- 底本
- Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:28-30
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
奥古斯都虽曾考虑归还共和政体但最终选择保留权力,随后致力于罗马城的大规模建筑美化、防洪防火措施以及城市行政区划的重整。
De reddenda re p. bis cogitauit: primum post oppressum statim Antonium, memor obiectum sibi ab eo saepius, quasi per ipsum staret ne redderetur;1 ac rursus taedio diuturnae ualitudinis, cum etiam magistratibus ac senatu domum accitis rationarium imperii tradidit. sed reputans et se priuatum non sine periculo fore et illam plurium arbitrio temere committi, in retinenda perseuerauit, dubium euentu meliore an uoluntate.2 quam uoluntatem, cum prae se identidem ferret, quodam etiam edicto his uerbis testatus est: 'ita mihi saluam ac sospitem rem p. sistere in sua sede liceat atque eius rei fructum percipere, quem peto, ut optimi status auctor dicar et moriens ut feram mecum spem, mansura in uestigio suo fundamenta rei p. quae iecero.3' fecitque ipse se compotem uoti nisus omni modo, ne quem noui status paeniteret. Vrbem neque pro maiestate imperii ornatam et inundationibus incendiisque obnoxiam excoluit adeo, ut iure sit gloriatus marmoream se relinquere, quam latericiam accepisset. tutam uero, quantum prouideri humana ratione potuit, etiam in posterum praestitit.
他曾两次考虑归还共和政体:第一次是在击败安东尼之后立即产生的念头,因为他记起安东尼屡次指责他,仿佛政体未能归还全在于他的阻挠;第二次则是因为对久病的厌倦,当时他甚至将行政官和元老院召至家中,移交了帝国的账目清册。但他考虑到自己成为平民并非没有危险,且国家若轻率交由众人裁断亦属冒险,因而坚持保留了权力;究竟是结果更好还是动机更好,殊难定论。 对于这一意愿,他不仅时常公开表明,甚至在某份告示中以如下词句作证:“愿我有幸将国家安稳完好地确立在其固有的基石之上,并收获我所企求的那种成果,即被称为最优政体的缔造者,并在临终时随身带去这份希望:我所奠定的国家基础将长存不移。”他也使自己的誓愿得以成全,想方设法努力使任何人都不对新体制感到悔恨。 当时的罗马城既没有与帝国尊严相称的装点,又常受洪水与火灾的侵害,他对此进行了彻底整治,以至于他有理由自夸:自己接手的是一座砖城,而留下的是一座大理石之城。此外,在人类智慧所能预见的范围内,他亦确保了它在未来的安全。
publica opera plurima extruxit, e quibus uel praecipua: forum cum aede Martis Vltoris, templum Apollinis in Palatio, aedem Tonantis Iouis in Capitolio. fori extruendi causa fuit hominum et iudiciorum multitudo, quae uidebatur non sufficientibus duobus etiam tertio indigere; itaque festinatius necdum perfecta Martis aede publicatum est cautumque, ut separatim in eo publica iudicia et sortitiones iudicum fierent. aedem Martis bello Philippensi pro ultione paterna suscepto uouerat; sanxit ergo, ut de bellis triumphisque hic consuleretur senatus, prouincias cum imperio petituri hinc deducerentur, quique uictores redissent, huc insignia triumphorum conferrent. templum Apollinis in ea parte Palatinae domus excitauit, quam fulmine ictam desiderari a deo haruspices pronuntiarant; addidit porticus cum bibliotheca Latina Graecaque, quo loco iam senior saepe etiam senatum habuit decuriasque iudicum recognouit. Tonanti Ioui aedem consecrauit liberatus periculo, cum expeditione Cantabrica per nocturnum iter lecticam eius fulgur praestrinxisset seruumque praelucentem exanimasset. quaedam etiam opera sub nomine alieno, nepotum scilicet et uxoris sororisque fecit, ut porticum basilicamque Gai et Luci, item porticus Liuiae et Octauiae theatrumque Marcelli. sed et ceteros principes uiros saepe hortatus est, ut pro facultate quisque monimentis uel nouis uel refectis et excultis urbem adornarent. multaque a multis tunc extructa sunt, sicut a Marcio Philippo aedes Herculis Musarum, a L. Cornificio aedes Dianae, ab Asinio Pollione atrium Libertatis, a Munatio Planco aedes Saturni, a Cornelio Balbo theatrum, a Statilio Tauro amphitheatrum, a M. uero Agrippa complura et egregia.
他建造了极多的公共设施,其中最主要的有:带有战神复仇者神庙的广场、帕拉蒂尼山上的阿波罗神庙,以及卡庇托林山上的雷神朱庇特神庙。建造广场的原因是人口与诉讼案件众多,在原有的两个广场已不敷使用的情况下,似乎需要第三个;因此,尽管战神神庙尚未竣工,该广场便匆匆向公众开放,并规定公诉案件及陪审员的抽签程序须在此单独进行。 他在为父复仇而发动的腓立比战役中曾许愿建立战神神庙;因此他明文规定,元老院关于战争与凯旋式的商议须在此处举行,携军权前往行省任职者须从此处受护送出发,凯旋归来的胜利者须将凯旋标志物送交此处。 他在其帕拉蒂尼住宅中被雷电击中、占卜官宣告该处为神祇所索求的部分建起了阿波罗神庙;他增建了带有拉丁语及希腊语图书馆的柱廊,晚年他甚至经常在此处召集元老院并审查陪审员名册。他为雷神朱庇特奉献神庙是出于逃过死劫的感激:在坎塔布连远征期间,于一次夜间行军中,一道闪电擦过他的行轿,并当场击死了在前方引路照光的奴隶。 他还以他人的名义,即孙儿们、妻子以及妹妹的名义建造了一些建筑,例如盖乌斯与卢基乌斯的柱廊及长方形会堂,以及利维娅和屋大维娅的柱廊与马尔凯鲁斯剧场。此外,他常常劝导其他显赫人物,依照各自的财力,用新建的或修复装饰的纪念性建筑物来装点城市。 当时有许多人建造了大量设施,如马尔基乌斯·菲利普斯建造的赫拉克勒斯与缪斯神庙、卢基乌斯·科尔尼菲基乌斯建造的狄安娜神庙、阿西尼乌斯·波利奥建造的自由公署、穆纳蒂乌斯·普兰库斯建造的萨图尔努斯神庙、科尔内利乌斯·巴尔布斯建造的剧场、斯塔提利乌斯·陶鲁斯建造的圆形剧场,而马尔库斯·阿格里帕更是建造了许多卓绝的建筑。
Spatium urbis in regiones uicosque diuisit instituitque, ut illas annui magistratus sortito tuerentur, hos magistri e plebe cuiusque uiciniae lecti. aduersus incendia excubias nocturnas uigilesque commentus est; ad coercendas inundationes alueum Tiberis laxauit ac repurgauit completum olim ruderibus et aedificiorum prolationibus coartatum. quo autem facilius undique urbs adiretur, desumpta sibi Flaminia uia Arimino tenus munienda reliquas triumphalibus uiris ex manubiali pecunia sternendas distribuit. Aedes sacras uetustate conlapsas aut incendio absumptas refecit easque et ceteras opulentissimis donis adornauit, ut qui in cellam Capitolini Iouis sedecim milia pondo auri gemmasque ac margaritas quingenties sestertium una donatione contulerit.4
他将城市空间划分为若干个大区与街区,并规定大区由年度行政官抽签管辖,街区则由从各邻里平民中选出的街区长官管辖。为防火灾,他创设了夜巡制度与警备队;为防洪水,他拓宽并疏浚了第伯河河床——该处曾堆满瓦砾,且因建筑物的侵占凸出而变得狭窄。此外,为使来自各方的人更易抵达罗马城,他亲自承担了修葺直达阿里米努姆的弗拉米尼亚大道的任务,其余道路则分派给享有凯旋式殊荣的将领们用战利品资金铺设。 他修复了因年久失修而倒塌或毁于火灾的神庙,并以极其丰厚的奉纳品装点这些神庙及其他圣所;事实上,他曾单次捐赠便向卡庇托林朱庇特神庙的内殿奉献了一万六千磅黄金,以及价值五千万塞斯退斯的宝石与珍珠。
- 28quasi per ipsum staret ne redderetur
短语 'per aliquem stat quominus/ne...' 是非人称惯用表达,意为“……未能实现是某人的过错/原因在于某人”。未完成过去时虚拟式 'redderetur' 是在主句谓语 'staret' 之后的时态呼应(历史时态序列)。
- 28dubium euentu meliore an uoluntate
此为带有省略的结构(省略了非人称动词 'est'),由形容词 'dubium' 引导间接选择疑问句。'euentu' 与 'uoluntate' 是表方面(或性质)的夺格,表达“其究竟是结果更好,抑或是意图更好,尚存疑问”。
- 28ita mihi saluam ac sospitem rem p. sistere in sua sede liceat atque eius rei fructum percipere, quem peto, ut optimi status auctor dicar et moriens ut feram mecum spem, mansura in uestigio suo fundamenta rei p. quae iecero
这是一个采用限制性/条件性 'ita ... ut ...' 的定型愿望句构(“愿我有幸……唯在……的条件下”)。愿望虚拟式 'liceat' 构成祈愿主干,其后的 'ut' 从句('dicar', 'feram')规定了所企求的目标与约束条件。'mansura [esse]' 充当由 'spem' 引出的宾格加不定式结构,其主语宾格为被定语从句 'quae iecero' 修饰的名词 'fundamenta'。
- 30ut qui in cellam Capitolini Iouis sedecim milia pondo auri gemmasque ac margaritas quingenties sestertium una donatione contulerit
采用 'ut qui' 搭配虚拟式('contulerit')构成的表特征/原因的关系从句(“作为一个单次捐赠便献纳了……之人”)。'quingenties sestertium' 是罗马货币惯用表达,数词副词 'quingenties'(500倍)省略了 'centena milia'(十万),表示 500 × 10万 = 5000万塞斯退斯。
