- 底本
- Apuleius. Apulei Platonici Madaurensis Florida. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1921.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.humanitext-lat2:7-8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
演说者引用亚历山大大帝仅允许少数顶尖大师为自己制作肖像的典故,指出哲学界亦当设立禁令,防止粗鄙无知的伪哲学家仅凭斗篷与漫骂玷污哲学的尊严。
Alexandro illi, longe omnium excellentissimo regi, cui ex rebus actis et auctis cognomentum magno inditum est, ne uir unicam gloriam adeptus sine laude unquam nominaretur—nam solus a condito aeuo, quantum hominum memoria extat, inexuperabili imperio orbis auctus fortuna sua maior fuit successusque eius amplissimos et prouocauit ut strenuus et aequiperauit ut meritus et superauit ut melior, solusque sine aemulo clarus, adeo ut nemo eius audeat uirtutem uel sperare, fortunam uel optare—, eius igitur Alexandri multa sublimia facinora1 et praeclara edita fatigaberis admirando uel belli ausa uel domi prouisa, quae omnia adgressus est meus Clemens, eruditissimus et suauissimus poetarum, pulcherrimo carmine inlustrare; sed cum primis Alexandri illud praeclarum, quod imaginem suam, quo certior posteris proderetur, noluit a multis artificibus uulgo contaminari, sed edixit uniuerso orbi suo, ne quis effigiem regis temere adsimularet aere, colore, caelamine, quin saepe scripsit, solus eam Polycletus aere duceret, solus Apelles coloribus deliniaret, solus Pyrgoteles caelamine excuderet; praeter hos tris multo nobilissimos in suis artificiis si quis uspiam repperiretur alius sanctissimae imagini regis manus admolitus, haud secus in eum quam in sacrilegum uindicaturum.2 eo igitur omnium metu factum, solus Alexander ut ubique imaginum simillimus esset, utique omnibus statuis et tabulis et toreumatis idem uigor acerrimi bellatoris, idem ingenium maximi honoris, eadem forma uiridis iuuentae, eadem gratia relicinae frontis3 cerneretur. quod utinam pari exemplo philosophiae edictum ualeret, ne qui imaginem eius temere adsimularet, uti pauci boni artifices, idem probe eruditi omnifariam sapientiae studium contemplarent, neu rudes, sordidi, imperiti pallio tenus4 filosophos imitarentur et disciplinam regalem tam ad bene dicendum quam ad bene uiuendum repertam male dicendo et similiter uiuendo contaminarent. quod utrumque scilicet perfacile est. quae enim facilior res quam linguae rabies et uilitas morum, altera ex aliorum contemptu, altera ex sui nata? nam uiliter semet ipsum colere sui contemptus est, barbare alios insectari audientium contumelia est. an non summam contumeliam uobis imponit, qui uos arbitratur maledictis optimi cuiusque gaudere, qui uos existimat mala et uitiosa uerba non intellegere aut, si intellegatis, boni consulere? quis ex rupiconibus, baiolis, tabernariis tam infans est, ut, si pallium accipere uelit, non disertius maledicat?
关于那位亚历山大,他是所有人中远为最卓越的君王,因其建树与扩充的功业而被冠以“大帝”之名号——免得这位获得独一无二荣耀的人在被提及之时竟无赞词;因为自有纪元以来,就人类记忆所及,唯独他因无可匹敌的世界帝国而升华,超越了他自身的幸运,对于其最宏大的成就,他既以英勇去挑战,又以功绩去匹敌,更以卓越去超越,他独一无二、毫无匹敌地享有盛名,以至于无人敢奢望拥有他的德性,亦不敢企求他的幸运——因此,关于这位亚历山大,无论是在战时奋勇开创的,还是在和平时期深谋远虑的诸多崇高壮举与卓越成就,你若一一赞叹必至困倦,而这一切,我的朋友克莱门斯——诸诗人中最渊博、最典雅者——已着手在一部极优美的诗作中予以彰显;但亚历山大最卓越之举尤在于此:为了使自己的肖像能更真实地传于后世,他不愿它被众多工匠普遍玷污,而是向他的整个天下颁布诏令,任何人不得以青铜、色彩或雕琢擅自摹拟君王的仪容,他甚至屡次下书,唯有波利克莱托斯得以青铜铸造,唯有阿佩莱斯得以色彩勾勒,唯有皮尔戈特莱斯得以雕刀镌刻;在这三位各自工艺中远为最著名者之外,若在任何地方发现有他人胆敢对君王极神圣的肖像动手,他将毫不留情地像对待亵渎神圣者一样予以严惩。正是由于众人的恐惧,才成就了唯有亚历山大在各处皆能与肖像极度契合的结果,以致在所有的雕像、画幅与浮雕中,人们都能见到这位最炽烈战士的同样英气、最高荣耀的同样气韵、青春韶华的同样英姿,以及前额卷发的同样典雅。但愿哲学也能依此先例设立具有同样效力的法令,使得无人能轻率摹拟其形象,从而让少数优秀、受过正规教养的巧匠在各方面凝思智慧之学,免得那些粗鄙、卑劣、无知之徒仅仅凭借一身斗篷就伪装成哲学家,用恶毒的言语和同样卑劣的生活去玷污这门为善言与善生而创立的王者学问。这两点显然都极为容易。因为世上还有何事比口舌的癫狂与品性的下贱更容易?前者源于对旁人的蔑视,后者则生于对自身的自轻。自甘下贱是对自己的蔑视,而野蛮地攻击他人则是对听众的侮辱。难道那个断定你们为对最优秀之人的毁谤而欢欣、认为你们听不懂邪恶与污秽之词,或者即便听懂亦视为美意的人,不是把最大的侮辱强加在你们身上吗?在乡巴佬、脚夫和酒馆店家之中,又有谁会笨拙到只要想披上一件斗篷,就无法更雄辩地恶语伤人呢?
hic enim plus sibi debet quam dignitati, quanquam nec haec illi sit cum aliis promiscua; nam ex innumeris hominibus pauci senatores, ex senatoribus pauci nobiles genere et ex iis pauci consulares, ex consularibus pauci boni et adhuc ex bonis pauci eruditi. sed ut loquar de solo honore, non licet insignia eius uestitu uel calceatu temere usurpare.
因为此人得益于自身的甚于得益于尊严的,尽管这尊严亦非他人可以混杂享有的;因为在无数人中议员甚少,在议员中出身高贵者甚少,在这些高贵者中曾任执政官者甚少,在曾任执政官者中良善者甚少,而在良善者中博学者更少。即便仅就荣誉而言,亦不可在衣着或鞋履上擅自僭用其标志。
- 7Alexandro illi, longe omnium excellentissimo regi ... eius igitur Alexandri multa sublimia facinora
句首的与格名词短语 Alexandro illi 在经历漫长的从句与插入成分后,由属格复指短语 eius igitur Alexandri 重新承接,并作 facinora 的定语依附于主句动词 fatigaberis admirando。这是由长距离跨置所导致的破格句(anacoluthon)现象。
- 7haud secus in eum quam in sacrilegum uindicaturum
此为间接引语中的将来时不定式 uindicaturum [esse] 结构,省略了 esse 以及指代亚历山大的宾格反身代词 se(不定式主语)。它作为转述皇帝法令内容之条件句的结果主句(si quis ... repperiretur ...)。
- 7relicinae frontis
修饰名词 gratia 的领属属格短语(形容词 relicinae 与名词 frontis 一致),特指亚历山大雕像中前额中央头发向后或向上卷曲的标志性发式特征。
- 7pallio tenus
后置介词 tenus(“直达……、限于……”)支配夺格名词 pallio 的用法。意为“仅仅到斗篷为止”,形象地讽刺那些仅在外部服饰上模仿哲学家而毫无内在素养的人。
