← 小普林尼

书信集

§2.11.14-2.11.25

马里乌斯·普里斯库斯案的辩论与判决

小普林尼记述了自己与塔西佗在元老院弹劾马里乌斯·普里斯库斯案中的长篇演说、表决过程以及对其副官菲尔米努斯的追责余波,并以催促友人回信详述乡间生活作结。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.11.14

​Utcumque tamen animum cogitationemque collegi, coepi dicere non minore audientium assensu quam sollicitudine mea. Dixi horis paene quinque; nam duodecim clepsydris, quas spatiosissimas acceperam, sunt additae quattuor. Adeo illa ipsa, quae dura et adversa dicturo videbantur, secunda dicenti fuerunt.1

无论如何,我终于收束了心神与思绪,并在听众的赞许中开始发言,那赞许之声丝毫不亚于我内心的焦虑。我讲了将近五个小时;因为在分配给我的十二只容量最大的水钟之外,又追加了四只。以至于那些对将要发言者而言看似艰难而不利的事物,对真正发言的人来说反而变成了助益。

§2.11.15

​Caesar quidem tantum mihi studium, tantam etiam curam - nimium est enim dicere sollicitudinem - praestitit, ut libertum meum post me stantem saepius admoneret voci laterique consulerem,2 cum me vehementius putaret intendi, quam gracilitas mea perpeti posset. Respondit mihi pro Marciano Claudius Marcellinus.

凯撒对我表现出了极大的关切,甚至极大的顾念——说是焦虑或许言过其实——以至于他屡次提醒站在我身后的释奴,每当他认为我用力的激烈程度超出我单薄的身躯所能承受时,便嘱咐我保重声音和肺腑。克劳狄乌斯·马尔凯利努斯代表马尔基亚努斯对我作了答辩。

§2.11.16

​Missus deinde senatus et revocatus in posterum; neque enim iam incohari poterat actio, nisi ut noctis interventu scinderetur.

随后元老院散会,延期至次日;因为此时若再开始任何新的辩论,都不可避免地会被夜幕的降临所打断。

§2.11.17

​Postero die dixit pro Mario Salvius Liberalis, vir subtilis dispositus acer disertus; in illa vero causa omnes artes suas protulit. Respondit Cornelius Tacitus eloquentissime et, quod eximium orationi eius inest, σεμνῶς.

第二天,萨尔维乌斯·利贝拉利斯代表马里乌斯发言,这是一位构思精妙、条理严谨、敏锐且善辩之士;在这桩案件中,他确实施展了自己所有的辩论技艺。科尔内利乌斯·塔西佗以极高的雄辩予以答辩,并且展现出他演说中那一贯出众的庄严崇高特质。

§2.11.18

​Dixit pro Mario rursus Fronto Catius insigniter, utque iam locus ille poscebat, plus in precibus temporis quam in defensione consumpsit. Huius actionem vespera inclusit, non tamen sic ut abrumperet. Itaque in tertium diem probationes exierunt. Iam hoc ipsum pulchrum et antiquum, senatum nocte dirimi, triduo vocari, triduo contineri.

卡提乌斯·弗龙托再次代表马里乌斯作了极为出色的发言,并且正如当时局势所要求的那样,他把更多的时间花在了祈求哀告而非实质辩护上。夜色降临结束了他的辩辞,但并未显得突兀打断。于是证据审理延续到了第三天。元老院因夜幕而散会、一连召集三天、持续审理三天,这本身就已经是一件美好而合乎古风的事情了。

§2.11.19

​Cornutus Tertullus consul designatus, vir egregius et pro veritate firmissimus, censuit septingenta milia quae acceperat Marius aerario inferenda, Mario urbe Italiaque interdicendum, Marciano hoc amplius Africa. In fine sententiae adiecit, quod ego et Tacitus iniuncta advocatione diligenter et fortiter functi essemus, arbitrari senatum ita nos fecisse ut dignum mandatis partibus fuerit.3

候任执政官科尔努图斯·特尔图卢斯是一位卓越且极力维护真理的人,他提议:马里乌斯所收受的七十万塞斯特斯应当缴归国库,马里乌斯应被逐出罗马城及意大利,而马尔基亚努斯除了这些之外还应被逐出阿非利加。在决议的末尾他补充道,由于我和塔西佗尽责且勇敢地履行了所委托的诉讼代理职责,元老院认定我们的表现完全配得上所肩负的使命。

§2.11.20

​Assenserunt consules designati, omnes etiam consulares usque ad Pompeium Collegam: ille et septingenta milia aerario inferenda et Marcianum in quinquennium relegandum, Marium repetundarum poenae quam iam passus esset censuit relinquendum.

候任执政官们纷纷赞同,甚至直到庞培乌斯·科莱加为止的所有前执政官也都表示赞同。科莱加提议:七十万塞斯特斯应缴归国库,马尔基亚努斯应被流放五年,但马里乌斯则应当任由其留在已经承受的《追偿法》惩罚之中。

§2.11.21

​Erant in utraque sententia multi, fortasse etiam plures in hac vel solutiore vel molliore. Nam quidam ex illis quoque, qui Cornuto videbantur assensi, hunc qui post ipsos censuerat sequebantur.

支持两派意见的人都很多,甚至赞同这种更为宽松或温和的决议的人或许还要更多。因为就连那些原本看似赞同科尔努图斯的人中,也有几位转而跟随这位在他们之后发表意见的人。

§2.11.22

​Sed cum fieret discessio, qui sellis consulum astiterant, in Cornuti sententiam ire coeperunt. Tum illi qui se Collegae adnumerari patiebantur in diversum transierunt; Collega cum paucis relictus. Multum postea de impulsoribus suis, praecipue de Regulo questus est, qui se in sententia quam ipse dictaverat deseruisset. Est alioqui Regulo tam mobile ingenium, ut plurimum audeat plurimum timeat.

然而当进行表决分立时,那些原本站在执政官席位旁的人开始走向科尔努图斯的意见一边。于是那些原本甘愿归入科莱加一派的人也纷纷倒戈;科莱加身边最终只剩下了寥寥数人。后来他极力抱怨那些怂恿他的人,尤其是雷古鲁斯,后者竟在自己亲手起草的意见中抛弃了他。不过雷古鲁斯生性反复无常,以至于他在极度大胆与极度恐惧之间摇摆不定。

§2.11.23

​Hic finis cognitionis amplissimae. Superest tamen λιτούργιον non leve, Hostilius Firminus legatus Mari Prisci, qui permixtus causae graviter vehementerque vexatus est. Nam et rationibus Marciani, et sermone quem ille habuerat in ordine Lepcitanorum, operam suam Prisco ad turpissimum ministerium commodasse, stipulatusque de Marciano quinquaginta milia denariorum probabatur, ipse praeterea accepisse sestertia decem milia foedissimo quidem titulo, nomine unguentarii, qui titulus a vita hominis compti semper et pumicati non abhorrebat.

这场极其重大的审判至此告终。然而还遗留下一个绝非微不足道的余波:马里乌斯·普里斯库斯的副官霍斯蒂利乌斯·菲尔米努斯,他因牵涉此案而受到了严厉而猛烈的诘问。因为无论根据马尔基亚努斯的账目,还是根据他在莱普提斯市政议会中所发表的讲话,都证实了他曾为了极度可耻的勾当向普里斯库斯提供效劳,并向马尔基亚努斯索要了五万第纳尔;此外还证实了他本人曾以极度丑陋的名义——即香料费的名目——收受了一万塞斯特斯,而这个名目与这个终日修饰打扮、用浮石磨光身躯的男人的生活方式倒也丝毫不显格格不入。

§2.11.24

​Placuit censente Cornuto referri de eo proximo senatu; tunc enim, casu an conscientia, afuerat.

依照科尔努图斯的提议,元老院决定在下次会议上审理他的问题;因为当时他不知是出于偶然还是心中有愧而未曾到场。

§2.11.25

​Habes res urbanas; invicem rusticas scribe. Quid arbusculae tuae, quid vineae, quid segetes agunt, quid oves delicatissimae? In summa, nisi aeque longam epistulam reddis, non est quod postea nisi brevissimam exspectes.4 Vale.

城里的事情你已尽知;作为回报,请来信谈谈乡间的事吧。你的小树、葡萄园、庄稼都怎么样了?那些极娇贵的小羊又如何?总之,除非你回复一封同样长的信,否则今后你就别指望能收到除极短便条之外的任何来信了。保重。

语法注4 条
  1. 2.11.14dura et adversa dicturo videbantur, secunda dicenti fuerunt

    dicturo 与 dicenti 均为指向演说者(普林尼本人)的关系与利害与格。将来分词 dicturo 表达将要发言者事前的预期视角,而现在分词 dicenti 则对应实际演说进行过程中的现实视角,构成鲜明对照。

  2. 2.11.15voci laterique consulerem

    由 admoneret 引出的间接命令从句,省略了连词 ut(谓语为未完成过去时虚拟式 consulerem)。lateri 原指肋部、侧胸,此处代指发声与呼吸器官,指长期演说对声音和身体耐力的消耗。

  3. 2.11.19arbitrari senatum ita nos fecisse ut dignum mandatis partibus fuerit

    由 adiecit 统辖的对格加不定式结构(主语为 senatum,动词为 arbitrari)。它紧接着说明理由的从句 quod ... functi essemus(虚拟式表示所引述的主观理由),记录了元老院决议文末对控方代理人的官方赞赏条款。

  4. 2.11.25non est quod postea nisi brevissimam exspectes

    惯用句型 non est quod 搭配虚拟式(exspectes),表示“没有任何理由/没有必要……”。quod 源自表原因或内在宾语的关系代词对格,在否定主句后引导特征关系从句。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:2.11.14-2.11.25