- 底本
- Pliny, the Younger, creator;
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:2.14.1-2.14.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
小普林尼致信马克西穆斯,痛陈百人法庭审判风气的堕落,抨击雇佣观众虚假喝彩的丑恶现象,并表明自己正逐步退出诉讼事务。
Verum opinaris: distringor centumviralibus causis, quae me exercent magis quam delectant. Sunt enim pleraeque parvae et exiles; raro incidit vel personarum claritate vel negotii magnitudine insignis.
您的推测完全正确:我被百人法庭的诉讼缠住了身,这些案件与其说给我带来愉悦,不如说是徒耗我的精力。因为其中绝大多数案件既琐碎又微不足道;很少会碰上一桩因当事人显赫或案情重大而引人注目的诉讼。
Ad hoc pauci cum quibus iuvet dicere; ceteri audaces atque etiam magna ex parte adulescentuli obscuri ad declamandum huc transierunt, tam irreverenter et temere, ut mihi Atilius noster expresse dixisse videatur, sic in foro pueros a centumviralibus causis auspicari, ut ab Homero in scholis. Nam hic quoque ut illic primum coepit esse quod maximum est.
加之于此,能够与之共辩而令人快意的人寥寥无几;其余的大多是胆大妄为、而且多半是籍籍无名的年轻人,他们跑到这里来进行演说练习,其举止如此大不敬且轻率,以至于依我看,我们的友人阿提利乌斯说得极其精辟:广场上的少年们以百人法庭的案件为始,就像在学堂里以荷马为始一样。因为在这里也正如在那里一样,本该是最高峰的事物,竟成了开端。
At hercule ante memoriam meam - ita maiores natu solent dicere -, ne nobilissimis quidem adulescentibus locus erat nisi aliquo consulari producente: tanta veneratione pulcherrimum opus colebatur.
然而凭赫拉克勒斯起誓,在我所能记忆的年代之前——年长者们习惯于这样说——,即便最显赫的贵族青年,若非由某位执政官级人物引荐,也绝无立足之地:这项最为崇高的事业曾经受到如此崇高的敬仰与维护。
Nunc refractis pudoris et reverentiae claustris, omnia patent omnibus, nec inducuntur sed irrumpunt. Sequuntur auditores actoribus similes, conducti et redempti. Manceps convenitur; in media basilica tam palam sportulae quam in triclinio dantur; ex iudicio in iudicium pari mercede transitur.
而如今,羞耻与敬畏的锁钥已被砸碎,一切门庭向所有人敞开,他们不是被引荐入内,而是径直闯入。随之而来的听众与辩护人一般无二,皆是被雇佣和收买而来的。中间人接洽妥当;在大殿正中发放佣金红包,就如同在餐室里一般公开;他们以同样一份酬劳,从一个法庭转场到另一个法庭。
Inde iam non inurbane Σοφοκλεῖς vocantur ἀπὸ τοῦ σοφῶς καὶ καλεῖσθαι, isdem Latinum nomen impositum est Laudiceni; et tamen crescit in dies foeditas utraque lingua notata. Here duo nomenclatores mei - habent sane aetatem eorum qui nuper togas sumpserint - ternis denariis ad laudandum trahebantur. Tanti constat ut sis disertissimus.1 Hoc pretio quamlibet numerosa subsellia implentur, hoc ingens corona colligitur, hoc infiniti clamores commoventur, cum mesochorus dedit signum.
于是,人们便颇有风趣地称他们为“索福克勒斯们”,该词源自“索福斯”(好极了)与“被呼喊”;他们同时也被赋予了拉丁语名字“赞美换饭者”;然而,被两种语言所指责的这种丑行却与日俱增。昨天,我的两名名簿侍从——他们确实正处于刚穿上成年托加袍的年纪——每人领了三枚第纳尔便被拉去喝彩。要成为最雄辩的人,代价竟是如此高昂!凭着这笔酬金,无论多少排长凳都会被坐满;凭着这笔酬金,庞大的听众围拢而来;凭着这笔酬金,只要领唱者一发信号,无休止的欢呼便被掀起。
Opus est enim signo apud non intellegentes, ne audientes quidem; nam plerique non audiunt, nec ulli magis laudant. Si quando transibis per basilicam et voles scire, quo modo quisque dicat, nihil est quod tribunal ascendas,2 nihil quod praebeas aurem; facilis divinatio: scito eum pessime dicere, qui laudabitur maxime.
因为对于那些根本听不懂、甚至根本不去听的人而言,信号是必不可少的;因为绝大多数人并不听讲,然而没有人比他们赞美得更卖力。若您何时穿过大殿,想知道每个人讲得如何,您完全没有理由登上裁判席,也毫无必要倾耳细听;判断轻而易举:您只需知道,受到最多喝彩的那个人,讲得必定最糟。
Primus hunc audiendi morem induxit Larcius Licinus, hactenus tamen ut auditores corrogaret. Ita certe ex Quintiliano praeceptore meo audisse me memini.
拉尔基乌斯·利基努斯最初开创了这种网罗听众的风气,然而也仅仅止于纠集听众而已。至少我记得从我的恩师昆体良那里听过这桩事。
Narrabat ille: 'Assectabar Domitium Afrum. Cum apud centumviros diceret graviter et lente - hoc enim illi actionis genus erat -, audit ex proximo immodicum insolitumque clamorem. Admiratus reticuit; ubi silentium factum est, repetit quod abruperat.
他曾讲述道:“当时我随侍在多米提乌斯·阿费尔身侧。当他在百人法庭前庄重而沉缓地辩护时——因为这正是他的演说风格——,他听到紧邻处传来了过度而反常的喧嚣声。惊愕之下他停顿下来;待恢复肃静后,他重新拾起打断的话头。
Iterum clamor, iterum reticuit, et post silentium coepit. Idem tertio. Novissime quis diceret quaesiit. Responsum est: "Licinus." Tum intermissa causa "Centumviri," inquit, "hoc artificium periit."'
喝彩声再次响起,他再次停顿,肃静之后又复开始。第三次依然如此。最后他询问是谁在演说。回答是:‘利基努斯。’于是他中止了辩护,说道:‘百人法庭的裁判官们,这项技艺已经死亡了。’”
Quod alioqui perire incipiebat cum perisse Afro videretur,3 nunc vero prope funditus exstinctum et eversum est. Pudet referre quae quam fracta pronuntiatione dicantur, quibus quam teneris clamoribus excipiantur.
这项技艺在阿费尔看来业已死亡之时,本就已经在走向衰亡;而如今,它委实几乎被彻底消灭和颠覆了。提起怎样的言辞以何等轻浮娇柔的腔调被说出,又被何等柔靡轻佻的喧闹所迎合,简直令人感到羞耻。
Plausus tantum ac potius sola cymbala et tympana illis canticis desunt: ululatus quidem - neque enim alio vocabulo potest exprimi theatris quoque indecora laudatio - large supersunt.
那些如歌般的演说所欠缺的仅仅是掌声,或者说仅仅是铙钹和鼓声而已;至于狼嚎般的狂呼——因为没有任何其他词汇能够形容连剧场中都会显得失体统的赞美——却绰绰有余。
Nos tamen adhuc et utilitas amicorum et ratio aetatis moratur ac retinet; veremur enim ne forte non has indignitates reliquisse, sed laborem fugisse videamur. Sumus tamen solito rariores, quod initium est gradatim desinendi. Vale.
然而就我们而言,友人的利益与对自身年岁的顾虑依然拖延并挽留着我们;因为我们担心,人们或许会以为我们并非告别了这些令人不齿的丑态,而是逃避了劳役。不过我们出庭的次数已比往常更为稀疏,而这正是逐步退出的开端。保重。
- 2.14.6Tanti constat ut sis disertissimus
“tanti”为表示价格与价值的属格,意为“付出如此高昂的代价”。其后的“ut sis disertissimus”为结果从句(或名词性从句),具体阐释该代价所换取的结果,即“被视为最雄辩之人”。
- 2.14.8nihil est quod tribunal ascendas
短语“nihil est quod”后接虚拟式(ascendas, praebeas),构成表特征的关系从句,意为“绝无理由/毫无必要做某事”。关系代词 quod 作副词性宾格,表示原因。
- 2.14.12Quod alioqui perire incipiebat cum perisse Afro videretur
句首的“Quod”为连接性关系代词,指代前文的“artificium”。从句“cum perisse Afro videretur”由从属连词 cum 引导虚拟式未完成过去时 videretur,配以判断与格 Afro 及完成体不定式 perisse,意为“当在阿费尔看来它业已消亡之时”。主句为“Quod ... incipiebat”,并与后文的“nunc vero...”形成对比。
