← 阿普列尤斯

花札

§9#1

辩论的严苛重责与智者希庇阿斯

阿普列尤斯针对诽谤者阐述了自己所面临的严苛评判与讲说的重责,将其比作行省总督不可更改的判决,随后引出全能智者希庇阿斯自制一切穿戴器物的轶事。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9#1

​si quis forte in hoc pulcherrimo coetu ex illis inuisoribus meis malignus sedet, quoniam ut in magna ciuitate hoc quoque genus inuenitur, qui meliores obtrectare malint quam imitari et, quorum similitudinem desperent, eorundem adfectent simultatem, scilicet uti, qui suo nomine obscuri sunt, meo innotescant,—si qui igitur ex illis liuidis splendidissimo huic auditorio uelut quaedam macula se immiscuit,1 uelim paulisper suos oculos per hunc incredibilem consessum circumferat contemplatusque frequentiam tantam, quanta ante me in auditorio philosophi nunquam uisitata est, reputet cum animo suo, quantum periculum conseruandae existimationis hic adeat, qui contemni non consueuit, cum sit arduum et oppido difficile uel modicae paucorum expectationi satisfacere, praesertim mihi, cui et ante parta existimatio et uestra de me benigna praesumptio nihil quicquam sinit neglegenter ac de summo pectore hiscere. quis enim uestrum mihi unum soloecismum ignouerit? quis uel unam syllabam barbare pronuntiatam donauerit? quis incondita et uitiosa uerba temere quasi delirantibus oborientia permiserit blaterare? quae tamen aliis facile et sane meritissimo ignoscitis. meum uero unumquodque dictum acriter examinatis, sedulo pensiculatis, ad limam et lineam certam redigitis, cum torno et coturno uero comparatis. tantum habet uilitas excusationis, dignitas difficultatis. adgnosco igitur difficultatem meam nec deprecor, quin sic existimetis. nec tamen uos parua quaedam et praua similitudo falsos animi habeat,2 quoniam quaedam, ut saepe dixi, palliata mendicabula obambulant. praeco proconsul(is) et ipse tribunal ascendit, et ipse togatus illic uidetur, et quidem perdiu stat aut ambulat aut plerumque contentissime clamitat, enimuero proconsul ipse moderata uoce rarenter et sedens loquitur et plerumque de tabella legit, quippe praeconis uox garrula ministerium est, proconsulis autem tabella sententia est, quae semel lecta neque augeri littera una neque autem minui potest, sed utcumque recitata est, ita prouinciae instrumento refertur. patior et ipse in meis studiis aliquam pro meo captu similitudinem; nam quodcumque ad uos protuli, exceptum ilico et lectum est, nec reuocare illud nec autem mutare nec emendare mihi inde quidquam licet. quo maior religio dicendi habenda est, et quidem non in uno genere studiorum. plura enim mea extant in Camenis quam Hippiae in opificiis opera. quid istud sit, si animo attendatis, diligentius et accuratius disputabo. et Hippias e numero sophistarum est, artium multitudine prior omnibus, eloquentia nulli secundus; aetas illi cum Socrate, patria Elis; genus ignoratur, gloria uero magna, fortuna modica, sed ingenium nobile, memoria excellens, studia uaria, aemuli multi. uenit Hippias iste quondam certamine Olympio Pisam, non minus cultu uisendus quam elaboratu mirandus. omnia secum quae habebat, nihil eorum emerat, sed suis sibi manibus confecerat, et indumenta, quibus indutus, et calciamenta, quibus erat inductus, et gestamina, quibus erat conspicatus. habebat indutui ad corpus tunicam interulam tenuissimo textu, triplici licio, purpura duplici: ipse eam sibi solus domi texuerat. habebat cinctui balteum, quod genus pictura Babylonica miris coloribus uariegatum: nec in hac eum opera quisquam adiuuerat. habebat amictui3 pallium candidum, quod superne circumiecerat: id quoque pallium comperior ipsius laborem fuisse. etiam pedum tegumenta crepidas sibimet compegerat; etiam anulum in laeua aureum faberrimo signaculo quem ostentabat, ipse eius anuli et orbiculum circulauerat et palam clauserat et gemmam insculpserat. nondum omnia eius commemoraui. enim non pigebit me commemorare, quod illum non puditum est ostentare, qui magno in coetu praedicauit, fabricatum semet sibi ampullam quoque oleariam, quam gestabat, lenticulari forma, tereti ambitu, pressula rutunditate, iuxtaque honestam strigileculam, recta fastigatione cymulae, flexa tubulatione ligulae, ut et ipsa in manu capulo moraretur et sudor ex ea riuulo laberetur.

如果在这场极优美的聚会中,凑巧坐着我的那些嫉恨者中的某个恶毒之徒——因为正如在大城市中一样,也能发现这种宁愿中伤胜于自己的人也不愿效仿、因绝望于无法与他们相似而对其怀恨在心的人,显然,由于他们在自己的名下默默无闻,便企图借我的名声为人所知——因此,如果那些心怀嫉妒的人中有谁如同瑕疵一般混入了这极辉煌的听众之中,我希望他稍稍把目光环视这令人难以置信的会场,并在凝视了这般盛况——在我之前哲学家的听众席中从未见过如此盛况——之后,在心中掂量一下:一个不习惯被轻视的人,在这里为了维护声誉要承担多么大的危险,因为哪怕满足少数人的适度期望也是极其艰巨和困难的,尤其对于我而言,无论是先前获得的声望,还是你们对我仁慈的预先期许,都不允许我不经心或随随便便从胸前吐出哪怕半个字。因为你们之中有谁会原谅我哪怕一个语法错误呢?有谁会容许哪怕一个野蛮发音的音节呢?有谁会准许我信口胡诌那些杂乱无章、残缺不全、如同胡话者口中冒出的词语呢?然而你们对其他人却能轻易且完全理所应当地予以宽恕。但对我的每一句话,你们都会敏锐地审视,细致地权衡,严格对照锉刀与准绳,与旋盘和真正的悲剧之靴相比较。卑微享有如此多的宽解,尊贵则承受如此多的艰难。因此,我承认我的艰难,也并不恳求你们不要这般评价。然而,切不可让某种微小而扭曲的相似使你们心受蒙蔽,因为正如我屡次所言,某些披着斗篷的行乞之徒正四处游荡。总督的传令官本人也登上审判台,他本人也在那里身着托加袍被看见,并且确实长久站立或走动,或通常极力呼喊;然而总督本人却用温和的声音,极少言语且坐着说话,并且通常照着写字板宣读,因为传令官多嘴的声音不过是伺候之役,而总督的写字板则是判决,一旦宣读完毕,既不能增加一个字,也不能减少一个字,凡是宣读出来的,便照样载入行省的公文记录。按我自己的才力,我也在我的研习中承受着某种相似性;因为凡是我向你们呈示的,立刻就被记录下来并被阅读,此后我便不得收回、改动或修正其中的任何内容。因此,在说话上必须保持更大的审慎,而且这不仅仅是在单一学科门类之中。因为我在卡墨奈诸女神领域的存世作品,要多于希庇阿斯在工匠手艺中的作品。这究竟是何意,若你们倾心聆听,我将更勤勉、更精确地予以探讨。 希庇阿斯也是智者之一,以技艺之繁多冠绝众人,以雄辩口才不逊于任何人;他与苏格拉底同辈,故乡在厄利斯;门第不详,名声极大,财产虽少,但天赋崇高,记忆卓绝,治学多方,竞争者甚众。这位希庇阿斯曾趁着奥林匹亚竞技会来到皮萨,其装束令人瞩目的程度,绝不亚于其精巧制作令人赞叹的程度。他随身所带的一切物品,无一购自他人,全凭自己的双手为自己制成:无论是身上所穿的衣服,脚上所套的鞋履,还是引人注目的随身佩饰。他贴身穿的内层短袍织造极细,采用三层经线与双重紫色,是他独自在家中为自己纺织的;他束身的腰带饰有巴比伦式刺绣,斑斓多彩,在这件作品中没有任何人协助过他;他外裹的素白斗篷披覆在上面,据我所知,这件斗篷同样是他自己的劳作。不仅如此,脚上的覆盖物——凉鞋也是他亲自拼装的;甚至他左手上展示的那枚带有极精巧印记的金戒,也是他亲自将戒环弄圆、闭合托座并雕刻宝石的。我尚未列举完他的一切。因为他既然不以此公开夸耀为耻,我也不会以此为念而吝于提及,他曾在盛大集会中宣称,他所携带的油壶亦是自己亲手打造,呈透镜之状,边沿匀称,扁平圆润;并且他还为自己亲手打造了其旁那柄精良的刮身板,带有小槽的挺直倾斜与刮舌的弯曲管筒,既便于柄握于手中,又使汗水能如细流般从其上滑落。

语法注3 条
  1. 9si quis forte in hoc pulcherrimo coetu ex illis inuisoribus meis malignus sedet ... si qui igitur ex illis liuidis splendidissimo huic auditorio uelut quaedam macula se immiscuit

    由于其间插入了较长的原因节与关系节(quoniam...),以 si quis ... sedet 开始的条件从句通过 si qui igitur ... se immiscuit 得以复述重申(重述式悬断/复起)。主句核心动词为表示意愿的虚拟式 uelim。

  2. 9falsos animi habeat

    形容词 falsus(受欺骗的、错误的)与表示范围的属格(或源自处格的属格)animi 连用,意为“在心灵上受蒙骗”。nec ... habeat 构成禁止或愿望虚拟式(“切莫让……蒙蔽”)。

  3. 9habebat indutui ... habebat cinctui ... habebat amictui

    第四变格法名词与格 indutui、cinctui 和 amictui 充当目的与格(或用途与格),分别标明宾语 tunicam、balteum、pallium 的功能(“作为贴身所穿”、“作为束腰之带”、“作为外披之袍”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.humanitext-lat2:9#1