← 小普林尼

书信集

§2.6.1-2.6.7

对分等宴客的批评与平等节制之劝诫

小普林尼批评了一位依宾客地位高低而分等提供菜肴与葡萄酒的主人,说明自己如何通过克制自身饮食来一律同等对待所有宾客,并告诫青年切莫效仿这种将奢靡与吝啬结合在一起的恶劣行径。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.6.1

​Longum est altius repetere nec refert, quemadmodum acciderit, ut homo minime familiaris cenarem apud quendam, ut sibi videbatur, lautum et diligentem, ut mihi, sordidum simul et sumptuosum.1

要从头细说此事未免过于冗长,而且我这个绝非密友的人,究竟是如何在某人府上赴宴的,也并不紧要;在那人看来,自己既体面又节俭,但在我眼中,他却既鄙陋又奢靡。

§2.6.2

​Nam sibi et paucis opima quaedam, ceteris vilia et minuta ponebat. Vinum etiam parvolis lagunculis in tria genera discripserat, non ut potestas eligendi, sed ne ius esset recusandi, aliud sibi et nobis, aliud minoribus amicis - nam gradatim amicos habet -, aliud suis nostrisque libertis.

因为他给自己和少数几个人摆上肥美丰盛的珍馐,给其余众人却尽是廉价微薄的劣肴。甚至连葡萄酒他也用微小的细颈瓶分作三等,并非为了给人挑选的权利,而是为了免去他人拒绝的余地:一种供他自己和我们享用,一种供次等的朋友享用——因为他对朋友是论资排辈的——还有一种供他自己的以及我们的获释奴享用。

§2.6.3

​Animadvertit qui mihi proximus recumbebat, et an probarem interrogavit. Negavi. 'Tu ergo' inquit 'quam consuetudinem sequeris?' 'Eadem omnibus pono; ad cenam enim, non ad notam2 invito cunctisque rebus exaequo, quos mensa et toro aequavi.'

倚卧在我身旁的那人察觉到了,便问我是否赞同。我说不赞同。“那么您,”他说道,“遵循怎样的规矩呢?”“我给所有人摆上同样的饮食;因为我请他们来是用餐,而不是来受耻辱的;凡被我以同桌同席待之平等的人,我在一切事上也与他们平等相待。”

§2.6.4

'Etiamne libertos?' 'Etiam; convictores enim tunc, non libertos puto.' Et ille: 'Magno tibi constat.3' 'Minime.' 'Qui fieri potest?' 'Quia scilicet liberti mei non idem quod ego bibunt, sed idem ego quod liberti.'

“连获释奴也如此?”“确实如此;因为在宴席上,我认为他们是同席的食客,而不是获释奴。”那人便说:“这会让您耗费甚巨。”“绝非如此。”“这怎么可能呢?”“因为自然,不是我的获释奴喝着与我相同的酒,而是我喝着与获释奴相同的酒。”

§2.6.5

​Et hercule si gulae temperes, non est onerosum quo utaris ipse communicare cum pluribus. Illa ergo reprimenda, illa quasi in ordinem redigenda est, si sumptibus parcas, quibus aliquanto rectius tua continentia quam aliena contumelia consulas.4

确实,如果你能克制口腹之欲,那么将自己所享用之物与众人分享,便绝非沉重的负担。因此,如果你想节省开支,就必须克制口腹之欲,将其约束整顿,而靠自身的克制来顾及开支,要比靠羞辱他人来得正当得多。

§2.6.6

​Quorsus haec?5 ne tibi, optimae indolis iuveni, quorundam in mensa luxuria specie frugalitatis imponat. Convenit autem amori in te meo, quotiens tale aliquid inciderit, sub exemplo praemonere, quid debeas fugere.

言及于此是何用意?是为了不让某些人在席间的奢靡,以节俭的面目欺瞒了你这位品性极佳的青年。况且,每逢发生此类事情,以实例预先告诫你应当规避何事,也正契合我对你的关爱之情。

§2.6.7

​Igitur memento nihil magis esse vitandum quam istam luxuriae et sordium novam societatem; quae cum sint turpissima discreta ac separata, turpius iunguntur. Vale.

所以,请切记,再没有什么比这种奢靡与鄙陋的新奇结合更当戒避的了;这两者即便分散孤立时也极为丑恶,而一旦结合在一起,便更是丑恶不堪。珍重。

语法注5 条
  1. 2.6.1lautum et diligentem, ut mihi, sordidum simul et sumptuosum

    与 quendam 呼应的宾格修饰语。此处对比了主人自以为的评价(ut sibi videbatur)——lautus(讲究的、体面的)与 diligens(在此指“节俭的、精打细算的”),以及作者的实际判断(ut mihi)——sordidus(卑鄙的、吝啬的)与 sumptuosus(奢靡的、铺张的)。

  2. 2.6.3ad notam

    nota 本指监察官在市民名册上做出的不良记录或耻辱标记(nota censoria)。此处与 ad cenam(正当的宴请待客)形成对仗,指通过等级差序的款待使宾客蒙受公开的羞辱与贬损。

  3. 2.6.4Magno tibi constat

    constat 作无人称动词,意为“花费”,后接表示价格或代价的离格 magno 以及表示受惠或受损的与格 tibi。

  4. 2.6.5quibus aliquanto rectius tua continentia quam aliena contumelia consulas

    关系代词 quibus 的先行词为 sumptibus;动词 consulo 支配与格(consulere + 与格意为“顾及、照管开销”)。tua continentia 与 aliena contumelia 均为方式或手段离格。

  5. 2.6.6Quorsus haec?

    省略了动词(如 tendunt 或 dixi)的惯用问句,意为“说这些意欲何为?”。随后的目的从句 ne...imponat 说明了说这番话的目的。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:2.6.1-2.6.7