← 小普林尼

书信集

§2.7.1-2.7.7

元老院决议为斯普林纳与亡子立像及其意义

小普林尼记述元老院因斯普林纳的军功决议为其树立凯旋铜像,并破格为其早逝的爱子科蒂乌斯立像,阐述了此举对世人的树范作用及个人的快慰。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.7.1

​Here a senatu Vesticio Spurinnae principe auctore1 triumphalis statua decreta est, non ita ut multis, qui numquam in acie steterunt, numquam castra viderunt, numquam denique tubarum sonum nisi in spectaculis audierunt, verum ut illis, qui decus istud sudore et sanguine et factis assequebantur.

昨日,元老院在皇帝的倡议下,决议为韦斯蒂基乌斯·斯普林纳树立凯旋铜像;这并非像赐予许多从未列席阵列、从未见过军营、乃至除了在观戏时从未听过号角之声的人那样,而是像赐予那些以汗水、鲜血和战功赢得该荣誉的人一样。

§2.7.2

​Nam Spurinna Bructerum regem vi et armis induxit in regnum, ostentatoque bello ferocissimam gentem, quod est pulcherrimum victoriae genus, terrore perdomuit.

因为斯普林纳凭兵戈武力将布鲁克特里人的国王送回王位,并以陈兵示威、施加恐惧彻底降伏了这支至为凶悍的部族——而这正是最崇高的一种胜利方式。

§2.7.3

​Et hoc quidem virtutis praemium, illud solacium doloris accepit, quod filio eius Cottio, quem amisit absens, habitus est honor statuae. Rarum id in iuvene; sed pater hoc quoque merebatur, cuius gravissimo vulneri magno aliquo fomento medendum fuit.2

他不仅获得了这份对武勇的奖赏,还获得了另一份抚慰悲痛的慰藉:元老院将立像的殊荣赋予了他在外时痛失的爱子科蒂乌斯。这对青年而言实属罕见;但这亦是其父应得的恩遇,因其深沉至极的创痛须以某种巨大的敷料加以抚疗。

§2.7.4

​Praeterea Cottius ipse tam clarum specimen indolis dederat, ut vita eius brevis et angusta debuerit hac velut immortalitate proferri. Nam tanta ei sanctitas gravitas auctoritas etiam, ut posset senes illos provocare virtute, quibus nunc honore adaequatus est.

况且科蒂乌斯自身也已展现出如此卓越的品性典范,以至于他那短促窄狭的生命本就该借由这般的永恒得以延展。因为他具备如此崇高的纯洁、庄重乃至威望,以致于在德行上足以向那些他如今在名誉上与之平起平坐的宿德老者发起挑战。

§2.7.5

​Quo quidem honore, quantum ego interpretor, non modo defuncti memoriae, dolori patris, verum etiam exemplo prospectum est. Acuent ad bonas artes iuventutem adulescentibus quoque, digni sint modo,3 tanta praemia constituta; acuent principes viros ad liberos suscipiendos et gaudia ex superstitibus et ex amissis tam gloriosa solacia.4

据我体悟,此项荣誉不仅顾及了死者的纪念与父亲的悲痛,更是树立了楷模。只要青年人德行配得,即使后生之辈也能获设如此宏大的褒奖,这必将激励青年致力修明德业;而来自膝下存者之欢愉,以及来自亡失骨肉之如此辉煌的慰藉,亦将激励显要公卿抚育后嗣。

§2.7.6

​His ex causis statua Cotti publice laetor, nec privatim minus. Amavi consummatissimum iuvenem, tam ardenter quam nunc impatienter requiro. Erit ergo pergratum mihi hanc effigiem eius subinde intueri subinde respicere, sub hac consistere praeter hanc commeare.

基于这些缘故,我不仅为科蒂乌斯的雕像感到公共层面上的欣悦,私下里的欣慰亦不逊于此。我曾炽热地爱戴这位极尽纯备的青年,正如我如今难耐地思念他一样。因此,日后我能屡屡瞻仰他的这尊雕像、频频回顾、伫足像下并从像旁走过,对我将是莫大的快慰。

§2.7.7

​Etenim si defunctorum imagines domi positae dolorem nostrum levant, quanto magis hae quibus in celeberrimo loco non modo species et vultus illorum, sed honor etiam et gloria refertur! Vale.

确实,若陈设于家中的亡者遗像尚能宽解我们的悲伤,那么这些在人烟最稠密之所不仅重现其仪容面貌、更昭显其名节荣耀的雕像,又该是何等更加如此!珍重。

语法注4 条
  1. 2.7.1principe auctore

    由两个名词构成的独立夺格(ablative absolute),意为“在皇帝的倡议/主持下”,表明该项元老院决议是由皇帝亲自提议并促成的官方程序背景。

  2. 2.7.3cuius gravissimo vulneri magno aliquo fomento medendum fuit

    动形容词短语 'medendum fuit' 采用非人称被动句构,因为动词 'medeor' 支配与格('vulneri'),因而不能作人称受动主语。字面直译为:“对其极深之创伤,须借某种盛大之敷料以施治”。'fomento' 是手段夺格。

  3. 2.7.5digni sint modo

    带有虚拟式的条件副词从句(modo 搭配虚拟式 'digni sint'),表示限制性假设条件:“只要他们德行配得(if only they are worthy)”。

  4. 2.7.5acuent principes viros ad liberos suscipiendos et gaudia ex superstitibus et ex amissis tam gloriosa solacia

    谓语动词 'acuent'(第三人称复数将来时)位于前部,而其真正的复合主语置于句末:即 'et gaudia ex superstitibus'(自膝下健在者而得之欣愉)与 'et ex amissis tam gloriosa solacia'(自亡故者而得之如此辉煌的慰藉),形成了主谓倒置与离隔(hyperbaton)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:2.7.1-2.7.7