- 底本
- Pliny, the Younger, creator;
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:2.13.1-2.13.11
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
小普林尼致信一位军团统帅,极力称赞挚友沃科尼乌斯·罗马努斯的高贵出身、温厚品格以及卓越的辞才,请求统帅在军中提携罗马努斯并授予其职位。
Et tu occasiones obligandi me avidissime amplecteris, et ego nemini libentius debeo.
您极其热切地抓住让我欠您人情的机会,而我也比对任何人都更乐意欠您的情。
Duabus ergo de causis a te potissimum petere constitui, quod impetratum maxime cupio. Regis exercitum amplissimum: hinc tibi beneficiorum larga materia, longum praeterea tempus, quo amicos tuos exornare potuisti. Convertere1 ad nostros nec hos multos.
因此,出于两个原因,我决定特意向您请求一件我极其渴望获准的事。您统率着一支极其庞大的军队:因此您拥有施予恩惠的充裕资材,此外您也拥有了很长一段时间,在这期间您得以提携您自己的友人。现在请将目光转向我们的人,而且人数并不多。
Malles tu quidem multos; sed meae verecundiae sufficit unus aut alter, ac potius unus.
您固然更愿意〔提携〕许多人;但依我的谦抑而言,一两个,或者更确切说只要一个,便已足矣。
Is erit Voconius Romanus. Pater ei in equestri gradu clarus, clarior vitricus, immo pater alius - nam huic quoque nomini pietate successit -, mater e primis. Ipse citerioris Hispaniae - scis quod iudicium provinciae illius, quanta sit gravitas - flamen proxime fuit.
这人便是沃科尼乌斯·罗马努斯。他的父亲在骑士阶层中声名卓著,他的继父,或者不如说是另一位父亲——因为凭借慈爱他也继承了这一名分——则更加卓著,母亲则出自名门。他本人最近担任了近西班牙行省的祭司——您自知该行省有着怎样的审视力,那是何等庄重严肃。
Hunc ego, cum simul studeremus, arte familiariterque dilexi; ille meus in urbe ille in secessu contubernalis, cum hoc seria cum hoc iocos miscui.
这个人在我们一同求学时,我便与他结下了深厚而亲密的友谊;在城里他是我的伙伴,在退隐之处他也是我的伙伴,我同他分享严肃事务,也同他谈笑打趣。
Quid enim illo aut fidelius amico aut sodale iucundius? Mira in sermone, mira etiam in ore ipso vultuque suavitas.
因为还有什么朋友比他更忠诚,有什么同伴比他更令人愉快呢?他的言谈有着令人赞叹的魅力,甚至连他的面容与神色中也有着令人惊异的优雅温和。
Ad hoc ingenium excelsum subtile dulce facile eruditum in causis agendis; epistulas quidem scribit, ut Musas ipsas Latine loqui credas. Amatur a me plurimum nec tamen vincitur.
除此之外,他在诉讼辩护中展现出崇高、敏锐、温雅、敏捷且博通的才智;他写的信件,甚至会使您以为缪斯们自己在用拉丁语说话。他备受我爱重,然而他在情分上却绝不逊色于我。
Equidem iuvenis statim iuveni, quantum potui per aetatem, avidissime contuli, et nuper ab optimo principe trium liberorum ius impetravi; quod quamquam parce et cum delectu daret, mihi tamen tamquam eligeret indulsit.
事实上,我年轻时便在当时年龄所允许的限度内,极其热切地立刻提携了同样年轻的他;不久前我又从最杰出的元首那里为他争取到了三子特权;尽管元首赐予这项特权时极其节制且经过甄选,但依然特许了我的请求,仿佛是经过特意挑选一样予以垂允。
Haec beneficia mea tueri nullo modo melius quam ut augeam possum, praesertim cum ipse illa tam grate interpretetur, ut dum priora accipit posteriora mereatur.
要维护我的这些恩惠,绝没有比进一步增进它们更好的办法了,尤其是鉴于他本人对此怀着如此感激的态度,以至于在领受前者的同时,已然配得上后来的恩惠。
Habes qualis quam probatus carusque sit nobis, quem rogo pro ingenio pro fortuna tua exornes. In primis ama hominem; nam licet tribuas ei quantum amplissimum potes, nihil tamen amplius potes amicitia tua; cuius esse eum usque ad intimam familiaritatem capacem quo magis scires,2 breviter tibi studia mores omnem denique vitam eius expressi.
您如今已得知他是怎样的人,在我眼中是何等受到认可与珍爱;我请求您依照您的才干与尊位提携他。首先请爱这个人;因为纵使您所能授予他的是最大限度的事物,却没有任何事物能胜过您的友谊;为了使您更清楚地知晓他能够承载这种友谊直至最深层的亲密,我向您简要描绘了他的学业志趣、品格性情,简而言之即他的整个生平。
Extenderem preces nisi et tu rogari diu nolles et ego tota hoc epistula fecissem;3 rogat enim et quidem efficacissime, qui reddit causas rogandi. Vale.
若非因为您不愿被人长时间恳求,且我也在这整封信中已经做到了这点,我本会进一步拉长我的祈求;因为陈述请求理由的人,实际上便是在提出请求,而且是在极其有效地提出请求。保重。
- 2.13.2Convertere
此处为第二人称单数被动语态命令式(带中间语态或反身含义,意为“转过身来/投向”),而非以 -re 结尾的直陈式现在时第二人称单数。上下文构成敦促对方将目光转向“我们的人”的祈使句。
- 2.13.10cuius esse eum usque ad intimam familiaritatem capacem quo magis scires
语序倒置与从句嵌套构成的复合句。基本骨架是目的从句 quo magis scires(“为了让您更清楚地知晓”),其下统领宾格不定式从句 eum esse capacem cuius(“他能够承载它[即您的友谊]”)。关系代词属格 cuius 指代前文的 amicitia tua,作 capacem 的宾格性属格。
- 2.13.11Extenderem preces nisi et tu rogari diu nolles et ego tota hoc epistula fecissem
与事实相反的虚拟条件句。主句 extenderem 为未完成过去虚拟式(表示与现在事实相反,“我本会拉长”);从句(nisi 引导)中并列了未完成过去虚拟式 nolles(与现在相反,“若非您不愿”)与过去完成虚拟式 fecissem(与过去事实相反,“若非我已经……做了”)。
- 2.13.4vitricu
主格单数 vitricus(继父)作主语。语境中与 pater 并列充当主语(“他的父亲……声名卓著,他的继父更卓著”)。
未在正文中定位
