← 阿普列尤斯

花札

§9#2

投身文学著述与赞颂总督塞维里亚努斯

阿普列乌斯承认希庇阿斯的多才多艺,但表明自己宁愿投身于文学与哲学著述而非手工艺;随后他极力赞扬资深执政官塞维里亚努斯及其副官儿子的仁政美德,并感叹其任期之短暂。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9#2

​quis autem non laudabit hominem tam numerosa arte multiscium, totiugi scientia magnificum, tot utensilium peritia daedalum? quin et ipse Hippian laudo, sed ingenii eius fecunditatem malo doctrinae quam supellectilis multiformi instrumento aemulari, fateorque me sellularias quidem artes minus callere, uestem de textrina emere, baxeas istas de sutrina praestinare, enimuero anulum nec gestare, gemmam et aurum iuxta plumbum et lapillos nulli aestimare,1 strigilem et ampullam ceteraque balnei utensilia nundinis mercari. prorsum enim non eo infitias2 nec radio nec subula nec lima nec torno nec id genus ferramentis uti nosse, sed pro his praeoptare me fateor uno chartario calamo me reficere poemata omnigenus apta uirgae, lyrae, socco, coturno, item satiras ac griphos, item historias uarias rerum nec non orationes laudatas disertis nec non dialogos laudatos philosophis atque haec et alia eiusdem modi tam graece quam latine, gemino uoto, pari studio, simili stilo. quae utinam possem equidem non singillatim ac discretim, sed cunctim et coaceruatim tibi, proconsul optime, offerre ac praedicabili testimonio tuo ad omnem nostram Camenam frui!3 non hercule penuria laudis, quae mihi dudum integra et florens per omnes antecessores tuos ad te reseruata est, sed quoniam nulli me probatiorem uolo, quam quem ipse ante omnis merito probo. enim sic natura comparatum est, ut eum quem laudes etiam ames, porro quem ames etiam laudari te ab illo uelis. atque ego me dilectorem tuum profiteor, nulla tibi priuatim, sed omni publicitus gratia obstrictus. nihil quippe a te impetraui, quia nec postulaui. sed philosophia me docuit non tantum beneficium amare, sed etiam maleficium negare magisque iudicio impertire quam commodo inseruire et quod in commune expediat malle quam quod mihi. igitur bonitatis tuae diligunt plerique fructum, ego studium. idque facere adortus sum, dum moderationem tuam in prouincialium negotiis contemplor, qua effecisti ut te amare debeant experti propter beneficium, expertes propter exemplum. nam et beneficio multis commodasti et exemplo omnibus profuisti. quis enim a te non amet discere, quanam moderatione optineri queat;4 tua ista grauitas iucunda, mitis austeritas, placida constantia blandusque uigor est. neminem proconsulum, quod sciam, prouincia Africa magis reuerita est, minus uerita: nullo nisi tuo anno ad coercenda peccata plus pudor quam timor ualuit. nemo te alius pari potestate saepius profuit, rarius terruit, nemo similiorem uirtute filium adduxit. igitur nemo Carthagini proconsulum diutius fuit. nam etiam eo tempore, quo prouinciam circumibas, manente nobis Honorino minus sensimus absentiam tuam, quamquam te magis desideraremus; paterna in filio aequitas, senilis in iuuene prudentia, consularis in legato auctoritas, prorsus omnis uirtutes tuas ita effingit ac repraesentat, ut medius fidius admirabilior esset in iuuene quam in te parta laus, nisi eam tu talem dedisses. qua utinam perpetuo liceret frui. quid nobis cum istis proconsulum uicibus, quid cum annis breuibus et festinantibus mensibus. o celeres bonorum hominum dies, o praesidum optimorum citata curricula. iam te, Seueriane, tota prouincia desideramus. enimuero Honorinum et honos suus ad praeturam uocat et fauor Caesarum ad consulatum format et amor noster inpraesentiarum tenet, et spes Carthaginis in futurum spondet, uno solacio freta exempli tui, quod qui legatus mittitur, proconsul ad nos cito reuersurus est.

然而,谁会不称赞这样一个在繁多技艺中无所不知、在多方学识中显赫卓绝、在如此多器物的熟练制作中宛如代达罗斯的人呢?确实,我自己也称赞希庇阿斯,但我宁愿以学问的丰富装备,而非生活器具的多样器具,来效仿他才思的丰饶;而且我承认,自己并不谙熟那些久坐工匠的手艺,我的衣物买自织造坊,脚上的便鞋购自鞋铺,实则既不佩戴戒指,也将宝石与黄金视若铅块与碎石般毫无价值,刮身板、油壶以及浴场的其余器具全在集市上采购。 因为我绝不否认自己既不知如何使用织梭,也不知如何使用锥子、锉刀、旋盘以及诸如此类的铁制工具;但我承认,相比于这些,我更愿意仅用一管纸用芦苇笔,写就适合于吟诵之杖、抒情竖琴、喜剧短履与悲剧长靴的各类诗歌,同样还有讽刺诗与谜语诗,以及各类事物的杂史,乃至受雄辩家赞誉的演说,以及受哲学家称许的对话录,并且不论是以希腊语还是拉丁语,皆怀着双重的心愿、均等的热忱与相似的文风创作这些及其他同类作品。至善的资深执政官啊,但愿我能不一件件分批呈献,而是将这些作品完整地一并呈献于您,并能就我们的每一位缪斯女神享受您那值得颂扬的赞许之词! 凭大力神起誓,这绝非由于缺乏赞誉——经由您的所有前任,赞誉早已完好而盛极一时地为我留存,直至延续到您面前——而是因为,除了我自己理所当然推崇备至之人以外,我不愿受到任何其他人的更多认可。因为天性使然:你所称赞的人,你也必然喜爱;而你所喜爱的人,你也进而希望受到他的称赞。在此,我声明自己是您的爱戴者,未受您任何私恩所缚,却全然感念于公义之恩。我确实未曾从您那里谋取过什么,因为我也未曾索求过。但哲学教会我,不仅要珍视恩惠,更要拒绝不义,多凭公断施予而非迎合私利,并宁取有益于公益之事而非私己之私。 因此,多数人喜爱您仁善的成果,而我则喜爱您的志向。当我在行省事务中注视您的节度时,我便起意这样做;凭此节度,您使得亲身经历者因受惠而理当爱戴您,未曾经历者则因表率而理当敬重您。因为您既以实惠周济了许多人,又以典范造福了所有人。有谁会不乐于向您求教,究竟应以何等节度维系政务?您那令人愉悦的庄重、温和的严谨、沉静的坚定与柔和的活力!就我所知,阿非利加行省从未更敬重过哪位资深执政官,也从未更不畏惧过哪位;除您的任年之外,从未有一年能使羞耻之心在遏制过失上比恐惧更具效力。没有任何同具大权之人比您更频繁地施惠、更少地威吓;也没有任何人带来过在美德上如此肖似其父的儿子。 因此,没有任何资深执政官在迦太基停留得比您更久。因为即便在您巡视行省期间,由于奥诺里努斯留在我们身边,我们虽然更加思念您,却并未过多感到您的离去;儿子身上那属于父亲的公正、青年身上那属于长者的审慎、使节身上那属于执政官的威信,简直将您的全部美德摹刻并再现得如此淋漓尽致,以至于凭忠信之神起誓,倘若不是您赐予了这般赞誉,青年身上所赢得的赞誉简直比在您身上所获得的还要令人赞叹。但愿我们能长久地享有这一切! 那些资深执政官的轮替,那些短促的年岁与仓促的月份,与我们又有何干?啊,善人的光阴何其短暂,至善的长官任期何其迅捷!塞维里亚努斯啊,如今我们整个行省都在思念您。然而,奥诺里努斯自身的名望正召唤他出任大法官,凯撒们的恩遇正栽培他迈向执政官,我们当下的爱戴正挽留着他,而迦太基对未来的期盼正许下诺言,寄托于您那作为表率的唯一慰藉之中:这位作为使节被派遣而来的人,不久后必将作为资深执政官回到我们中间。

语法注4 条
  1. 9nulli aestimare

    此处 nulli 作价值/价格属格使用(古体或白银时代拉丁语中替代 nullius,相当于 nihili),或作与格,与 aestimare 连用,表示“视作毫无价值/不屑一顾”。

  2. 9non eo infitias

    意为“我不否认”的习语。名词 infitias(表示方向的宾格复数,不带前置词)与运动动词 eo 连用,构成带不定式间接引语的惯用结构,此处统摄后文由否定词 nec 引导的 uti nosse(“知道如何使用……”)。

  3. 9ad omnem nostram Camenam frui

    异相动词 frui 通常支配夺格(此处为 praedicabili testimonio tuo)。介词短语 ad omnem nostram Camenam 并非 frui 的宾语,而是作状语表示范围或针对的对象(“就我们的每一位缪斯女神而言”)。

  4. 9quanam moderatione optineri queat

    间接疑问从句(“究竟以何等节度方能维持[政务]”),作主句动词 discere 的宾语。紧随其后的 tua ista grauitas... 以感叹或无连词的名词句形式,具体陈述了这种“节度”的实质内容。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.humanitext-lat2:9#2