- 底本
- Pliny, the Younger, creator;
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:2.5.1-2.5.13
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者将一篇尚在推敲中的辩词片段寄给友人,说明出于对故乡的深情导致篇幅宏大且文风华美,并请求对方兼顾严格删节与宽容审校。
Actionem et a te frequenter efflagitatam, et a me saepe promissam, exhibui tibi, nondum tamen totam; adhuc enim pars eius perpolitur.
你屡次迫切索求、我也屡次许诺过的那篇辩词,我已呈送于你,然而尚未是全篇;因为其中一部分仍在修润之中。
Interim quae absolutiora mihi videbantur, non fuit alienum iudicio tuo tradi. His tu rogo intentionem scribentis accommodes.1 Nihil enim adhuc inter manus habui, cui maiorem sollicitudinem praestare deberem.
在此期间,将那些在我看来较为完备的部分交由你审断,并无不妥。我恳请你对这些部分倾注写作者的专注。因为我手头至今未曾有过任何作品,是应当让我倾注更大关切的。
Nam in ceteris actionibus existimationi hominum diligentia tantum et fides nostra, in hac etiam pietas subicietur. Inde et liber crevit, dum ornare patriam et amplificare gaudemus, pariterque et defensioni eius servimus et gloriae.
盖因在其他辩论中,呈于世人评判之下的仅有我们的勤勉与诚信,而在此篇中,连同对故乡的孝忱也将接受检验。此书亦由此篇幅渐长,因我们在点缀与荣耀故乡时深感愉悦,并同时效力于对它的辩护与增辉。
Tu tamen haec ipsa quantum ratio exegerit reseca. Quotiens enim ad fastidium legentium deliciasque respicio, intellego nobis commendationem et ex ipsa mediocritate2 libri petendam.
然而,只要情理有此要求,你就应当对这些内容加以删削。因为每当我顾及读者的倦怠与挑剔,我便明白,我们亦当从篇幅本身的适度中去博取称誉。
Idem tamen qui a te hanc austeritatem exigo, cogor id quod diversum est postulare, ut in plerisque frontem remittas. Sunt enim quaedam adulescentium auribus danda, praesertim si materia non refragetur; nam descriptiones locorum, quae in hoc libro frequentiores erunt, non historice tantum sed prope poetice prosequi fas est.
然而,正是向你要求这种严苛的同一个我,却又不得不提出相反的要求,即在多数地方放宽你的眉头。因为有些东西是必须让步于青年人的耳目的,尤其是当题材并不抵触之时;盖因本书中较为多见的各处风土描写,不仅可以依史实铺陈,而且近乎诗意地加以描摹,亦是合情合理的。
Quod tamen si quis exstiterit, qui putet3 nos laetius fecisse quam orationis severitas exigat, huius - ut ita dixerim - tristitiam reliquae partes actionis exorare debebunt.
然而,假若有人出来认为我们处理得过于秾丽,超出了演说应有的凝重,那么这人的——不妨这样说——严厉不悦,亦自当由辩词的其余部分来抚平化解。
Adnisi certe sumus, ut quamlibet diversa genera lectorum per plures dicendi species teneremus, ac sicut veremur, ne quibusdam pars aliqua secundum suam cuiusque naturam non probetur, ita videmur posse confidere, ut universitatem omnibus varietas ipsa commendet.4
我们确实竭尽所能,试图通过多种演说风格去抓住各种不同趣味的读者;正如我们担心某些部分因各人天性不同而未必令某些人满意,同样,我们似乎也有把握确信,这种多样性本身会令全篇获得所有人的赞赏。
Nam et in ratione conviviorum, quamvis a plerisque cibis singuli temperemus, totam tamen cenam laudare omnes solemus, nec ea quae stomachus noster recusat, adimunt gratiam illis quibus capitur.
因为在筵席之道中亦是如此,尽管我们每个人各自对许多菜肴避而不尝,但我们所有人通常都会赞美整桌宴席,而我们脾胃所排斥的菜肴,亦不会减损那些合乎口味之物的美好。
Atque haec ego sic accipi volo, non tamquam assecutum esse me credam, sed tamquam assequi laboraverim, fortasse non frustra, si modo tu curam tuam admoveris interim istis, mox iis quae sequuntur.
而我希望你理解这番话时,莫以为我相信自己已经做到了这一点,而是以为我曾力求做到这一点——若你眼下能将你的心力倾注于这些部分,随后再倾注于接着送上的部分,或许这番苦心不会落空。
Dices te non posse satis diligenter id facere, nisi prius totam actionem cognoveris: fateor. In praesentia tamen et ista tibi familiariora fient, et quaedam ex his talia erunt ut per partes emendari possint.
你会说,除非预先通览全篇辩词,否则你无法足够审慎地做好此事:我承认这一点。然而在眼下,这些部分对你将变得更为熟稔,并且其中某些段落是可以分段加以校正的。
Etenim, si avulsum statuae caput aut membrum aliquod inspiceres,5 non tu quidem ex illo posses congruentiam aequalitatemque deprendere, posses tamen iudicare, an id ipsum satis elegans esset; nec alia ex causa principiorum libri circumferuntur, quam quia existimatur pars aliqua etiam sine ceteris esse perfecta.
因为,设若你审视从雕像上折断下来的头部或某个肢体,你固然无法从中探知整体的协调与匀称,但你依然能够判断这部分本身是否足够优雅精美;而〔汇集〕序言的书卷流布于世,亦无非是因为人们认为,即便脱离了其余部分,某些段落自身也可以是完美的。
Longius me provexit dulcedo quaedam tecum loquendi; sed iam finem faciam ne modum, quem etiam orationi adhibendum puto, in epistula excedam. Vale.
与你交谈的愉悦让我言之过长了;但我现在该收笔了,以免在书信中逾越了我认为即便在演说中也应当秉持的分寸。珍重。
- 2.5.2His tu rogo intentionem scribentis accommodes.
rogo 呈插入式用法,省略了从属连词 ut 而直接统领虚拟式 accommodes(并列式虚拟语气)。His 为中性复数与格,承前指代上一句中“较为完备的部分”,作 accommodes 的间接宾语。
- 2.5.4mediocritate
此处的 mediocritas 并非指“平庸”,而是指“适度、节制”或“适中的篇幅”,紧扣前文的“删削”(reseca)以及对读者厌倦心理的顾虑。
- 2.5.6Quod tamen si quis exstiterit, qui putet
句首的 Quod 为关系代词中性单数宾格转用的接续性用法(类似 quod si 中的连接性 quod),承接上文的语境。随后的 qui putet 是由不定代词 quis 统领的表特征的虚拟式关系从句。
- 2.5.7ita videmur posse confidere, ut universitatem omnibus varietas ipsa commendet.
动词 confidere 通常接“宾格加不定式”,但此处与副词 ita 形成呼应,带出了表示结果或实质内容的 ut 从句。此外,videmur posse 为以第一人称复数为主格的人称构式(“我们似乎能够……”)。
- 2.5.11avulsum statuae caput aut membrum aliquod inspiceres
statuae 既可视为与格(与分词 avulsum 搭配的分离与格),亦可视为属格(修饰 caput aut membrum)。从分词 avulsum 的动词性语义来看,解作分离与格更为贴切。全句通过未完成过去虚拟式(inspiceres... posses)构成与事实相反的假设条件句。
