- 底本
- Pliny, the Younger, creator;
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1318.phi001.humanitext-lat1:1.12.1-1.12.13
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
小普林尼向友人叙述了曾任执政官的导师科雷利乌斯·鲁福斯因不堪长期痛风折磨而绝食自尽的经过,抒发了自己失去良师益友的深切悲痛,并恳求友人给予不同寻常的真正安慰。
Iacturam gravissimam feci, si iactura dicenda est tanti viri amissio. Decessit Corellius Rufus et quidem sponte, quod dolorem meum exulcerat. Est enim luctuosissimum genus mortis, quae non ex natura nec fatalis videtur.
我遭受了极其沉重的损失——如果失去这样一位伟大的人物应当被称为损失的话。科雷利乌斯·鲁福斯离世了,而且确是自愿决断的,这使我的悲痛更加溃烂难愈。因为凡是似乎既非出于自然又非出于宿命的死亡,乃是最令人哀恸的一种死法。
Nam utcumque in illis qui morbo finiuntur, magnum ex ipsa necessitate solacium est; in iis vero quos accersita mors aufert, hic insanabilis dolor est, quod creduntur potuisse diu vivere.1
无论如何,对于那些因疾病而终结生命的人,从必然性本身中尚可获得极大的安慰;但对于那些被主动招来的死亡夺去生命的人,这里的痛苦却是无法医治的,因为人们相信他们本可以长久地活下去。
Corellium quidem summa ratio, quae sapientibus pro necessitate est, ad hoc consilium compulit, quamquam plurimas vivendi causas habentem,2 optimam conscientiam optimam famam, maximam auctoritatem, praeterea filiam uxorem nepotem sorores, interque tot pignora veros amicos.
固然,那在智者眼中等同于必然性的至高理性促使科雷利乌斯做出了这一抉择,尽管他拥有极多活下去的理由:最无可指摘的良心、最崇高的名声、极大的威望,此外还有女儿、妻子、孙子、姐妹们,并在如此众多的至亲中拥有真正的朋友。
Sed tam longa, tam iniqua valetudine conflictabatur, ut haec tanta pretia vivendi mortis rationibus vincerentur. Tertio et tricensimo anno, ut ipsum audiebam, pedum dolore correptus est. Patrius hic illi; nam plerumque morbi quoque per successiones quasdam ut alia traduntur.
但他遭受了如此漫长、如此残酷的疾病折磨,以至于活着的这些巨大价值终究被赴死的种种理性考量所击败。据我亲耳听他所言,他在三十三岁那年便受足痛侵袭。这是他从父辈继承而来的;因为在大多数情况下,疾病也像其他财物一样通过某种继承而流传。
Hunc abstinentia sanctitate, quoad viridis aetas, vicit et fregit; novissime cum senectute ingravescentem viribus animi sustinebat, cum quidem incredibiles cruciatus et indignissima tormenta pateretur.
在精力充沛的青年时期,他凭借节制与圣洁的生活战胜并挫败了这病痛;到了晚年,当病痛随衰老日益沉重时,他以心灵的力量支撑着,哪怕他承受着令人难以置信的剧痛和极不公道的折磨。
Iam enim dolor non pedibus solis ut prius insidebat, sed omnia membra pervagabatur. Veni ad eum Domitiani temporibus in suburbano iacentem.
因为此时疼痛已不再如从前那样仅盘踞在双足,而是游走于全身的所有肢体。图密善时代,我曾前往他在郊外的庄园看望卧床的他。
Servi e cubiculo recesserunt - habebat hoc moris, quotiens intrasset fidelior amicus -; quin etiam uxor quamquam omnis secreti capacissima digrediebatur.
奴隶们退出了卧房——每当有较为亲密的朋友进来时,他总有这样的习惯——;甚至连那最能严守任何秘密的妻子也退了出去。
Circumtulit oculos et 'Cur' inquit 'me putas hos tantos dolores tam diu sustinere? - ut scilicet isti latroni vel uno die supersim.' Dedisses huic animo par corpus, fecisset quod optabat.3 Adfuit tamen deus voto, cuius ille compos ut iam securus liberque moriturus, multa illa vitae sed minora retinacula abrupit.
他环顾四周说道:“你以为我为何要如此长久地忍受这般剧痛?——自然是为了比那个强盗哪怕多活上一天。”要是你曾赋予这颗心灵与之相称的肉体,他早就实现所愿了。然而神明应允了他的誓愿;他既实现了心愿,便抱着如今已安然且自由赴死之志,挣断了尘世生活那些众多、却已无足轻重的羁绊。
Increverat valetudo, quam temperantia mitigare temptavit; perseverantem constantia fugit. Iam dies alter tertius quartus: abstinebat cibo. Misit ad me uxor eius Hispulla communem amicum C. Geminium cum tristissimo nuntio, destinasse Corellium mori nec aut suis aut filiae precibus inflecti; solum superesse me, a quo revocari posset ad vitam.
病情日益加重,他曾试图以节制来缓和;当病痛执拗不退时,他以坚毅的决断避开了它。已是第二天、第三天、第四天了:他一直拒绝进食。他的妻子希斯普拉派我们共同的朋友盖乌斯·格米尼乌斯带着最悲痛的消息来找我:科雷利乌斯已决意赴死,无论是她自己的恳求还是女儿的哀求都无法使他动摇;能够将他唤回生命的只剩下我。
Cucurri. Perveneram in proximum, cum mihi ab eadem Hispulla Iulius Atticus nuntiat nihil iam ne me quidem impetraturum: tam obstinate magis ac magis induruisse.4 Dixerat sane medico admoventi cibum: Κέκρικα, quae vox quantum admirationis in animo meo tantum desiderii reliquit.
我奔跑而去。当我已到达近旁时,尤利乌斯·阿提库斯受同一位希斯普拉之托向我通报,如今连我也将一无所获了:他已如此顽固地愈发坚决。事实上,他对端来食物的医生说过:“我已决意(Kekrika)。”这句话在我的心中留下了多少钦佩,便留下了多少怀念。
Cogito quo amico, quo viro caream. Implevit quidem annum septimum et sexagensimum, quae aetas etiam robustissimis satis longa est; scio. Evasit perpetuam valetudinem; scio. Decessit superstitibus suis, florente re publica, quae illi omnibus carior erat; et hoc scio.
我在思忖,我失去了怎样一位朋友,怎样一位伟人。他确已度过了第六十七个春秋,这一岁数即便对最强健的人而言也足够漫长了;我知道。他摆脱了永无休止的病痛;我知道。他在亲友健在、国家繁荣——而国家于他重于一切——之际离世;这我也知道。
Ego tamen tamquam et iuvenis et firmissimi mortem doleo, doleo autem - licet me imbecillum putes - meo nomine. Amisi enim, amisi vitae meae testem rectorem magistrum. In summa dicam, quod recenti dolore contubernali meo Calvisio dixi: 'Vereor ne neglegentius vivam.'
然而我仍旧悲伤,如同悼念一位既年轻又最健壮之人的离世;而且我悲伤——纵使你认为我软弱无能——是为我自己而悲伤。因为我失去了,我失去了我一生的见证者、引路人与导师。简而言之,我将把在切肤之痛中对我的同室好友卡尔维西乌斯所说的话重复一遍:“我恐怕自己日后生活会更加轻慢怠惰。”
Proinde adhibe solacia mihi, non haec: 'Senex erat, infirmus erat' - haec enim novi -, sed nova aliqua, sed magna, quae audierim numquam, legerim numquam. Nam quae audivi quae legi sponte succurrunt, sed tanto dolore superantur. Vale.
因此,请给我安慰吧,但不要是这些:“他年纪大了,他身体衰弱”——因为这些我早已知晓——而是某些崭新的、宏大的话语,是我从未听闻、从未读过的。因为凡我听过的、读过的,都会自然涌上心头,但它们都被如此巨大的悲痛所压倒了。珍重。
- 1.12.2quod creduntur potuisse diu vivere
此处使用了人称结构(creduntur 搭配不定式 potuisse,其主语与前文的 quos 一致),而非无人称结构(creditur eos potuisse)。
- 1.12.3quamquam plurimas vivendi causas habentem
在古典用法中 quamquam 通常引导直陈式从句,但此处直接与分词 habentem 连用以表示让步,这是后奥古斯都时代散文中的常见结构。宾格 habentem 在句法上修饰前文的 Corellium。
- 1.12.8Dedisses huic animo par corpus, fecisset quod optabat
一种省略条件连词 si 的条件句结构:过去完成时虚拟式 dedisses 充当条件从句(假使你赋予了……),而 fecisset 则构成过去的与事实相反的结果主句。
- 1.12.10tam obstinate magis ac magis induruisse
阿提库斯转述的间接引语中的“宾格加不定式”结构,省略了作主语的宾格代词 eum。副词短语 tam obstinate 与 magis ac magis 共同修饰完成体不定式 induruisse。
