← 小普林尼

书信集

§2.11.1-2.11.13

弹劾马里乌斯·普里斯库斯的审判与辩论

小普林尼向友人记述了起诉前总督马里乌斯·普里斯库斯贪腐与暴行一案在元老院的审理经过、程序管辖权之争、同案犯的罪行,以及在皇帝亲临的盛大集会中发表演说时的巨大压力与惶恐。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.11.1

​Solet esse gaudio tibi, si quid acti est in senatu dignum ordine illo. Quamvis enim quietis amore secesseris, insidet tamen animo tuo maiestatis publicae cura. Accipe ergo quod per hos dies actum est, personae claritate famosum, severitate exempli salubre, rei magnitudine aeternum.

每当元老院中做出与该阶层相称的行动时,你总会以此为乐。因为尽管你出于对安宁的喜爱而隐退,但对国家尊严的关切依然铭刻在你心中。因此,请听听这几天所发生的事情吧:因当事人的显赫而闻名,因先例的严正而有益,因事件的重大而永载史册。

§2.11.2

​Marius Priscus accusantibus Afris quibus pro consule praefuit, omissa defensione iudices petiit. Ego et Cornelius Tacitus, adesse provincialibus iussi, existimavimus fidei nostrae convenire notum senatui facere excessisse Priscum immanitate et saevitia crimina quibus dari iudices possent,1 cum ob innocentes condemnandos, interficiendos etiam, pecunias accepisset.

马里乌斯·普里斯库斯在受到他曾任资深执政官所治理的阿非利加省民起诉时,放弃了辩护,请求指定审判官。我和科尔内利乌斯·塔西佗奉命协助行省人民,我们认为,符合我们职责的做法是向元老院表明,普里斯库斯的残暴凶狠已经超出了可以指派审判官的指控范围,因为他曾为判处无辜者有罪、甚至处决他们而收受贿赂。

§2.11.3

​Respondit Fronto Catius deprecatusque est, ne quid ultra repetundarum legem quaereretur, omniaque actionis suae vela vir movendarum lacrimarum peritissimus quodam velut vento miserationis implevit.

卡提乌斯·弗龙托作了答辩,恳求不要在《追偿法》之外进行任何调查;这位极擅长引人落泪的人,以一种宛如怜悯之风的气势,鼓满了自己辩辞的所有风帆。

§2.11.4

​Magna contentio, magni utrimque clamores aliis cognitionem senatus lege conclusam, aliis liberam solutamque dicentibus, quantumque admisisset reus, tantum vindicandum.2

一场激烈的争论随之爆发,双方呼声鼎沸:一方主张元老院的审判权受法律限制,另一方则主张它是自由且不受束缚的,被告犯下了多大的罪行,就应当受到多大的惩处。

§2.11.5

​Novissime consul designatus Iulius Ferox, vir rectus et sanctus, Mario quidem iudices interim censuit dandos, evocandos autem quibus diceretur innocentium poenas vendidisse.

最终,候任执政官尤利乌斯·费罗克斯——一位正直而圣洁的人——提议:眼下确实应当给马里乌斯指派审判官,但同时也应传唤那些据称向他购买无辜者刑罚的人。

§2.11.6

​Quae sententia non praevaluit modo, sed omnino post tantas dissensiones fuit sola frequens, adnotatumque experimentis, quod favor et misericordia acres et vehementes primos impetus habent, paulatim consilio et ratione quasi restincta considunt.

这一决议不仅占了上风,而且在如此激烈的纷争之后,竟全然成为了唯一获得广泛支持的意见;经验再次证明,偏袒与同情固然在最初具有猛烈而强劲的冲劲,但随着审慎与理性将其化解,便会逐渐平息下来。

§2.11.7

​Unde evenit ut, quod multi clamore permixto tuentur, nemo tacentibus ceteris dicere velit; patescit enim, cum separaris a turba, contemplatio rerum quae turba teguntur.

由此可见,许多人在嘈杂的呐喊中所维护的事,在众人静默时却没有一个人愿意开口主张;因为一旦脱离了人群,那些被人群所遮蔽的事物之全貌便昭然若揭。

§2.11.8

​Venerunt qui adesse erant iussi, Vitellius Honoratus et Flavius Marcianus; ex quibus Honoratus trecentis milibus3 exsilium equitis Romani septemque amicorum eius ultimam poenam, Marcianus unius equitis Romani septingentis milibus plura supplicia arguebatur emisse; erat enim fustibus caesus, damnatus in metallum, strangulatus in carcere.

奉命到场的人出庭了:维泰利乌斯·霍诺拉图斯与弗拉维乌斯·马尔基亚努斯。其中,霍诺拉图斯被指控以三十万塞斯特斯买通了一名罗马骑士的流放以及该骑士七位朋友的死刑;马尔基亚努斯则被指控以七十万塞斯特斯买下了对一名罗马骑士的多重刑罚——因为那名骑士曾被木棍抽打,判处矿井服役,最终在狱中被勒死。

§2.11.9

​Sed Honoratum cognitioni senatus mors opportuna subtraxit, Marcianus inductus est absente Prisco. Itaque Tuccius Cerialis consularis iure senatorio postulavit, ut Priscus certior fieret, sive quia miserabiliorem sive quia invidiosiorem fore arbitrabatur, si praesens fuisset, sive - quod maxime credo - quia aequissimum erat commune crimen ab utroque defendi, et si dilui non potuisset in utroque puniri.

然而,及时的死亡使霍诺拉图斯免于元老院的审问,马尔基亚努斯则在普里斯库斯缺席的情况下被带上法庭。于是,前执政官图基乌斯·凯里亚利斯依据元老院议员的权利要求通知普里斯库斯到场,这或是因为他认为如果普里斯库斯在场会显得更值得怜悯,或是认为他会引起更大的公愤,抑或是——正如我所深信的——因为共同的罪行理应由双方共同进行抗辩,若无法洗脱,则应在双方身上一同予以惩处,此乃最公正之举。

§2.11.10

​Dilata res est in proximum senatum, cuius ipse conspectus augustissimus fuit. Princeps praesidebat - erat enim consul -, ad hoc Ianuarius mensis cum cetera tum praecipue senatorum frequentia celeberrimus; praeterea causae amplitudo auctaque dilatione exspectatio et fama, insitumque mortalibus studium magna et inusitata noscendi, omnes undique exciverat.

案件被推迟至下一次元老院会议,那次会议的场面本身极为庄严肃穆。元首亲自主持——因为他当时正担任执政官——此外,一月份本就因其他各项事务,尤其是因元老院议员出席人数极多而著称;加之案情的重大,由于推迟而倍增的期待与声势,以及人类生来对了解重大和不寻常之事的热切向往,将所有来自各方的人都召集了过来。

§2.11.11

​Imaginare quae sollicitudo nobis, qui metus, quibus super tanta re in illo coetu praesente Caesare dicendum erat. Equidem in senatu non semel egi, quin immo nusquam audiri benignius soleo: tunc me tamen ut nova omnia novo metu permovebant.

请设想一下,在那个集会之中,当着凯撒的面,要就如此重大的事件发言,我们感到了何等的焦虑,何等的恐惧。固然,我并非第一次在元老院发表演说,甚至没有任何地方的人比他们更和颜悦色地聆听我的发言;然而在当时,仿佛一切都是全新的,一种前所未有的恐惧深深震慑着我。

§2.11.12

​Obversabatur praeter illa quae supra dixi causae difficultas: stabat modo consularis, modo septemvir epulonum, iam neutrum.

除上文所述之外,案情的艰巨性也不断浮现在我眼前:站在那里的,曾是前执政官,曾是七人宴飨官,而如今两头落空。

§2.11.13

​Erat ergo perquam onerosum accusare damnatum, quem ut premebat atrocitas criminis, ita quasi peractae damnationis miseratio tuebatur.4

因此,去指控一个已被定罪之人是极其沉重的负担;正当他罪行的凶残对他步步紧逼之时,一种因仿佛已被定罪而生的怜悯却在庇护着他。

语法注4 条
  1. 2.11.2excessisse Priscum immanitate et saevitia crimina quibus dari iudices possent

    由 existimavimus 所统领的“宾格加不定式”结构(主语为 Priscum,动词为 excessisse,宾语为 crimina)。quibus...possent 是修饰 crimina 的特征关系从句,虚拟式 possent 表示性质或范围,意指普里斯库斯的残暴行为已经超越了通常可以指派审判官予以审理的罪名界限(即超越了普通的追偿法范围)。

  2. 2.11.4aliis cognitionem senatus lege conclusam, aliis liberam solutamque dicentibus, quantumque admisisset reus, tantum vindicandum

    这是一个由 aliis...aliis...dicentibus 构成的独立夺格结构,分别陈述两种对立意见。dicentibus 之后接续省略了 esse 的宾格加不定式结构。后半句 quantumque admisisset reus, tantum vindicandum 补充了后一种观点(即元老院权力不受限制),tantum 后承接被动态迂说法 [esse] vindicandum,与 quantum 相呼应,admisisset 则因处于间接引语的从属从句中而采用虚拟式过去完成时。

  3. 2.11.8trecentis milibus ... septingentis milibus

    表示价格或代价的夺格(ablative of price)。此处省略了币称名词 sestertium(或 nummum),分别意为“以三十万塞斯特斯”和“以七十万塞斯特斯”。

  4. 2.11.13quem ut premebat atrocitas criminis, ita quasi peractae damnationis miseratio tuebatur

    由相关连词 ut...ita... 构成的对仗结构(“一方面……另一方面……”)。关系代词 quem(指代普里斯库斯)置于句首,作为两个分句中谓语动词 premebat 与 tuebatur 的共同宾语,鲜明地对比了其罪行的残暴对其造成的重压与众人对其形同已被定罪的悲惨境况所产生的怜悯之间的矛盾。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:2.11.1-2.11.13