- 底本
- Apuleius. Apulei Platonici Madaurensis Florida. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1921.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.humanitext-lat2:10-14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节阐述了宇宙天体与自然造化的秩序,将缺乏美德而剽窃他人者比作耕作荒地的穷汉,对比了模仿人语的鹦鹉及众鸟暂时的鸣啼与哲学家永恒的言说,并记叙了犬儒派哲人克拉特斯散尽家财自我解放并与希帕尔基娅结为连理的轶事。
" Sol qui candentem feruido curru atque equis flammam citatis feruido ardore explicas:" itemque luminis eius Luna discipula nec non quinque ceterae uagantium potestates: Iouis benefica, Veneris uoluptifica, pernix Mercuri, perniciosa Saturni, Martis ignita. sunt et aliae mediae deum potestates, quas licet sentire, non datur cernere, ut Amoris ceterorumque id genus, quorum forma inuisitata, uis cognita. item in terris, utcumque prouidentiae ratio poscebat, alibi montium arduos uertices extulit, alibi camporum supinam planitiem coaequauit, itemque ubique distinxit amnium fluores, pratorum uirores, item dedit uolatus auibus, uolutus serpentibus, cursus feris, gressus hominibus.
“ 太阳啊,你驾着炽热的车乘与疾驰的骏马, 以沸腾的热力舒展那白炽的火焰:” 同样,作为其光芒门徒的月亮,以及漫游的其余五种星宿权能亦是如此:朱庇特的仁善之力、维纳斯的悦乐之力、墨丘利的敏捷之力、萨图恩的毁灭之力、玛尔斯的烈火之力。此外还有神明的中介权能,人们可以感受到它们,却无法目睹它们,如同爱神及诸如此类的其他神明,其形象隐而不现,其威力却为人所深知。同样在大地上,凡当造化之理有所要求之时,它便在某些地方耸立起群山险峻的峰峦,在另一些地方整平原野舒展的平川;同样在各处划分出江河的清流、原野的苍翠;同样将飞翔赋予鸟类,蜿蜒赋予爬蛇,奔跑赋予野兽,步履赋予人类。
patitur enim, quod qui herediolum sterile et agrum scruposum, meras rupinas et senticeta miseri colunt: quoniam nullus in tesquis suis fructus est nec ullam illic aliam frugem uident, sed infelix lolium et steriles dominantur auenae, suis frugibus indigentes aliena furatum eunt et uicinorum flores decerpunt, scilicet ut eos flores carduis suis misceant; ad eundem modum qui suae uirtutis sterilis est psittacus auis Indiae auis est; instar illi minimo minus quam columbarum,1 sed color non columbarum; non enim lacteus ille uel liuidus uel utrumque, subluteus aut sparsus, est, sed color psittaco uiridis et intimis plumulis et extimis palmulis. nisi quod sola ceruice distinguitur. enimuero ceruicula eius circulo mineo uelut aurea torqui pari fulgoris circumactu cingitur et coronatur. rostri prima duritia: cum in petram quampiam concitus altissimo uolatu praecipitat, rostro se uelut ancora excipit. sed et capitis eadem duritia quae rostri. cum sermonem nostrum cogitur aemulari, ferrea clauicula caput tunditur, imperium magistri ut persentiscat; haec discenti ferula est. discit autem statim pullus usque ad duos aetatis suae annos, dum facile os, uti conformetur, dum tenera lingua, uti conuibretur:2 senex autem captus et indocilis est et obliuiosus. uerum ad disciplinam humani sermonis facilior est psittacus, glande qui uescitur et cuius in pedibus ut hominis quini digituli numerantur. non enim omnibus psittacis id insigne, sed illud omnibus proprium, quod eis lingua latior quam ceteris auibus; eo facilius uerba hominis articulant patentiore plectro et palato. id uero, quod didicit, ita similiter nobis canit uel potius eloquitur, ut, uocem si audias, hominem putes: nam coruum quidem si audias, id est crocitare, non loqui. uerum enimuero et coruus et psittacus nihil aliud quam quod didicerunt pronuntiant. si conuicia docueris, conuiciabitur diebus ac noctibus perstrepens maledictis: hoc illi carmen est, hanc putat cantionem. ubi omnia quae didicit maledicta percensuit, denuo repetit eandem cantilenam. si carere conuicio uelis, lingua excidenda est aut quam primum in siluas suas remittendus est.
因为他所遭受的,正如同那些可怜地耕耘着贫瘠的小块田产与多石的土地、尽是悬崖与荆棘丛的人们所遭受的一样:因为在他们的荒原中毫无果实,他们在那里也见不到任何其他收成,而是不祥的毒麦与不育的野燕麦在疯长,由于匮乏自家的产物,他们便去偷窃他人的东西,采摘邻人的花朵,显然是为了将这些花朵掺入他们自己的蓟草之中;依此类推,凡在自身的品德上荒芜不育的人——鹦鹉这种鸟是印度的鸟;其体型仅略小于鸽子,但羽色并不似鸽子;因为它既非乳白色也非铅灰色或二者兼备,并非微黄色亦非杂斑斑驳,而是鹦鹉的羽色乃是绿色,无论最贴身的绒羽还是最外层的飞羽皆是如此。只是在颈项处略有分别。其实,它细小的颈项被一圈如金质项圈般光辉周匝回绕的辰砂色光环所围绕并加冕。它的喙极其坚硬:当它从极高的飞行中疾速俯冲直下撞向某块岩石时,便以喙如锚一般承受住自身。但它的头骨也与其喙具有同等的坚硬程度。当它被迫效仿人类言语时,便用铁质的细钉敲击其头,好让它深切感受到训导者的指令;这便是对受学者的戒尺。然而雏鸟在长到两岁之前立即开始学习,趁着嘴部容易塑形、舌头柔软易于颤动之时;至于老鸟被捕获后,则既难以驯化又健忘。不过,更易于接受人语训练的鹦鹉,是那些以橡子为食且足部如人类般可数出五根细趾的鹦鹉。因为这一特征并非为所有鹦鹉所共有,但有一点却是所有鹦鹉特有的性质:它们的舌头比其他鸟类更宽;因此凭借更开阔的舌拨与腭部,它们能更容易地清晰吐出人类的话语。确实,凡它所学到的东西,它能唱得或者更确切地说是说得与我们如此相似,以至于你若听其声音,定会以为那是人类;因为你若听乌鸦的声音,那纯粹是啼叫,而不是说话。然而事实上,乌鸦与鹦鹉所能发出的,无非是它们所学到的东西。倘若你教它谩骂,它便会日日夜夜喧闹着诅咒进行辱骂:这便是它的歌谣,它便将这视作旋律。当它将所学到的所有恶言恶语数说完毕,便又从头重复这同一首老调。倘若你想免受其辱骂,就必须割去它的舌头,或是尽快将其放归它本来的森林。
non enim mihi philosophia id genus orationem largita est, ut natura quibusdam auibus breuem et temporarium cantum commodauit, hirundinibus matutinum, cicadis meridianum, noctuis serum, ululis uespertinum, bubonibus nocturnum, gallis antelucanum; quippe haec animalia inter se uario tempore et uario modo occinunt et occipiunt carmine, scilicet galli expergifico, bubones gemulo, ululae querulo, noctuae intorto, cicadae obstrepero, hirundines perarguto. sed enim philosophi ratio et oratio tempore iugis est et auditu uenerabilis et intellectu utilis et modo omnicana.
因为哲学并未赐予我此等言说,像大自然将短暂而临时的啼鸣借赋予某些鸟类那样:将清晨之歌赋予燕子,正午之歌赋予蝉,夜阑之歌赋予纵纹小鸮,傍晚之歌赋予灰林鸮,深夜之歌赋予雕鸮,拂晓之歌赋予雄鸡;确实,这些生灵在不同时刻、以不同方式彼此竞唱并以歌声开唱,显然雄鸡发出催醒的啼鸣,雕鸮发出哀鸣,灰林鸮发出凄泣,纵纹小鸮发出辗转之鸣,蝉发出喧杂之音,燕子发出清脆的呢喃。然而哲学家的理义与言说,在时间上是恒久的,听闻时是尊严的,理解时是有益的,在格调上更是诸声兼备的。
haec atque hoc genus alia partim cum audiret a Diogene Crates, alia ipse sibimet suggereret, denique in forum exilit, rem familiarem abicit uelut onus stercoris magis labori quam usui, dein coetu facto maximum exclamat: Crates, inquit, Cratetem manu mittit:3 et exinde non modo solus, uerum nudus et liber omnium, quoad uixit, beate uixit. adeoque eius cupiebatur, ut uirgo nobilis spretis iunioribus ac ditioribus procis ultronea eum sibi optauerit. cumque interscapulum Crates retexisset, quod erat aucto gibbere, peram cum baculo et pallium humi posuisset eamque supellectilem sibi esse puellae profiteretur eamque formam, quam uiderat: proinde sedulo consuleret, ne post querelae causam caperet; enimuero Hipparche condicionem accipit. iam dudum sibi prouisum satis et satis consultum respondit, neque ditiorem maritum neque formonsiorem uspiam gentium posse inuenire; proinde duceret, quo liberet. duxit Cynicus in porticum; ibidem, in loco celebri, coram luce clarissima accubuit, coramque uirginem inminuisset paratam pari constantia, ni Zeno procinctu palliastri circumstantis coronae obtutum magistri in secreto defendisset.4
克拉特斯听闻这些以及诸如此类的其他教诲,一部分源自第欧根尼,另一部分则是自己对自己内心的启发,最终他一跃跳入广场,将家族财产如同一堆粪便的重负般抛弃,视其为劳累而非实用;随后聚集起民众,高声呼喊道: “克拉特斯,”他说道,“释放了克拉特斯!” 自此以后,只要他活着,不仅孤身一人,更是赤身裸体、脱离了一切束缚,幸福地生活着。而他竟被渴望到了如此程度,以至于一位贵族少女鄙弃了更年轻、更富有的求婚者,自愿选择了他作为夫君。当克拉特斯褪去两肩之间的衣裳——因为那里长着隆起的驼背——并将褡裢、木杖和粗斗篷置于地上,向少女声明这就是他的全部财产,这就是她所亲眼见到的身形:因此她应当仔细权衡,免得日后怀有抱怨的借口;然而希帕尔基娅却欣然接受了这一条件。她回答说,自己早已深思熟虑、谋划停当,普天之下再也找不到比他更富有、更英俊的丈夫;因此任凭他带她去他所喜悦的任何地方。这位犬儒派哲人便将她领入了柱廊;就在那里,在人众聚集之处,在光天化日之下,他仰卧于地,并且当着众人的面,几乎就要破除那位怀着同样坚定意志准备就绪的少女的处女之身,若非芝诺展起那件粗陋斗篷的下摆,将围观人群的目光遮蔽于师尊的私密之举以外。
- 12instar illi minimo minus quam columbarum
不变化中性名词 instar 此处意为“体型、大小”,作主语(配表所有的与格 illi,省略系动词 est),属格 columbarum 则在 quam 引导的比较结构中承前省略了 instar。minimo 为表示度量差异的夺格(ablative of measure of difference),修饰作表语的中性比较级形容词 minus,意为“其体型仅略小于鸽子[的体型]”。
- 12dum facile os, uti conformetur, dum tenera lingua, uti conuibretur
在 dum 从句中,跟在表语形容词 facile 和 tenera 之后的 uti 从句(uti conformetur 与 uti conuibretur)起着结果或释义性(epexegetic)从句的作用,表示“易于被塑形”、“嫩柔得以产生颤动”。
- 14Cratetem manu mittit
manu mittere 是罗马法中正式释放奴隶(manumissio)的法律术语程式。在此处克拉特斯以第三人称并以自身(Cratetem)为直接宾语,比喻性地宣告自己摆脱世俗财产与羁绊的奴役而获得解脱。
- 14coramque uirginem inminuisset paratam pari constantia, ni Zeno procinctu palliastri circumstantis coronae obtutum magistri in secreto defendisset
由过去完成时虚拟式(inminuisset ... defendisset)构成的与过去事实相反的虚拟条件句(past counterfactual)。主句中的 inminuisset 意为“玷污/破除处女之身”,由否定连词 ni(= nisi)引导的从句表明“若非芝诺……加以掩护,他就公然……了”,表达过去险些发生而未果的情态。
