← 苏维托尼乌斯

奥古斯都传

§33-37

亲理司法事务与元老院及官职改革

奥古斯都勤勉审理司法案件,展现宽宥并规范了上诉程序;他推行包括婚姻法在内的一系列立法改革,通过两次审查整饬并精简了臃肿的元老院,改善会议规程,并增设多种行政职位以扩大公民对国家治理的参与。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§33

​ipse ius dixit assidue et in noctem nonnumquam, si parum corpore ualeret, lectica pro tribunali collocata uel etiam domi cubans. dixit autem ius non diligentia modo summa sed et lenitate, siquidem manifesti parricidii reum, ne culleo insueretur, quod non nisi confessi adficiuntur hac poena,1 ita fertur interrogasse: 'certe patrem tuum non occidisti?' et cum de falso testamento ageretur omnesque signatores lege Cornelia tenerentur, non tantum duas tabellas, damnatoriam et absolutoriam, simul cognoscentibus dedit, sed tertiam quoque, qua ignosceretur iis, quos fraude ad signandum uel errore inductos constitisset. appellationes quotannis urbanorum quidem litigatorum praetori delegabat urbano, at prouincialium consularibus uiris, quos singulos cuiusque prouinciae negotiis praeposuisset.

他亲自勤勉地审理诉讼,有时甚至延续至深夜;若身体不适,他便将躺椅安置在法庭裁判席前,甚至在家中卧榻上审判。他审案不仅极其审慎,而且极具宽宥之情;事实上,为了使一名罪证确凿的杀亲犯免于被缝入皮囊——因为唯有认罪者才受此刑罚——据说他曾如此审问:“你肯定没有杀死你的父亲吧?”又如在审理一份伪造遗嘱案件、所有签署人依科尔内利乌斯法均须受罚时,他不仅发给参与审理的陪审员两块分别代表定罪和开释的投票板,还发了第三块,用以赦免那些被证实是因受骗或误解而签署的人。每年,他将城内诉讼人的上诉案件交由城市裁判官处理,而将行省居民的上诉交由执政官级要人裁决,并指定他们分别主管各个行省的事务。

§34

​Leges retractauit et quasdam ex integro sanxit, ut sumptuariam et de adulteriis et de pudicitia, de ambitu, de maritandis ordinibus. hanc cum aliquanto seuerius quam ceteras emendasset, prae tumultu recusantium perferre non potuit nisi adempta demum lenitaue parte poenarum et uacatione trienni data auctisque praemiis. sic quoque abolitionem eius publico spectaculo pertinaciter postulante equite, accitos Germanici liberos receptosque partim ad se partim in patris gremium ostentauit, manu uultuque significans ne grauarentur imitari iuuenis exemplum. cumque etiam inmaturitate sponsarum et matrimoniorum crebra mutatione uim legis eludi sentiret, tempus sponsas habendi coartauit, diuortiis modum imposuit.

他修订了法律并重新制定了若干法条,诸如反挥霍法、关于通奸与贞洁的法律、反贿选法以及关于各阶层通婚的法律。在修订这项婚姻法时,由于其严厉程度远超其他法律,面对抵制者的喧嚷反对,直到他最终废除或放宽了部分刑罚、给予三年的豁免期并增加了奖励之后,才得以通过实施。即便如此,当骑士阶层在一次公开游艺会上固执地要求废除该法时,他召来日耳曼尼库斯的孩子们,将他们一部分抱到自己身边,一部分抱到其父亲怀中,向众人展示,并以手势和神情示意他们不要不情愿效仿这位青年的榜样。当他察觉到该法的效力因未成年女子的订婚和频繁更替婚姻而被规避时,他缩短了订婚期限,并对离婚设定了限制。

§35

​Senatorum affluentem numerum deformi et incondita turba—erant enim super mille, et quidam indignissimi et post necem Caesaris per gratiam et praemium adlecti, quos orciuos uulgus uocabat—ad modum pristinum et splendorem redegit duabus lectionibus: prima ipsorum arbitratu, quo uir uirum legit,2 secunda suo et Agrippae; quo tempore existimatur lorica sub ueste munitus ferroque cinctus praesedisse decem ualentissimis senatorii ordinis amicis sellam suam circumstantibus. Cordus Cremutius scribit ne admissum quidem tunc quemquam senatorum nisi solum et praetemptato sinu. quosdam ad excusandi se uerecundiam compulit seruauitque etiam excusantibus insigne uestis et spectandi in orchestra epulandique publice ius. quo autem lecti probatique et religiosius et minore molestia senatoria munera fungerentur, sanxit, ut prius quam consideret quisque ture ac mero supplicaret apud aram eius dei, in cuius templo coiretur, et ne plus quam bis in mense legitimus senatus ageretur, Kalendis et Idibus, neue Septembri Octobriue mense ullos adesse alios necesse esset quam sorte ductos, per quorum numerum decreta confici possent; sibique instituit consilia sortiri semenstria, cum quibus de negotiis ad frequentem senatum referendis ante tractaret. sententias de maiore negotio non more atque ordine sed prout libuisset perrogabat, ut perinde quisque animum intenderet ac si censendum magis quam adsentiendum esset.3

元老院由于不堪入目、杂乱无序的乌合之众而人数剧增——因为其人数超过了一千,其中有些人极不称职,是在恺撒遇刺后通过钻营和收买被补选进来的,民众戏称他们为“阴间来客”——他通过两次审查,将其恢复到原有的规模与光彩:第一次由元老们自行决定,即一人选一人;第二次则由他本人与阿格里帕主持。据信在此时,他内穿铠甲、腰佩宝剑主持会议,并由元老阶层中最强壮的十名友人环立在其座椅四周。克雷穆提乌斯·科尔杜斯记载,当时任何元老只有孤身一人且衣服折襟经过搜查之后才准许入内。他促使某些人出于羞耻心而主动请辞,并且即使对那些请辞者,他也保留了其宽边长袍的服饰标志、在管弦乐席就座观赏的特权以及出席公宴的权利。 此外,为了使入选合格者既能更虔诚、又能以更少劳顿来履行元老院职责,他规定:每人在就座前,须在集会所在神殿的神明祭坛前以乳香和纯酒行祈告之礼;元老院的正式集会每月不得超过两次,即朔日与望日;在九月和十月,除抽签选出以达到通过决议法定人数的元老之外,其他人不必出席。他还在自己身边设立了每半年通过抽签产生的顾问委员会,以便与他们预先商议须提交元老院全体会议的事项。 在对重大事务征询意见时,他并不按惯例和尊卑次序,而是随心所欲地逐一提问,使每个人都同样集中精神,就仿佛自己必须发表真知灼见而不仅仅是表示附和一样。

§36

​Auctor et aliarum rerum fuit, in quis: ne acta senatus publicarentur, ne magistratus deposito honore statim in prouincias mitterentur, ut proconsulibus ad mulos et tabernacula, quae publice locari solebant, certa pecunia constitueretur, ut cura aerari a quaestoribus urbanis ad praetorios praetoresue transiret, ut centumuiralem hastam quam quaesturam functi consuerant cogere decemuiri cogerent.

他还是其他一些举措的首倡者,其中包括:元老院会议记录不得公布;长官离职后不得立即派往行省;为资深执政官规定固定数额的款项用于过去一贯由公款承租的骡马和帐篷;国库管理权由城市财务官移交至法务官级人士或法务官手中;以及由十人委员会负责召集百人审判庭,而以往通常由担任过财务官的人召集。

§37

​quoque plures partem administrandae rei p. caperent, noua officia excogitauit: curam operum publicorum, uiarum, aquarum, aluei Tiberis, frumenti populo diuidundi, praefecturam urbis, triumuiratum legendi senatus et alterum recognoscendi turmas equitum, quotiensque opus esset. censores creari desitos longo interuallo creauit. numerum praetorum auxit. exegit etiam, ut quotiens consulatus sibi daretur, binos pro singulis collegas haberet, nec optinuit, reclamantibus cunctis satis maiestatem eius imminui, quod honorem eum non solus sed cum altero gereret.4

为了让更多人分担国家行政事务,他设立了新的职务:公共工程、道路、水道、台伯河河道、向民众分发粮食的督办官,城市长官,负责选定元老的三人委员会,以及视需要审查骑士连队的三人委员会。他恢复了中断许久的监察官选举。他增加了裁判官的人数。他甚至要求每当授予他执政官职时,应为他配备两名同僚而非一名;但未能如愿,因为众人异口同声抗议道:他并非单独一人执掌该职,而是与另一人共同执掌,其威严已被削弱得足够多了。

语法注4 条
  1. 33ne culleo insueretur, quod non nisi confessi adficiuntur hac poena

    由 ne 引导的否定目的从句(“以免他被缝入皮囊”)中内嵌了一个由 quod 引导的表示原因的插入性从句(直说式现在时)。在罗马司法惯例中,对于杀亲罪的皮囊极刑(poena cullei)必须以嫌犯认罪(confessio)为前提;奥古斯都特意采用带有否定倾向的诱导式发问(certe... non,“你肯定没有……”),旨在诱使被告否认罪行,从而免除其遭受该特定刑罚。

  2. 35quo uir uirum legit

    quo 为关系代名词的夺格,指代前述的第一种审查方式(prima [lectio] ipsorum arbitratu)的方式或手段。“uir uirum legit”(一人挑选另一人)是源自罗马早期军事实践中依神圣法征兵的古老同侪推选惯用语,在此指由元老院议员彼此之间接替推举同僚的连锁式甄选程序。

  3. 35ac si censendum magis quam adsentiendum esset

    由 perinde... ac si(“正如仿佛……一样”)引导的假设比较从句。动形容词 censendum 与 adsentiendum 均作非人称被动用法,前者表示“正式提出自己的见解与判词(censere)”,后者表示“仅仅附和赞同他人的提案(assentiri)”。此处说明奥古斯都借此打破按资历顺位发言的惯例,以促使每位议员主动思考而非机械附和。

  4. 37reclamantibus cunctis satis maiestatem eius imminui, quod honorem eum non solus sed cum altero gereret

    reclamantibus cunctis(“众人异口同声抗议道”)为独立夺格结构,同时充当言语动词,引出间接引语的宾格加不定式结构(satis maiestatem eius imminui,“他的威严已足够受损”)。其后的 quod 从句(接续法 gereret)陈述了抗议者所持的理由,即“正因为他不是独自一人、而是与另一人共同担任该官职”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:33-37