← 小普林尼

书信集

§2.12.1-2.12.7

元老院对菲尔米努斯的判决及其矛盾

元老院审理了普里斯库斯的副官菲尔米努斯的余案,最终以剥夺其行省管理资格而非开除元老院籍结案,小普林尼对这一判决的形式平等与实质不公提出了批评。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.12.1

Λιτούργιον illud, quod superesse Mari Prisci causae proxime scripseram, nescio an satis,1 circumcisum tamen et adrasum est.

我上次来信所说的马里乌斯·普里斯库斯诉讼案留下的那个琐细余波,不知是否算得上充分,但无论如何总算被修剪削减了。

§2.12.2

​Firminus inductus in senatum respondit crimini noto. Secutae sunt diversae sententiae consulum designatorum. Cornutus Tertullus censuit ordine movendum, Acutius Nerva in sortitione provinciae rationem eius non habendam. Quae sententia tamquam mitior vicit, cum sit alioqui durior tristiorque.2

菲尔米努斯被带入元老院,就人尽皆知的罪名作了答辩。候任执政官们提出了不同的意见。科尔努图斯·特尔图卢斯主张应当将他从元老院阶层中除名,阿库提乌斯·涅尔瓦则主张在行省抽签分配中不应将其纳入考虑。后一种意见因被视为更为温和而获得了通过,然而在其他方面,这种处罚其实更为苛刻和悲惨。

§2.12.3

​Quid enim miserius quam exsectum et exemptum honoribus senatoriis, labore et molestia non carere?3 quid gravius quam tanta ignominia affectum non in solitudine latere, sed in hac altissima specula conspiciendum se monstrandumque praebere?

因为,有什么比被剥夺并除去了元老院议员的荣衔、却依然不能免除劳碌与烦扰更为凄惨的呢?又有什么比蒙受了如此巨大的奇耻大辱,却不能避居僻静之处隐姓埋名,反倒要在这最高的观象台上将自己暴露于人前任人注视与指点更为沉痛的呢?

§2.12.4

​Praeterea quid publice minus aut congruens aut decorum? notatum a senatu in senatu sedere, ipsisque illis a quibus sit notatus aequari; summotum a proconsulatu quia se in legatione turpiter gesserat, de proconsulibus iudicare, damnatumque sordium4 vel damnare alios vel absolvere!

此外,从国家体制的角度来看,还有什么比以下情形更不协调或更不体统的呢:一个被元老院予以严惩谴责的人竟坐在元老院之中,并与那些谴责他的人平起平坐;一个因在副官任上行为卑劣而被剥夺资深执政官任职资格的人,却对资深执政官们行使审判权;一个自身因卑劣贪腐而获罪的人,却去判定他人有罪或予以赦免!

§2.12.5

​Sed hoc pluribus visum est. Numerantur enim sententiae, non ponderantur; nec aliud in publico consilio potest fieri, in quo nihil est tam inaequale quam aequalitas ipsa. Nam cum sit impar prudentia, par omnium ius est.

然而多数人都赞同这一点。因为选票是按数目清点的,而不是按份量衡量的;而在公共议会中也不可能采取别的方式,在此类机构中,没有什么比平等本身更为不平等的了。因为尽管众人的智慧参差不齐,但所有人的权利却是均等的。

§2.12.6

​Implevi promissum priorisque epistulae fidem exsolvi, quam ex spatio temporis iam recepisse te colligo; nam et festinanti et diligenti tabellario dedi, nisi quid impedimenti in via passus est.

我已兑现了承诺,偿清了上一封信所立下的诺言,根据时间推移,我推想你现在已经收到了那封信;因为我将其托付给了一位既敏捷又尽责的邮差,除非他在路上遇到了什么阻碍。

§2.12.7

​Tuae nunc partes, ut primum illam, deinde hanc remunereris litteris, quales istinc redire uberrimae possunt. Vale.

现在轮到你尽你的职责了:先对那一封、继而对这一封信,以你所在之处所能寄回的最为充实详尽的书信作为报偿。保重。

语法注4 条
  1. 2.12.1nescio an satis

    习惯短语 nescio an(字面义为“我不知是否”)通常表达委婉的肯定或保留性的怀疑(“恐怕未必”、“不知是否充分”)。在此与后文的 tamen(“但无论如何”)相呼应,作为插入语表达作者对处置是否足够彻底所持的怀疑态度。

  2. 2.12.2Quae sententia tamquam mitior vicit, cum sit alioqui durior tristiorque.

    tamquam 引导表象性或主观性的理由(“被认为/自以为更为温和”),而带有虚拟式现在时 sit 的 cum 从句则作让步状语(“尽管在其他方面实则更为苛刻和惨淡”)。主句动词 vicit 为完成时,而从句使用虚拟式现在时 sit,表达了作者对该判决内在性质的普遍性评价。

  3. 2.12.3labore et molestia non carere

    不定式 carere(“摆脱”、“免除”)支配夺格补足语 labore et molestia,作为述语不定式与 exsectum et exemptum 所暗指的宾格主语构成对格不定式结构,意为“不能免受劳苦与烦累”。

  4. 2.12.4damnatumque sordium

    sordium 是由司法审判动词分词 damnatum(“被定罪者”)所支配的罪名属格(genitivus criminis)。sordes 在此指公职人员的贪婪、受贿等卑劣贪腐行为。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:2.12.1-2.12.7