- 底本
- Pliny, the Younger, creator;
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:1.13.1-1.13.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
小普林尼赞许诗歌朗诵会盛况空前的文风,同时批评了听众迟怠傲慢的态度,并表示在尽到对友人的聆听义务后,自己将重返隐居处写作。
Magnum proventum poetarum annus hic attulit: toto mense Aprili nullus fere dies, quo non recitaret aliquis. Iuvat me quod vigent studia, proferunt se ingenia hominum et ostentant, tametsi ad audiendum pigre coitur.1
今年迎来了诗人的大丰收:在整个四月里,几乎没有哪一天没有人举行朗诵会。文学事业蓬勃发展,人们的才华展露无遗,这让我感到欣慰,尽管大家去听朗诵时的聚集显得懒散迟缓。
Plerique in stationibus sedent tempusque audiendi fabulis conterunt, ac subinde sibi nuntiari iubent, an iam recitator intraverit, an dixerit praefationem, an ex magna parte evolverit librum; tum demum ac tunc quoque Lente cunctanterque veniunt, nec tamen permanent, sed ante finem recedunt, alii dissimulanter et furtim, alii simpliciter et libere.
大多数人坐在聚集处闲聊,以此消磨本该聆听的时间,并屡屡吩咐人向他们通报朗诵者是否已经进场、是否已发表了序言、书卷是否已经展开了大半;直到那时,甚至即便在那时,他们也是慢吞吞、犹犹豫豫地到来,而且并不坚持到底,反而在结束前就抽身离开,有人遮遮掩掩、偷偷摸摸,有人则坦然自若、毫无顾忌。
At hercule memoria parentum Claudium Caesarem ferunt, cum in Palatio spatiaretur audissetque clamorem, causam requisisse, cumque dictum esset recitare Nonianum, subitum recitanti inopinatumque venisse.
然而凭赫拉克勒斯发誓,在父辈的记忆中,据说克劳狄乌斯·恺撒在帕拉蒂尼山漫步时听到了欢呼声,便询问其缘由,得知是诺尼亚努斯在朗诵后,便猝不及防、出人意料地来到了朗诵者面前。
Nunc otiosissimus quisque multo ante rogatus et identidem admonitus aut non venit aut, si venit, queritur se diem - quia non perdidit2 - perdidisse.
如今,最无所事事的人哪怕很早以前就受到邀请,并被一再提醒,要么根本不来,要么即便来了,也抱怨自己——因为并未虚度——虚度了这一天。
Sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec auditorum vel desidia vel superbia non retardat. Equidem prope nemini defui. Erant sane plerique amici; neque enim est fere quisquam, qui studia, ut non simul et nos amet.3 His ex causis longius quam destinaveram tempus in urbe consumpsi. Possum iam repetere secessum et scribere aliquid, quod non recitem, ne videar, quorum recitationibus adfui, non auditor fuisse sed creditor.4 Nam ut in ceteris rebus ita in audiendi officio perit gratia si reposcatur. Vale.
但正因如此,那些不因听众的懒散或傲慢而挫伤写作与朗诵热情的人,才更加值得赞赏和肯定。就我而言,我几乎未曾缺席任何人的朗诵。固然,他们大多数是朋友;因为几乎没有任何热爱学问的人不同时也热爱我。出于这些原因,我在城里停留的时间比原先计划的要长。如今我可以回到隐居处,写一些自己不会公开朗诵的作品了,免得在那些我曾出席其朗诵会的人看来,我不是去当听众,而是去当债主。因为正如在其他一切事务中一样,在聆听的义务中,一旦要求回报,这份情谊便荡然无存了。珍重。
- 1.13.1ad audiendum pigre coitur
由表示目的的前置词短语 ad 搭配动名词宾格(ad audiendum)与不及物动词 coeo 的无人称被动态(coitur)构成,字面意为“为了聆听而进行的聚集是懒散的”,即指听众前去听讲的态度消极迟缓。
- 1.13.4quia non perdidit
插入在间接引语 queritur se diem perdidisse(抱怨自己浪费了一天)之中的作者夹注。此处使用直陈式完成时 perdidit 而非虚拟式,表明这并非转述抱怨者的话,而是普林尼本人的讽刺性原因说明(“因为并未虚度”):正因为听了朗诵而没有虚度光阴,闲人反而抱怨虚度了一天。
- 1.13.6qui studia, ut non simul et nos amet
该句在结构上将宾语 studia 与后半句 ut non 从句中的动词 amet 搭配(amet 在前半句被省略),意为“热爱学问(amet),却不同时热爱我的人”。ut non 从句在此用作伴随状况或结果从句。
- 1.13.6ne videar, quorum recitationibus adfui, non auditor fuisse sed creditor
交错语序(hyperbaton)。句子的基本框架是 ne videar [iis] non auditor fuisse sed creditor, quorum recitationibus adfui(免得在那些我曾出席其朗诵会的人看来,我不是作为听众而是作为债主存在)。关系从句插入在系动词 videar 与其表语不定式之间,修饰语境中隐含的被欠人情的对象。
