- 底本
- Pliny, the Younger, creator;
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:1.14.1-1.14.10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
小普林尼向尤尼乌斯·毛里库斯推荐了前途无量且品行端正的青年米尼基乌斯·阿基利亚努斯,作为其已故兄弟鲁斯提库斯之女的夫婿,并盛赞其家族背景、仕途经历、容貌与家产。
Petis ut fratris tui filiae prospiciam maritum; quod merito mihi potissimum iniungis. Scis enim quanto opere summum illum virum suspexerim dilexerimque, quibus ille adulescentiam meam exhortationibus foverit, quibus etiam laudibus ut laudandus viderer effecerit.
你请求我为你兄弟的女儿挑选一位夫婿;你将此事首选嘱托于我,实为至当。因为你知道,我是多么由衷地景仰并爱戴那位伟大的人物,他是以何等的鼓励呵护我的青年时代,又以何等的赞美使我显得堪受赞许。
Nihil est quod a te mandari mihi aut maius aut gratius, nihil quod honestius a me suscipi possit, quam ut eligam iuvenem, ex quo nasci nepotes Aruleno Rustico deceat.
由你嘱托于我,再没有比这更重大、更令人欣喜的托付,由我承担,也再没有比这更体面、更崇高的使命了,那就是去选定一位青年,使阿鲁勒努斯·鲁斯提库斯有后裔由他而生不失体面。
Qui quidem diu quaerendus fuisset, nisi paratus et quasi provisus esset Minicius Acilianus, qui me ut iuvenis iuvenem - est enim minor pauculis annis - familiarissime diligit, reveretur ut senem.
确实,若非米尼基乌斯·阿基利亚努斯现成在侧且仿佛预先备好,这样的人本需长久寻觅;他像青年对待青年一样与我极为亲密——因为他只比我小几岁——又像对待长者一样敬重我。
Nam ita formari a me et institui cupit, ut ego a vobis solebam. Patria est ei Brixia, ex illa nostra Italia quae multum adhuc verecundiae frugalitatis, atque etiam rusticitatis antiquae, retinet ac servat.
因为他渴望受到我的塑造与教导,正如我昔日受教于你们一样。他的故乡是布里克西亚,出自我们那个至今仍极大保留并守护着古朴谦逊、节俭乃至古代淳朴风气的意大利。
Pater Minicius Macrinus, equestris ordinis princeps, quia nihil altius volvit; allectus enim a Divo Vespasiano inter praetorios honestam quietem huic nostrae - ambitioni dicam an dignitati? - constantissime praetulit.
他的父亲是米尼基乌斯·马克里努斯,骑士阶层的翘楚,因为他不愿追求更高的地位;虽然他被神君韦斯巴芗列入前裁判官之列,但他却始终坚定地选择体面的闲退,而非我们这种——我该称之为野心还是荣衔?——的生活。
Habet aviam maternam Serranam Proculam e municipio Patavio. Nosti loci mores: Serrana tamen Patavinis quoque severitatis exemplum est. Contigit et avunculus ei P. Acilius gravitate prudentia fide prope singulari. In summa nihil erit in domo tota, quod non tibi tamquam in tua placeat.
他有一位来自帕塔维乌姆自治市的外祖母塞拉娜·普罗库拉。你知晓那里的风气;然而塞拉娜即便对帕塔维乌姆人来说也是严谨品行的典范。他还有一位舅父普布利乌斯·阿基利乌斯,具备几乎独步的稳重、睿智与诚信。总而言之,整个家族之中,绝不会有任何不能像在你自己家中那样令你称心的事物。
Aciliano vero ipsi plurimum vigoris industriae, quamquam in maxima verecundia. Quaesturam tribunatum praeturam honestissime percucurrit, ac iam pro se tibi necessitatem ambiendi remisit.1
至于阿基利亚努斯本人,虽极尽谦逊,却拥有极其旺盛的活力与勤勉。他已极其光彩地历任了财务官、保民官与裁判官之职,从而为你免去了为他奔走拉票的必要。
Est illi facies liberalis, multo sanguine multo rubore suffusa, est ingenua totius corporis pulchritudo et quidam senatorius decor. Quae ego nequaquam arbitror neglegenda; debet enim hoc castitati puellarum quasi praemium dari.
他相貌堂堂,面庞红润充盈、气血旺盛,通体透着天赋的英挺与某种属于元老院阶层的威仪。我认为这些绝不可被忽视;因为这应当作为一种报偿,献给闺阁少女的贞操。
Nescio an adiciam2 esse patri eius amplas facultates. Nam cum imaginor vos quibus quaerimus generum, silendum de facultatibus puto; cum publicos mores atque etiam leges civitatis intueor, quae vel in primis census hominum spectandos arbitrantur, ne id quidem praetereundum videtur. Et sane de posteris et his pluribus cogitanti, hic quoque in condicionibus deligendis ponendus est calculus.3
我不知道是否应当补充说明他的父亲拥有丰厚的财产。因为每当我想到是为你们挑选女婿时,我认为对财产理应保持沉默;但当我审视世俗风气乃至国家法律——它们认为最首要关注的恰恰包括人们的财产额度——时,这一点似乎同样不容忽略。确实,对于考虑到子嗣以及可能为数众多的后代的人来说,在挑选联姻对象时,这一项计算也是必须权衡在内的。
Tu fortasse me putes indulsisse amori meo, supraque ista quam res patitur sustulisse. At ego fide mea spondeo futurum ut omnia longe ampliora quam a me praedicantur invenias. Diligo quidem adulescentem ardentissime sicut meretur; sed hoc ipsum amantis est, non onerare eum laudibus. Vale.
你或许会认为我受个人情谊所驱使,把这些长处拔高到了超出实际的程度。但我以信誉担保,你会发现一切远比我所赞述的更为优异。我的确如他所配得的那样极其热烈地爱护这位青年;但正因是真正爱护他,才不可用溢美之词为他徒增重担。珍重。
- 1.14.7pro se tibi necessitatem ambiendi remisit
动词 remittere 在此意为“免除、免去”。结合语境,由于阿基利亚努斯已经历任了财务官、保民官和裁判官,因此他已经省去了毛里库斯为他的仕途奔走拉票(ambire)的辛劳。
- 1.14.9Nescio an adiciam
nescio an 后接虚拟式在古典拉丁语中常作为表示委婉肯定的习语(“我是否应当补充…… / 或许我也该加上”)。在此表达了普林尼在纯正品德与世俗现实考量之间的犹疑与权衡。
- 1.14.9hic quoque in condicionibus deligendis ponendus est calculus
calculum ponere(“摆放筹码/算珠”)源自算盘计算,比喻“算计、权衡、纳入考虑”。condicio 在此指“联姻、婚约”。全句为被动迂说法(动形容词表必然):指在挑选婚配对象时,财富这一项考量也必须被计算在内。
