西比拉预言书,且这些也是经过筛选后的;他将它们存放在帕拉蒂尼阿波罗神像基座下的两个镀金书匣中。 历法虽经神君尤利乌斯整饬,但后来由于疏忽而陷入混乱与失序,他又将其恢复至原先的轨制;在这次重订中,他以自己的称号命名了塞克斯提利斯月(八月),而非他出生的九月,因为他的第一次执政官职位以及数次显赫胜利皆发生在此月。 他增加了祭司的人数、地位和待遇,特别是维斯塔贞女的待遇。当一位贞女去世而须选拔另一位补缺、许多人为避免将女儿列入抽签而四处请托时,他起誓说,如果他的任何一个孙女年龄符合,他定会亲自将其献出。 他还恢复了一些逐渐废弛的古老仪式,例如“安全之卜”、朱庇特祭司职、卢佩卡利亚节、世纪运动会以及十字路口节。在卢佩卡利亚节中,他禁止未生须毛的少年奔跑;同样在世纪运动会中,他禁止男女青年参加任何夜间观瞻活动,除非有较年长的亲属陪同。他规定每年须用春花与夏花两次装点十字路口的拉雷斯神。 在不死的神明之后,他将最高的荣耀归于那些使罗马人民的帝国由极微弱变为极强盛的将领们的功绩。因此,他不仅在保留原铭文的前提下修复了他们各自的建筑,还在自己广场两侧的柱廊中为他们所有人奉献了身着凯旋式装束的雕像,并在告示中公开宣称:他构想此举,是为了让自己在生之年,以及后世的元首们,都能被公民依照这些榜样作为范式来加以衡量。他还将庞培的雕像从盖乌斯·恺撒遇刺的元老院会堂移出,安置在其剧场王门对面的一座大理石雅努斯拱门之上。
Pleraque pessimi exempli in perniciem publicam aut ex consuetudine licentiaque bellorum ciuilium durauerant aut per pacem etiam extiterant. nam et grassatorum plurimi palam se ferebant succincti ferro, quasi tuendi sui causa, et rapti per agros uiatores sine discrimine liberi seruique ergastulis possessorum supprimebantur, et plurimae factiones titulo collegi noui ad nullius non facinoris societatem4 coibant. igitur grassaturas dispositis per oportuna loca stationibus inhibuit, ergastula recognouit, collegia praeter antiqua et legitima dissoluit. tabulas ueterum aerari debitorum, uel praecipuam calumniandi materiam, exussit; loca in urbe publica iuris ambigui possessoribus adiudicauit; diuturnorum reorum et ex quorum sordibus nihil aliud quam uoluptas inimicis quaereretur5 nomina aboleuit condicione proposita, ut si quem quis repetere uellet, par periculum poenae subiret. ne quod autem maleficium negotiumue inpunitate uel mora elaberetur, triginta amplius dies, qui honoraris ludis occupabantur, actui rerum accommodauit. ad tris iudicum decurias quartam addidit ex inferiore censu, quae ducenariorum uocaretur iudicaretque de leuioribus summis. iudices a tricensimo aetatis anno adlegit, id est quinquennio maturius quam solebant. ac plerisque iudicandi munus detractantibus uix concessit, ut singulis decuriis per uices annua uacatio esset et ut solitae agi Nouembri ac Decembri mense res omitterentur.
许多极具恶劣恶表、危害公共治安的行径,或因内战的习惯与放肆而残留,或在和平时期亦已滋生。因为许多盗匪腰佩刀剑公然行市,借口自卫;田野间的行路人不论自由人或奴隶皆被掳掠,幽禁在庄园主的私牢中;许多党羽假借新社团之名结盟,合伙犯下无恶不作的罪行。因此,他在要害之地布设哨卡以遏制劫掠,审查私牢,并取缔了古老且合法的团体之外的所有社团。 他焚毁了旧国库债务人的名册——这是恶意诉讼与诬告的主要口实;将城中产权不清的公有地判归现占有人所有;取消了长期未决被告的名籍,因其污名颓态除了满足仇敌的快意之外别无所求,但他提出附带条件:若有人欲重启指控,须承担同等刑罚的风险。此外,为防任何罪行或诉讼因免责或拖延而不了了之,他将此前被荣誉竞技占用的三十多天时间划归司法审理。 在原有的三个陪审员团之外,他以较低的财产资格增设了第四个团,被称为“二十万塞斯退斯团”,负责裁决数额较小的案件。他选拔陪审员的年龄从三十岁开始,即比过去的惯例提前了五年。当许多人试图推卸审判职责时,他勉强准许各陪审员团轮流享有一年的休假,并取消以往在十一月和十二月惯常审理的案件。
- 31nullis uel parum idoneis auctoribus
无分词的名词性独立夺格(或表示来源的夺格),意为“在作者佚名或缺乏权威资格的情况下”,用以说明流传的预言书来源不可靠。
- 31oblaturum se fuisse eam
间接引语中表示过去相反事实的虚拟条件句归结从句。直接引语中的虚拟式过去完成时 obtulissem 在主句动词 adiurauit 的支配下,规则地转变为 -urum fuisse 的将来完成不定词结构。
- 31ad illorum uelut ad exemplar et ipse, dum uiueret, et insequentium aetatium principes exigerentur a ciuibus
动词 exigere 在此并非通常的“要求/强征”,而是“依据标准加以衡量、检验、评判(exigere ad...)”之意。目的从句的主语为 et ipse 与 principes,表示公民将以那些伟大将领为典范来考量奥古斯都及后世元首。
- 32ad nullius non facinoris societatem
nullius non 为双重否定构成的修辞委婉法(抑扬法/曲言法),表强烈肯定,等同于 omnis(“所有、一切”),意为“为了合谋进行任何恶行”。
- 32ex quorum sordibus nihil aliud quam uoluptas inimicis quaereretur
名词 sordes 指罗马司法审判中被告为博取同情而穿着的丧服及蓬头垢面的污秽状态(sordes reorum),借指被告长期受制于诉讼的屈辱处境。关系从句使用虚拟式 quaereretur,刻画出这种拖延审理纯粹只为满足仇敌幸灾乐祸的性质。
